Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, MatijaZigerius, Emerik (1520-1575) [1549, Tolna; Magdeburg]: Epistola cuiusdam pii concionatoris, ex Turcia, ad M. Illy. missa, qualis nam status Euangelii et Ecclesiarum sub Turco sit indicans, cum Praefatione Illyrici (1549), versio electronica, Verborum 1772, ed. Stanko Andric [genus: prosa oratio - epistola; poesis - epigramma] [numerus verborum] [zigerius-e-epist.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

Etsi saepe animus mihi fuit scribere ad te, nam memoria tui intimo cordi meo impressa non sinit me tui obliuisci, non tamen mihi licuit quod uolui praestare, partim propter longinquitatem, partim propter difficultatem ministerii aerumnasque et afflictiones, quas ab impiis Papistis assidue patimur. Nunc igitur conditionem Ecclesiaeque statum sub imperio Turcico breuibus accipe. Quae ut clarius intelligas, a gemino, ut dicitur, ouo exordiar. Cum olim Vuiteberga soluissem, quamprimum festinaui uenire Tolnam, quod oppidum tum summa impietate oppressum erat. Vbi cum duas hebdomadas mansissem, inter tot milia hominum tres aut ad summum quatuor homines inueni, quibus Euangelica ueritas placeret. Hinc 5vsoluens ueni Calmanceum ubi uerbum Dei sesqui mensem annunciaui. Deus nobis adfuit. Nam plurimi abiecta impietate adhaeserunt Christo, praesertim Matthaeus Endericus studiosus Patauinus, magister scholae, et nonnulli sacerdotum. Hinc uocatus sum Zeblebsium, quod oppidum est prope Rubeum portum, uulgo Vuebrebsmarch uocatum, ibi Iesu propitio fixi pedes. Etsi autem haec regio furibus, praedonibus et homicidis fuit refertissima, tamen fere omnes poenitentiam agentes ad Iesum Christum sunt conuersi. Cum autem cum Michaele Stario pastore ecclesiae Laskoniensi[ERROR: no reftable :] Laskoniensi : Lasponiensi. contulissem, qui multum ministerium uerbi adiuuit, tum magna multitudo hominum ad Christum conuersa est atque inde Euangelium in tota fere Pannonia usque ad Mysiam utramque sparsum et diuulgatum est. Tametsi autem multas aerumnas ac persecutiones sumus passi, tamen dominus affuit nobis, atque nos contra uim omnium portarum inferorum defendit et conseruauit. Tandem post duos annos et nouem menses a quibusdam piis hominibus sum uocatus Tholnam atque in extremo ciuitatis dominico collocatus. Hic uulgus scissum est, alii adhaerent Christo, alii regnum Papae amplectuntur et pedibus manibusque defendunt. Hic multa nobis et ardua certamina fuerunt; sed 6rDominus nos admirabili modo per praefectos ac magistratus Turcicos defendit, omnes enim fere magistratus Turcarum, et praecipue iurisconsulti, quos ipsi kadias uocant, nescio quomodo nobis fauent. Circa ferias Ioannis Baptistae consul Tholnensis, qui uulgo iudex uocatur Ludam Reteum, magna summa pecuniae aggressus est Caesareum quaestorem flagitans, ut ego uel interficiar uel ciuitate pellar, sed neutrum impetrauit. Interim quidam pii causam nostram ad Bassam summum magistratum tulerunt, qui nostra causa intellecta parum defuit, quin consulem capite truncauerit, ac mandauit, ut praedicatores Euangelicae fidei, quam Martinus Lutherus reperit (sic enim ille Euangelicam fidem uocat), ubique libere omnibus uolentibus audire praedicent et omnes Vngari simul et Sclaui qui uolunt sine metu periculi hoc uerbum audiant et recipiant. Haec enim (inquit) est uera Christianorum fides et religio, ac permisit etiam Budae Euangelion Christianis annunciari, sed perfidi Rhagusei, tui sympatriotae, resistunt Euangelio, ii enim in castris Turcarum mercaturam exercent. Hic iam Tholnae septem menses mansi, scholam aedificaui, nam Papistae ueterem possident. Auditores literarum studiosos habemus fere sexaginta, plebeios plus quingentos. 6vReliqua multitudo sacerdotum ac laicorum nugas Papae amplectitur ac fouet. Cooperariis caremus. Quapropter, si qui Vngarorum sunt isthic, recta eos ad nos mitte. Nam in his regionibus magna messis est, operarii pauci. Multa oppida, pagi et uillae, pulsis Papae satellitibus, omnino ministris uerbi carent. Nam qui studiosi istinc ueniunt, loco sibi cauent, Turcicum imperium fugiunt. Hic est status Ecclesiae in Pannonia inferiore. Rogate ab Ecclesia orationem ut Deus magis indies ferociam nostrorum principum frenet ac mitiget, ut ubique nobis liceat libere annunciare Euangelium, et repugnantes ueritati conuertantur. Si quando tibi ocium fuerit, rogo ut praesentem statum Ecclesiae in Saxonia et in aliis regionibus Germaniae nobis significatum cures, ac si quid noui in praesentia aeditum est, fac eius nobis copiam. Magna enim nunc librorum hic est penuria. En misi tibi unum aureum Vngaricum boni ponderis, hunc rogo beneuole accipias, ne, quaeso, tenue munusculum respicias, sed beneuolum animum et inopiam dantis. Vtinam mihi liceat aliquando te uidere et tua iucundissima consuetudine frui.

Vade porro


Vlacic Ilirik, MatijaZigerius, Emerik (1520-1575) [1549, Tolna; Magdeburg]: Epistola cuiusdam pii concionatoris, ex Turcia, ad M. Illy. missa, qualis nam status Euangelii et Ecclesiarum sub Turco sit indicans, cum Praefatione Illyrici (1549), versio electronica, Verborum 1772, ed. Stanko Andric [genus: prosa oratio - epistola; poesis - epigramma] [numerus verborum] [zigerius-e-epist.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.