Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, MatijaZigerius, Emerik (1520-1575) [1549, Tolna; Magdeburg]: Epistola cuiusdam pii concionatoris, ex Turcia, ad M. Illy. missa, qualis nam status Euangelii et Ecclesiarum sub Turco sit indicans, cum Praefatione Illyrici (1549), versio electronica, Verborum 1772, ed. Stanko Andric [genus: prosa oratio - epistola; poesis - epigramma] [numerus verborum] [zigerius-e-epist.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

2r

Accepi hanc epistolam 12. Iulii e Turcia a quodam pio Euangelii Iesu Christi concionatore. Venerat is ante sex annos ex eodem loco, unde mihi iam scribit (fuerat enim ibi prius ludimagister), Vuitebergam studiorum gratia. Ibi mihi magna cum eo familiaritas intercessit, partim quia quaedam a me discere uolebat et partim quia etiam se Illyricum esse affirmabat. Vix annum illic propter aduersam ualetudinem commorari potuit; atque ita ante annos quinque Vuiteberga denuo in patriam reuersus est. Interim nihil prorsus literarum ab eo accepi. Quare ista epistola elapsi interea temporis mihi suarum rerum conditionem describit.

Edo autem hasce literas (quod Deus nouit) non propter alias causas, quam ob hasce duas. Primum ut hoc tristi tempore, quo infernalis Draco suo uastissimo rictu Ecclesiae Christi imminet iamiam eam deuoraturus, omnibus piis experimento diuinae bonitatis ac prouidentiae, qua alibi in summis discriminibus Ecclesiam seruat, ostendam Deum in his quoque regionibus suum pusillum gregem seruaturum: si modo constanter in agnita receptaque puritate Euangelii perseuerauerimus, patienter eam Crucem, quam Deus nobis imponet, tulerimus, Christique auxilium sedulo implorauerimus, et nullo modo nostra 2vsapientia per impia ista interimistica et adiaphoristica consilia effugere e praesentibus malis et diuinam liberationem praeuenire tentauerimus, sicut subinde Iudaei ob impatientiam, non expectato, ut Psalmus inquit, consilio diuino, alios duces eligere et in Aegyptum reuerti uolebant.

Quid putamus, obsecro, ipsummet C. et Hispanos et alios Papistas de ista turpissima defectione et leuitate Interimistarum et Adiaphoristarum sentire? Nempe id quod mihi Hieronymus Othitz Hispanus, senex et grauis uir et aliquanto caeteris honestior, Vuitebergae dicebat – intercesserat enim mihi cum eo familiaritas, partim propter Italicae linguae cognitionem, diu enim in Italia uixerat, et habebat in Sicilia praedia, partim quia uterque se alterum conuersurum sperabat – inquiebat igitur ille mihi: Quid tu te istis leuissimis hominibus adiungis? Heri abiecta pristina religione aliam acceperunt, nunc iterum aliam accipiunt, et si quis eos cras urgeret, aliam acciperent. Videmus eos longe praeclarius sentire et editis libris scribere de captiuo Electore ob insignem in accepta religione constantiam, quam de iis, qui uel ob minuenda temporalia damna, uel ob augendos honores, opes etc. parati sunt nihil non etiam in religione facere.

3rHaec igitur prima fuit causa cur hanc epistolam aederem, ut scilicet indicarem, quod, quemadmodum Deus prorsus mirabiliter etiam in illo Turcico deserto et barbarie populum suum conseruat, ita nos quoque sit contra omne inferorum portas conseruaturus, si modo ad istud Rubrum mare constanter steterimus et gloriam Domini firma fide expectauerimus.

Altera causa est, ut, si possibile esset, aliquo saltem pudore suffunderentur nostri (ut uocantur) Christiani domini, ob suam turpissimam defectionem et persecutionem, cum audiunt gubernatores Turcicos defendere ministros Euangelii Iesu Christi, et Christum annunciari in suis regionibus pati posse. Non queror hic de Hispanicis aut Hussernicis Iunckeris aliisque Papisticis, sed de iis qui antea Euangelium Iesu Christi agnouerunt, susceperunt, confessi sunt, et puriorem se religionem amplexos esse gloriati sunt.

