Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Durdevic, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545, Leuwen]: De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clare exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus, ed. Durdevic, Bartul [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [numerus verborum] [djurdjevic-b-afflictio.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
HAbent templa satis ampla, et sumptuosa, ipsorum lingua MESCHIT appellata, in quibus nullas prorsus imagines uidi, praeter haec uerba inscripta Arabica lingua uidelicet, LA ILLAH ILELLAH MEHEMMET IRESVL ALLAH TANRE BIR PEGAMBER HACH: id est, non est Deus nisi unus, Mehemmet autem propheta eius, Creator unus, er prophetae aequales. Vel haec, FILA GALIB ILELLAH, id est, non est fortis sicut Deus. Deinde conspicitur magna abundantia lampadum ardentium oleo, totum templum dealbatum, pauimentum storeis stratum, ac desuper tapetis ornatum. Circa templum turris mirae altitudinis, quam eorum sacerdos tempore orationis ascendens, uoce alta, digitis in aures insertis, haec uerba ter repetit ALLAH HECHBER, id est, Deus uerus unus. Audito clamore conueniunt in templum nobiles et ociosi, tantum deuotioni astricti. Deinde praedictus Sacerdos descendens orat cum illis, idque ex officio facere debet quinquies inter diem et noctem. Quicunque uero ueniunt ad orationem, debent
exutis calciamentis PATSMAGH
horas concionatur. peracto sermone
Durdevic, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545, Leuwen]: De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clare exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus, ed. Durdevic, Bartul [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [numerus verborum] [djurdjevic-b-afflictio.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.