Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Durdevic, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545, Leuwen]: Prognoma, sive Praesagium Mehemetanorum : primum de Christianorum calamitatibus, deinde de suae gentis interitu, ex Persica lingua in Latinum sermonem conversum., ed. Durdevic, Bartul [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [numerus verborum] [djurdjevic-b-prognoma.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

CAETERVM ne vana habeantur, aut â me ficta, quae hic adfero, ipsa Turcica verba subieci, quae statim eius linguae peritus agnoscet, et ea esse quae ibi vulgo iactentur, confitebitur. Postmodum subiunxi Romanae linguae interpretationem vna cum breui commentariolo.

Incipit lingua Turcica vaticinium.

PAtissahomoz ghelur, Ciaferun memleketi alur, keuzul almai alur, kapzeiler, iedi yladegh Gyaur keleci csikmasse, on iki yladegh onlarum beghligheder: eufi iapar, baghi diker, bahcsai baghlar, ogli kezi olur: on iki yldenssora Hristianon keleci csikar, ol Turki gheressine tuskure.

Sequitur interpretatio eiusdem quoad sententiam.

-- --

IMperator noster veniet, ethnici Principis regnum capiet, rubrum quoque pomum capiet, in suam potestatem rediget: quod si septimum vsque annum Christianorum gladius non insurrexerit, vsque ad duodecimum annum eis dominabitur: domos aedificabit, vineas plantabit, hortos sepibus emuniet, liberos procreabit: post duodecimum annum ex quo rubrum pomum in illius potestatem redactum fuerit, apparebit Christianorum gladius, qui Turcam quaquauersum in fugam aget.

Sed quia prophetiae in singulis verbis magna momenta futurarum rerum claudunt, visum est mihi pro virium tenuitate in vicem commentarij singulas dictiones Turcici sermonis excutere.

Sequitur commentarius.

PAtissahomoz) est nomen dignitatis, com positum cum pronomine pluralis nu meri, et significat rex noster, siue Imperator noster. solent enim eodem nomine dignitatis Romanum Caesarem simul et reliquos reges Christianorum appellare, vt Vrum patissah) id est, Romanus Imperator. Vngruz patissah) id est, Hungarus rex. et Frenk patissah) id est, Gallus rex. quare non attribuitur inferioris conditionis magnatibus post Imperatorem et Regem. Praeterea et

-- --

rex Persarum eodem nomine ab ipsis solet appellari, sed saepius fit, vt vocetur Sultan) quod nomen designat principem, vt Sahi Sultan Zmail) quia hic modernus rex Persarum Sophi, habet proprium nomen Zmail) quod significat Ismaelem. Habent et aliud nomen dignitatis regum, Hunker) sed hoc nomine nullum audiui vnquam, vel ex Christianorum vel infidelium regibus appellari, praeterquam ipsum Suleimannum eorum regem qui nunc rerum potitur, quod tamen nescio an significet Hunnorum dominum, id enim Germanica propemodum vox indicare videtur Hunch heer) id est, Hunnorum dominus.

Ghelur) est verbum, et significat veniet.

Csiaferun) est nomen, quod significat gentilem siue Ethnicum. solent enim omnes Christianos hoc nomine appellare, quamuis etiam alia habeant vocabula ad interpellandos Christianos, vt sunt Gyaur et Kaur) sed Gyaur) vnum significat hominem, si non addas lar terminationem, quae apposita fit pluralis, vt Gyaur siue Kaur) id est, Christianus: Gyaular siue Kaular) id est, Christiani. Sed Csiafer) etiam sine illa terminatione quae plurali attribuitur numero, multitudinem nationum designat: sed quia textus habet Csiaferun) estque genitiui casus per additionem un, vt Csiafer) id est,

-- --

gentilis in nominatiuo, Csiaferun) id est, gentilis in genitiuo, quasi dicerent gentilis regis.

Memleket) significat regnum, quamuis et alia habeant diuersa vocabula ad significandum regnum, vt Istan) quia cum Italiae siue Franciae aut etiam Hispaniae regnorum mentionem faciunt, tunc dicunt Frank istan) quod significat tam Italorum, Gallorum, quam Hispanorum regna. Frank) significat hominem harum regionum vt Frank Gyaur) id Italus, Gallus, vel Hispanus Christianus.

