Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Anonymus (floruit 1020) [1348, Trogir]: Inscriptio sepulcri comitis Mladini, versio electronica, 126 verborum, 22 versus, ed. Veljko Gortan [genus: poesis - inscriptio; poesis - epitaphium] [numerus verborum] [nn-mladini.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.


Heu gemma splendida jacet sub hac petra
Cuius valor periit nunc in fossa tetra
Mladinus magnificus qui Clissie fuit
Comes, suis sola spes, cur tam cito ruit?
Georgii comitis memorie bone
Natus atque dominus Almesi, Scardone
Probitatis titulus, morum et honoris
Vt flos vernans defuit vir tanti valoris
Croatorum clipeus fortis et ipse erat
Inter omnes fortior; volens scire querat:
Eius mortem impiam cerno pro peccatis
Slavonie gentium evenisse gratis.
Flete, Slavi, nobilem nepotem banorum,
Largam vestram copiam pacis et honorum.
Sic preces altissimo date creatori
Quod ipse misericors parcat peccatori.
Hic annorum domini sub cursu milleni
Trecenteni insuper atque quadrageni
Octauo sub tempore traditus et limo
In Calendis Madii mensis die primo.
Cum bona sui memoria mors ipsum voravit
Deo reddens animam hic mox expiravit.

Anonymus (floruit 1020) [1348, Trogir]: Inscriptio sepulcri comitis Mladini, versio electronica, 126 verborum, 22 versus, ed. Veljko Gortan [genus: poesis - inscriptio; poesis - epitaphium] [numerus verborum] [nn-mladini.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.