Nonne, obsecro, hoc prorsus monstri instar est, quod magni et parui domini, qui ante annos quatuor etiam aeditis scriptis se habere instauratum repurgatumque Iesu Christi Euangelium magnificentissime gloriati sunt, ii nunc, aut uitandae Crucis gratia, aut spe adipiscendi alicuius munusculi, canonicatus, praepositurae, episcopatus, regiunculae, tituli aut honoris, Antichristum 3v adorant et summo studio in id incumbunt, ut Christum quam longissime ex Germania pellant? Hos, inquam, peruelim saltem haec Turcicae erga Christum lenitatis exempla perpendere ac, si possibile est, agnoscere, quam horribile hoc crimen sit, quod ipsi Christiani domini non tam hospitales erga Christum eiusque discipulos esse uelint, ut sunt imanissimi illi barbari, imo quod etiam uagientem Christum in stabulo, cui se alioqui ipsi toti dedicauerunt, ferre non uelint eumque inde extrudere summo studio conantur, cum crudelissimi Turcae et ferunt apud se Christum et eum gladio suorum magistratuum utcunque contra furorem luporum Antichristi tueantur.

Quod si impossibile est apud istos perditae malitiae homines ullis uerbis aut exemplis impetrare, ut desinant tam furiose contra Christum et agnitam ueritatem insanire, tum saltem pios homines hac tanta rei indignitate moueri cupio, ut scilicet postea aliquanto ardentius contra istos Pharaones, Absalones, Achitophelos et Iudas ad Dominum gemant, tandem misericordiam et auxilium imp[e]trent.

Hic protinus nobis Achitopheles et alii impii obgannient, nos scilicet seditionem excitare uelle et Turcicum prae Christiano imperio 4r exoptare. Nam quae est nunc illorum hominum peruersitas? Tyranni, cum aut importabilia et non necessaria onera tributorum aliarumque politicarum molestiarum subditis imponant, aut cum eos etiam Christo priuare et Antichristo subiicere conantur, non sunt seditiosi nec ullam seditionis causam praebent. Verum si est usquam aliquis miser Christianus, praesertim doctor, qui dicat et moneat agnitam receptamque religionis puritatem modis omnibus retinendam[ERROR: no reftable :] retinendam : resinendam. esse, is protinus istorum iudicio est ille inquietus et seditiosus nebulo, qui primo quoque tempore, ne tota gens pereat, de medio tollendus esset.

Quibus respondeo me satis probe Turcicae tyrannidis asperitatem nosse, sed tamen iam multos Christianos gubernatores ita se male gerere ut sint ipsis Turcis longe deteriores. Sua habet Deus consilia et iudicia, et nos homines nostra a diuinis illis plurimum diuersa. Ego hodierna die cum aliis hominibus dicerem, quod longe satius esset Christianos monarchas habere Budam, quam Turcum, et tamen ibi iam regnante Turco praedicatur Euangelium Iesu Christi; si Christiani eam urbem tenerent, non praedicaretur, sed pro Christo Antichristus coleretur. Sic dicerem contra Hieremiam longe satius esse populum Dei Hierosolymis manere, quam in capti- // 4v uitatem abduci, et tamen teste Deo illi, qui erant capti in Babilone sub ethnicis regibus, erant sicut ficus optimae, illi uero, qui Hierosolymis cum Iudaeo rege, principibus, pontificibus et sacerdotibus remanserant, erant sicut ficus pessimae.

Non igitur hoc ago per hoc scriptum ut ullam seditionem moueam, sed ut tum pios exemplo isto diuinae praesentiae in conseruanda religione ad spem, patientiam et inuocationem excitem, tum ut Christianos istos, ut sane adhuc uocantur, dominos hisce Turcicae erga Christum lenitatis et hospitalitatis exemplis nonnihil moueam, ut aliquanto mitius et lenius deinceps contra Christum eiusque ministros furant, quam hactenus fecerunt.

5r
Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, MatijaZigerius, Emerik (1520-1575) [1549, Tolna; Magdeburg]: Epistola cuiusdam pii concionatoris, ex Turcia, ad M. Illy. missa, qualis nam status Euangelii et Ecclesiarum sub Turco sit indicans, cum Praefatione Illyrici (1549), versio electronica, Verborum 1772, ed. Stanko Andric [genus: prosa oratio - epistola; poesis - epigramma] [numerus verborum] [zigerius-e-epist.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.