Caeterum cum Graeciam nominare volunt, mutant vocabulum, dicentes: Vrum elli) id est, Graecia, et non Vrum istan) id est, Graecum regnum. Solent interdum et Vrum memleket) dicere, et tunc intelligunt torum imperium Graecorum. in summa hoc vocabulum memleket) imperium potius significare solet quam regnum apud illas nationes.

Alur) est verbum, et significat capiet, siue accipiet. Kuzulalmai) est nomen quod significat rubrum pomum, quia kuzul) significat colorem rubrum, et alma) pomum, et dicunt esse vrbem aliquam fortissimam et amplissimam Imperialem. Et interdum oritur quaestio inter doctiores hanc ob caussam, quia alij volunt interpretari illud vocabulum vrbem Constantinopolitanam, eo quod in nonnullis eorum voluminibus dupliciter legitur,

-- --

videlicet, Kuzulalmai et Vrumpapai) id est, rubrum pomum siue Graecum sacerdotem vel patriarcham, quia vt iam diximus Vrum) significat Graecum, eo quod olim erat sub imperio Romano tota Graecia, et est corruptum per adiectionem v literae in principio, et mutatione o in u, quia huic nomini Vrum) si demas primum v, et medium mutetur in o, erit Rom. Itaque multi sunt huius opinionis, quod significet imperium Constantinopolitanum, cuius differentiam suo loco prolixius declarabimus.

Kapzeiler) est verbum, et significat opprimere iugo seruitutis, et nemo dubitat illorum tyrannicam afflictionem esse crudelem oppressionem, quod facile probabunt ij, qui eorum captiuitatem et tributi exactionem experti sunt, quemadmodum sunt Graeci, Armenij, Thraces, prout facile poterunt intelligere hi, qui legerunt nostrum libellum de afflictionib. afflictionibus Latina, Gallica, Teuthonica et Bohemica, linguis diuulgatum.

Iedi yladegh) septimum annum vsque post captionem eius loci supra dicti. Gyaur keleci csikmasse) id est, ethnicus siue gentilis gladius, si non apparuerit, et contra illum non insurrexerit, putant haec fata anni septimi in potestate Christianorum esse, qui si vellent communi opera gladium contra ipsos

-- --

stringere, haud dubie essent plena victoria potituri. Verum quo minus id fiat, nostram ignauiam in culpa esse, dum mutuo inter nos bello ciuili digladiamur, vel turpi ocio consenescimus.

On iki yledegh) hoc est vsque ad annum duo decimum. Onlarum beghligheder) id est, eorum (videlicet ethnicorum) dominabitur. Verum quia neque post septimum, neque post duodecimum annum (capto imperio Constantinopolitano) Christianorum contra ipsos gladius praeualuit, iam enim fere ad centum annos tota Thracia, et imperium Orientale est sub eorum ditione, augurantur aliam imperij sedem sub nomine rubri pomi significari. Caeterum ingens incertitudo est sub inuolucris annorum: nam si in literis sacris hebdomada dierum septem an nos significat, quem numerum et magnitudinem temporis statuemus in ipso anno? Quamobrem sunt inter eos qui singulos an nos computant pro singulis annis Iubilei, qui quinquaginta annis olim constabat, alij singulos annos singulas centurias annorum significare credunt. Nec desunt qui vnum annum trecentos quinquaginta sex annos continere existimant, quot nimirum dies habet annus solaris. Caeterum quemadmodum oracula non nisi ex euentis recte intelliguntur,

-- --

ita certum et diffinitum temporis spatium intelligetur cum res extiterit.

Eufi iapar) id est, domum aedificabit. Per aedificationem domus significari putant, quod templa nostra suo Mehemmeto sit dedicaturus, vtiam totius Asiae, vbi olim erant Christiani vsque Hierosolymam, imo ipsum templum Domini quod est Hierosolymae pro. phanarunt. Ita quoque maiorem partem Europae, videlicet Graeciae, Thraciae, vsque Austriam, totius fere Hungariae, Sclauoniae et Illiriae. Ac nescio an nos ista indignitate iram diuinam prouocamus, dum alius cum canibus tanquam venator in templo obambulat, alius de foenore, alius de scorto garriat, alius ad templum nunc vrinam, nunc oletum faciat, qualia neque inter infideles quisquam videre potest. Credibile est quod propter hanc irreuerentiam Deus ipse malit nostra templa sub Mehemmeto quam sub nobis esse.

