Durdevic, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545, Leuwen]: De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clare exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus, ed. Durdevic, Bartul [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [numerus verborum] [djurdjevic-b-afflictio.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
DE IVSTITIA APVD ciues.
IVdicem omnes habent eundem, tam Christiani, quam Turcae: ex MVSLVMANIS tamen unum electum, qui ex aequo omnibus ius ministrare tenetur. Si quis occidit, ipse quoque mortem subire debet. Si quis furatur, aut uiolenter rapiat, suspenditur: Vt contigit IENITZERO cuidam, qui mulierculae cuiusdam portantis in forum uenale lac ebiberat, non soluendo precium, cum accusatus coram Iudice negaret factum, pedibus sursum suspensus, chordaque per medium ligatus, lac statim euomuit, atque ilico iudicio strangulatus. Hoc me praesente in Damasco contigit, cum ex Armenia Hierosolymam proficiscerer. Si aliquis adulterium commiserit, masculus in carcerem coniectus, post aliquot menses pecunia redimitur: et mulier uidelicet adulterata, super asinam uicatim et plateatim ducitur, flagris caeditur denudata, et lapidatur uiscera bouis in collo gestando.

|