Baghi diker) id est, vineam plantabit. per vineae plantationem nouas colonias et gentium e suis sedibus emigrationes intelligunt, et dilatationem imperij.

Bahcsai) id est, hortos siue illas plantationes vinearum. Baglar), id est, emuniet, subintelligunt nouas prouincias vndecunque muniet, vt recuperatu sint difficillimae. et hoc

-- --

est mirum, quod a tot annis postquam ince pit saeuire, ita muniuit, vt ne pagum quidem abeo recuperare potuerimus.

Oglu kezi olur) id est, filium et filiam habebit. hic per procreationem liberorum interpretantur propagationem Mehemetanae gentis, prout manifestum est omnibus illam esse in tantum propagatam et multiplicatam, vt nihil supra. itaque iam nihil aliud restat nisi interitus et diminutio eorum.

On iki yldenssora) Id est, post duodecimum annum. Hristiamon id est, Christianus. Keleci) id est gladius. Csikar) id est, insurget seu apparebit. Id quoque apud illos in controuersia est, vtrum gladius ille quo Christianorum natio in libertatem vindicabitur, talionemque Mehemetanis reddet, rex aliquis Christianus magnis copijs totum imperium Turcarum sit expugnaturus, an propheta aliquis Christianus sua doctrina sit Mehemetanos conuersurus ad nostram religionem. quamobrem (vt dixi) vltima verba huius oraculi, viri cum gemitu, pueri cum fletu, mulierculae cum planctu et eiulatione excipiunt.

Vtinam tandem Itali sua pila, Hispani suas lanceas, Galli sua gesa, Angli suas balistas, Germani et Hungari suas frameas contra istos canes fidei, ipsis (vt ita dicam) fatis

-- --

damnatos, distringere velint, et discordia qui solummodo moratur nostras victorias, a nostris rebus auferre studeant. Sed redeamus ad verba vaticinij de interitu eorum.

Turki) Id est, Turcam ipsum hactenus regnantem. Gheressine) id est, retrorsum vnde egressus est, adeo vt vel ad latebras Bythiniae Bithyniae vnde primum erupit, vel in Scythiam vnde originem traxit, repellatur.

Tuskure) id est, pellet, siue profligabit. Caeterum quia ille gladius vindex nesciatur vnde oriturus sit. Certe Turcae siue aliunde metu concepto non permittunt Christianis vllum vsum gladiorum aut armorum. Et quanquam iam magnopere degenerarunt a Christiana fide, in bellis tamen plerique eorum pro amuleto certissimo Euangelium Ioannis sub axillis portant, videlicet ἐν ἀρχῇ ἦν ὁ λόγος , id est, In principio erat verbum. totum vsque ad finem graece scriptum: putantque ea re ita se tutos esse, quasi aliqua panoplia communiti essent, quod genus scripti sua lingua hamaili) solent appellare. Vnde cum sint tantae reliquiae nostrae religionis, spes est eos aliquando non difficulter ad Christi cultum reuocari posse. Quamobrem cum omnia suspecta habeant, inter dictum est Christianis (vt iam diximus) qui apud illos degunt omni vsu armorum, adeo vt praeter rustica

-- --

instrumenta nihil ferreum eos habere liceat, quanquam ne sic quidem tuti sunt a Christianis seruitijs, quae nunc dominos dentali, nunc vomere, nunc ligone, aut stipite mactant. Quod si forinsecus arma Christianorum illata viderent, ilico quicquid est ibi in mancipiorum bellum consurgeret, quorum ibi tantus numerus, vt omnes cuiusque regi onis incolas Turcas in duplum imo in triplum atque adeo in quadruplum superent.

Vtinam Christiani principes istis fatalibus victorijs se praepararent, et obsisterent, ne vlterius vires Mehemetanorum crescant, quae iam plus nimio inualuerunt. Amisimus Africam et Asiam, extincta est Graecia, aegrota est vsque ad mortem Hungaria, debilitata est Austria, vis mali istius iam Germanorum ceruicibus velint nolint incumbit, atque vniuersae Christianitati imminet, adeo vt nemo ab hoc periculo tutus videatur: qui posthac non alienam sed suam rem agent pro suis limitibus aduersus hostem depugnaturi, nisi velint pro principibus serui fieri, vel potius mactari. Nam Turcae plebeis parcunt in seruitutem, nobilibus vitam eripiunt vt plebei capite careant.

Quod si singuli vnum emendarent, hoc est, quisque seipsum, ita vt plebei magistratus non minus ament quam timeant, Magistratus

-- --

plebeis parentes se exhibeant, docti idiotis viam virtutum et veritatis commonstrent, idiotae suam imperitiam agnoscant, neque se rabinos iactent in illis artibus vbi nihil didicerunt: miles pro victoria militet, dux pro honore, Ecclesiastici luxum omittant: mercator vsuram: caupo lenocinium. Et in commune omissis erroribus et pertinacia defendendorum errorum, in vnitatem fidei et concordiam ecclesiae conspirarent principes, omissis principibus Christianis vires in Turcas conuerterent, quis dubitat, quin vt Israhelitis ob peccata in seruitutem redactis tandem de sceleribus suis poenitentiam agentibus, seruatorem miserit, et in libertatem restituerit: ita quoque nobis breui coelitus auxilium sit mittendum. Quod si fieret, quis non speraret, quin breui futurum sit, vt Imperator Rom. non minus Constantinopolitano quam Romano imperio insignis sit futurus? Ferdinandus non minus in Hungaria quam apud Getas, Dacos, Scythas regnaturus, atque itidem rex Franciae suis ditionibus Asiam minorem ad diturus: Lusitani Aegypto potituri: Hispani tota Africa, Itali omnia littora quae cunque habet mare mediterraneum in sua potestate habituri. Angli quoque inter Turcas suum imperium amplificaturi. Nunc digladiamur

-- --

pro vno et altero oppidulo, et post acerrimas praeliorum conflictationes, post exhaustas opes, nihilo imperio auctiores efficimur. Heu quantum pelagi potuit, terraeque parari, Hoc quem ciuili fuderunt sanguine dextrae.

Nunc igitur cum Potentiss. Potentissimi Monarchae, et vere Cnristiani in pacem inter sese consentiunt, spes est eos occasionibus temporum, et fatorum mutationibus vti velle, neque permissuros, vt reliquiae Hungaricae ditionis quae adhuc supersunt, et adiunctis aliorum viribus plurimum possunt, in ditionem et potestatem Turcarum veniant, quorum nomina etsi non omnium infra subieci, vt qui omnia amissa putant in Hungaria, aliquid consolationis accipiant, cum videant tantum in eo regno adhuc incolume superesse.

Alij rursum doleant, si modo dolere possunt, magis ac magis suum appropinquans periculum sentire, tam tenues portiunculas Hungarici imperij olim a mari Baltheo vsque ad paludes Baeotidis exporrecti, in tantas angustias redactas esse: quanquam vt hoc obiter dicam, ipsi nos Hungari maxime nobis hanc caussam mali dedimus, dum Germanos fere ita exosos habemus vt Turcas, dum omnia in duos reges distrahimus, dum alij Turcam accersunt, alij propellunt, nec nisi sero didicimus, Omne regnum in se

-- --

diuisum collabascere, et domum supra domum cadere, ac maximas res discordia comminui. Sed serae sunt querimoniae. malo epinicia, vel triumphum canere, saltem laetiora ominari volo. Quamobrem carptim Hungarorum nomina, quae nuper ab eorum legatis egregio viro Georgio Euskero Senatore Cremonensi, et Christophoro Hofkircher, viris doctissimis ad Maiestatem reginae Mariae missis, pro petendis praesidijs conscripta habui, qui etiam fatebantur reliquias Hungariae posse praestare exercitatissimos equites, si tantum Romanorum Imperatoris ac caeterorum principum Christianorum copias adesse viderent. Quapropter in quibus aliquid virium est, nunc subijciam, nullo ne hic quidem seruato ordine, sed vt quisque se nostrae memoriae ingerit, ita prius ponetur.

Magnifice sperandum est de Reuerendiss. Reuerendissimo D. Paulo de Varda Archiepiscopo Strigoniensi, cuius opes adhuc praeualidae, et tantum prudentiae in eius animo est, vt eius sine opibus magna in eo fiducia collocanda esset, quamuis etiam amiserit maiorem partem dominij, ex quo captum est Strigonium.

Laeta quoque ac magna Nicolai Olahi Episcopi Zagrabiensis, et vicecancellarij regni Hungariae authoritas, rerum peritia

-- --

et multiplex eruditio, corporis animique robur de se promittit.

Egregios item spiritus gerit Reuerendiss. Reuerendissimus D. Martinus de Kecheth Episcopus Vuesprimiensis, elegantia et belli laudibus mire insignis, et natus (vt videtur) in Turcarum perniciem, vir praedecessori suo Petro Berisso in re militari vel iam par, vel mox futurus. His addo Franciscum Turzonem ecclesiae Nitriensis praesulem, de quo omnes mira et laeta augurantur.

Item inter Barones clarissima est domus Bathorea, qui auita indole praediti, armis animisque infestissimi sunt Turcico generi. Nec magnifici viri Thomas Nadasdi, Franciscus Batyani, Balassea domus illustrissimae dignitatis suo officio deerunt, inter quos facile pri mus Melchior Balassa.

Atque adeo nuper in gratiam regis Ferdinandi recepti Barones inclyti egregiam spem de se praebent Raphael et Ioannes Apodamian, quibus merito adiungitur Franciscus Reuai vicepalatinus regni Hungarici, de cuius consilio, prudentia, et fide, quid uis sperare licet. Sed vt omittam Nyari Franciscum, Bartholomaeum Horuat, qui saepius cum victoria, multis occisis, multisque captis, ad regem Ferdinandum redierunt.

Frater quoque Georgius Episcopus Varadiensis,

-- --

nunc tutor regij pueri et vxoris Ioannis Vaiuodae, ducis Transyluaniae, qui si firma subsidia contra Turcas videret, descenderet facile, et prompte, vt nunc de eo certa persuasio est, cum praedictis Baronibus Hungariae, ad minus quadraginta milia equitum in re bellica expeditissimos produ cerent, quibus hactenus perpetua bella cum Turcis fuere.

Itaque isti omnes, quoniam iam pertaesi sunt Turcarum saeuiciem, potius cupient vnanimiter studere, pro patriae salute mori, quam eorum iugo tyrannico subijci: id quod constat multorum legationibus. Tantas et tam praeualidas reliquias regni Hungarici confirmabimus, si tandem bellum mouerimus: aut omnino amittemus, si vt hactenus cessatores fuerimus.

Aduertendum est istud oraculum in Alchorano non legi, sed in alijs libris quibus magnam authoritatem et reuerentiam deferunt. Habent enim et omnes nostros prophetas et sui generis complures.

-- --



Fata silent, stellaeque tacent, nil praedicat ales,
Solius est proprium scire futura Dei.
Niteris incassum nauem submergere Petri,
Fluctuat, at nunquam mergitur illa ratis.

-- --

Epistola exhortatoria CONTRA INFIdeles, ad Illustrissimum Principem Maximilianum Archiducem Austriae, Bartholomaei Georgieuits.

SAEPE mecum admiratus sum Princeps Illustrissime, cur quum omnia videantur Christianis polliceri victoriam, nunquam tamen eam inter tot annos consequan tur. Habemus Christum Deum, qui vnica nocte castra Sennacherib deleuit, qui Pharaonem submersit, qui foeminea manu puellae Iudith Holophernem extinxit, et vt breuiter dicam, a cuius numine voluntateque omnes victoriae pendent.

Turcae contra, Mehemmetum habent, et in vita flagitiosum, et post vitam sepulchro sine resurrectione perpetuo inhaerentem: vt tantum inter vtrunque numen intersit, quantum inter viuum viui Dei filium, et inter hominis, et ab homine nati cadauer putridum,

-- --

adeo vt in cladibus Christianorum, si natura vtriusque numinis expendatur, mortui videantur viuos armis potentia que superare. Iam cum robore corporum, dotibus animi praecellamus, quae magna praesidia afferre vi dentur ad hostes profligandos, ipsi vbique miserrime profligamur.

Quid Hungaro induratius? quid Germano vastius? quid Gallo procerius? Hispano solidius? quid Italo robustius? vt de caeteris nationibus taceam, quibus dotes corporis, aut meliores, aut certe aequales. Rursus si indolem animi spectes, quid Hungaro vulnerum periculorumque securius? quid Germano generosius? Italo sapientius? Gallo ambitiosius? Hispano callidius? quorum singula videntur posse veldare victoriam, vel adiuuare. Saepe vicit sine alijs viribus audacia, saepe generositas animi, saepe sapientia, saepe honoris illa auida ambitiositas, saepe calliditas: tamen me miserum, inter tot victrices res a victoria excidimus.

Iam si apparatum videas, armorumque genera, multis rationib. rationibus Turcis praestantiores videmur. Nostra inuenta sunt bombardae, nostra tot genera panopliae. Ipsi Persae nudi, aut seminudi ad bella prodeunt: illis arcus, nobis sloppetae. hoc est nobis fulmina, illis sagittae, quae per du ra armorum nullam vim penetrandi habent,

-- --

cum bombardis vix vlla rupes obstiterit.

Sunt quidem nunc etiam Muslumanis sui bombardarij, sed rariores et indoctiores. Nunc quaeso quas gentes secum in expeditionem trahant Scythas et Thraces, in quibus non sapientia Italica, aut Hispanica calliditas, sed inhumana quaedam feritas, barbaries, animi summa inscitia, indocta, stolida: istis se addit Graecus ignauia perditus, Asiaticus luxu corruptissimus, Aegyptius non minus animo quam corpore euiratus, Arabs excoctus, minutus, et exanguis. Quis a tali milite crederet Gallos ferocissimos, Germanos animosissimos, Italorum ingenia, Hispanorum solertiam vinci posse? et tamen, proh dolor, vincimur: et vincimur ab ijs, qui in seruitutem vincunt, et serui pro seruitute bella gerunt contra nos, qui in libertate geniti a proauis, et atauis, nobis in delibata relicta.

Quod si instituta et leges vtriusque nationis inspicias, neque hac in parte inferiores sumus. Quid enim Euangelio diuinius? quid Iure canonico regularius? quid Iure ciuili sapientius aut aequius? cum illi contra ex Alchorano viuant, re non minus stulta quam vana: quilibet (vt nunc audio) inter Christianos euulgatur, vt scilicet mature discamus alienas leges, qui bre ui nostras amissuri videmur, vt antea animo

-- --

quam ditione Turcae simus.

Quid igitur in causa est, cur inter tot praerogatiuas bellandi semper in bello deuincamur? cur vexilla crucibus insignita, olim terribilia non minus infidelibus nationibus, quam infernalibus spiritibus, nunc toties se in fugam auertant? Dicam paucis, et dicam vere: Deum habemus et summum et verum, sed a nobis alienatum, adeo vt prophetico vocabulo ferme appellari possimus non populus Dei. Cur enim Christus nobiscum esset, qui a nobis per tot haereses in tot partes dilaniatur? nam praeter nomen quid nobis Christianis, Christiani est? Rusticus hoc tempore et impurus et factiosus: oppidanus fallax et auarus: Magistratus sequuntur retributiones, diligunt munera, Nobilitas luxum et ignauiam: milespraeter stipendium et praedam nihil ex bello quaerit, securus quo sceptra cadant, non minus infestus in suos quam in hostes. Ecclesiastici praeter pompam Ecclesiasticam vix quicquam Ecclesiae habent, non sanctitatem, non pietatem, non eruditionem, omnesquaerunt quae sua sunt, non quae Christi.

Quid ergo mirum, si talibus morib. Christus amicus esse nolit? Bellamus igitur sine Deo, et quod calamitosius, aduersario Deo apud nos circumferunt in vexillis cruces: sed ipse

-- --

crucifixus suo fauore apud hostes versatur.

Pereunt igitur omnia, et infinitis cladibus inuoluuntur: et cum vna gens Christiana contra Turcas pugnat, alia gens vel in alijs versatur bellis, vel in ocio agit: miles qui in aciem educitur, nummo inseruit, non Christo: si desit stipendium, statim vel desertor, vel transfuga futurus. Quid ergo prodest ibi Italica sapientia? aut industria Hispanica? aut robur Germanicum? aut ferocitas Gallica? aut Hungarica audacia? vbi miles nec Christum, nec gloriam cogitat? et ad bellum venit, tanquam ad ganeum, ibi nepotationes suas exerciturus.

Bonas leges habemus, sed pessimos mores: bona arma, sed pessimos animos: laus est si inter se acriter dimicent: in hostem si non acriter pugnent, vel dedecus non est, vel certe impunitum est. Quando quis vnquam audiuit militem vel ob fugam, vel ob abiecta arma mulctatum fuisse? cum olim poenae capitales et decimationes non singulos sed vniuersas legiones peruaserint.

Trahimus igitur exiguum numerum, eumque morib. corruptum, contra tot myriades hostium optima disciplina vtentium. Nam Turca vitia sua in castris deponit: Christianus assumit. nullae in Turcarum castris delitiae, arma tantummodo et necessarius victus. In castris Christianorum

-- --

luxus, et omnis luxuriae commeatus, adest grauior turba meretricum, quam virorum. Latrocinatur Hungarus, praedatur Hispanus, potat Germanus, libidinatur Italus, Gallus cantat, Anglus lurcatur, Schotus heluatur: militem qui miles moribus sit, vix vllum inuenias.

Quid ergo mirum si vincant illi, apud quos sobrietas, parsimonia, continentia, vigilantia? vincantur illi, qui ab hostibus vel vagi ad praedas, vel inter pocula, vel in somno, vel apud meretricem, aliasque nequitias inueniantur? Sed haec culpa est plebeiorum. Principes ipsi, dum mutuis bellis se conficiunt, causam praestant, vt nunquam pares vires contra Turcas afferamus.

Sed quia nunc bellum Gallicum finem accepit, sperandum quod non solum haeresis inter Ecclesiasticos sparsa, et omnis abusus ab Ecclesia tolletur, sed etiam principum discordiae cessabunt, et tandem firma auxilia contra Turcas coibunt.

Igitur facile armabit Germania quinquaginta milia peditum, .XX. viginti milia equitum. Nec minorem numerum conficiet Italia. Idem vel aliquanto plus ex Gallia sperandum. Nec Hispania inferiores vires ad hanc expeditionem addet. Praeterea ditiones Brabantiae, Flandriae, Hollandiae, Zelandiae, Frisiae, vna cum Traiecten Traiectensibus , decem milia equitum et viginti

-- --

milia peditum, vel etiam maiorem numerum implebunt. Reliquiae Hungariae, Morauiae, Slesiae, Bohemiae, et quidquid ad Istrum, Sarmatiam, Illyricum sinus habet, facile sexaginta milia equitum produxerint.

Quod si istis viribus in bella eatur, propi tiato numine, correctis moribus, in procliui erit vincere hostes fidei, recuperare Graeciam, et Thraciam, vbi adhuc maior pars hominum Christum colit, qui auidissimis votis expectant Christianorum arma, ad quamlibet occasionem defecturi, et suos dominos et tyrannos, a quibus miserrime vexantur, oppugnaturi: quae res sola victoriam vel dare, vel maturare potest.

Vbi autem semel victoria potiti fuerimus, patebit nobis vniuersa Hungaria, et per Danubium secundo flumine facilius licebit nobis omnes machinas et reliquos apparatus belli Constantinopolim deuehere, quam Turcae aduerso flumine Viennam.

Quod vbi apud Persas inauditum fuerit, ex altera parte vsque ad Constantinopolim excurrent. Nec cessabunt praepotentes Reges Russiae, et Georgianorum, quibus non minor vis, quam odium in Turcas. Nec Imperator Indiae Ioannes presbyter otium aget, sed omni conspiratione contendet, ad communem hostem opprimendum.

-- --

HAEC ad te scribere libuit Maximiliane Augustiss. Augustissime Caesarum inclyta proles: tum quia miserias Christianorum, et illas intolerandas calamitates sub imperio Turcarum et inspexi, et expertus sum: tum quia omnes de te eam spem, ominaque concipiunt, quod existimant te et Maximiliani proaui tui mores, patris item Ferdinandi, et Caroli Caesaris patrui tui relaturum: quae expectatio hominum maxime confirmatur, dum quotidie virtutes tuae istius excellentissimae indolis aspiciunt. Nobis igitur omnipotens Deus exorandus est, vt spem expectationemque tui, quam ipse non frustraris, fouere suo numine, et maturare velit, quo tandem Christianus orbis a tot perpetuis cladibus respiret. 16. Calend. Apr.

LAVS DEO

ANTVERPIAE, CVRA ET impendio Bartholomaei Georgieuits, typ. typis Eg. Egidii Copenij.

Vade retro


Durdevic, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545, Leuwen]: Prognoma, sive Praesagium Mehemetanorum : primum de Christianorum calamitatibus, deinde de suae gentis interitu, ex Persica lingua in Latinum sermonem conversum., ed. Durdevic, Bartul [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [numerus verborum] [djurdjevic-b-prognoma.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.