Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Durdevic, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545, Leuwen]: De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clare exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus, ed. Durdevic, Bartul [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [numerus verborum] [djurdjevic-b-afflictio.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- --

DE TVRCARVM RITV, DEQVE CAEREMONIIS, LIBER SEcundus: Et primo de Origine eorum Cap. primum.

HISTORIAE Armeniorum tradunt Turcas gentem Scythicam esse ZMAILDAN, quasi Ismaeliticam, et quod essent adducti per Caspios montes, ac Caucaseas portas, usque Constantinopolim a Duce cuiusdam Regis Armeniae, ob proditionem, atque iniuriam eius militibus illatam. Non torquebo me eorum origine uerbosius, duntaxat ob oculos ponam consuetudinem in Caeremonijs, et disciplinam domi, militiaeque ab ea gente, usurpatam, nihilque mutuabor ab alijs scriptorib. sed summa fide, quod coram uidi, et longo usu didici, pro ingenij mei tenuitate summisse et modeste describam.

DE ORIGINE MEhemmeti.

MAgna dubitatio de origine Mehemmeti (quem nostri Mahometum uocant) nec dum satis comperta, utrum Persa an Arabs fuerit: Veriores tamen illi habentur, qui eum Ismaelitem esse aiunt, ex Regum stirpe, quos OTHMANNI SAI, ET SVLTANLAR

-- --

uocant. In huius natiuitate referunt, quinque milia templorum Idolorum cecidisse, quod augurium uel nostras clades praesagijt, uel de nostris cladibus fictum est,

DE TEMPLIS ILlorum.

HAbent templa satis ampla, et sumptuosa, ipsorum lingua MESCHIT appellata, in quibus nullas prorsus imagines uidi, praeter haec uerba inscripta Arabica lingua uidelicet, LA ILLAH ILELLAH MEHEMMET IRESVL ALLAH TANRE BIR PEGAMBER HACH: id est, non est Deus nisi unus, Mehemmet autem propheta eius, Creator unus, er prophetae aequales. Vel haec, FILA GALIB ILELLAH, id est, non est fortis sicut Deus. Deinde conspicitur magna abundantia lampadum ardentium oleo, totum templum dealbatum, pauimentum storeis stratum, ac desuper tapetis ornatum. Circa templum turris mirae altitudinis, quam eorum sacerdos tempore orationis ascendens, uoce alta, digitis in aures insertis, haec uerba ter repetit ALLAH HECHBER, id est, Deus uerus unus. Audito clamore conueniunt in templum nobiles et ociosi, tantum deuotioni astricti. Deinde praedictus Sacerdos descendens orat cum illis, idque ex officio facere debet quinquies inter diem et noctem. Quicunque uero ueniunt ad orationem, debent abluere manus, pedes, et pudibunda, postremo ter spargunt aquam super capita, recitando haec uerba, ELHEMDV LILLAHI, id est, gloria Deo meo. Deinde,

-- --

exutis calciamentis PATSMAGH dictis, eisque ante ianuam relictis introeunt, alij nudis pedibus, alij habentes munda calciamenta MESTH uocata, quibus non palpant terram. Foeminae nunquam congrediuntur cum uiris, sed seorsum certo in loco, prorsus abstruso, a uirorum conspectu, et auditu: ipsaeque rarius templum frequentant, ut tempore Paschatis, nonnunquam diebus ueneris, quae GSVMAAGVN eorum lingua uocatur, orantque ab hora nona noctis usque duodecimam, utputa mediam noctem: atque inter orandum, corpus continuo agitatu, et uociferationibus mire affligunt, ut saepius uiribus et animo desectae, in terram pronae concidant, et si aliqua ab eo tempore se grauidam senserit, Spiritus sancti gratia impregnatam esse affirmant. Cumque pariunt, ab ipsis nati NEFCS OGLV, id est, Animae, uel Spiritus sancti filij appellantur. Ita mihi narratum est a pedissequis carum, nam nec ipse uidi, nec aliquis uirorum huic spectaculo interesse potest. Virorum autem orationibus (cum hero meo) saepe interfui, quibus mos hic est. Inter orandum pileos suos (qui TSALMA illorum lingua uocantur) non deponunt, sed summis digitis attingunt, quasi eleuaturi, genibus incumbunt, et terram saepe deosculantur. Christianum eorum sacris interesse nepharium putant, credunt enim ab hominibus (ut ipsi aiunt) illotis, sua templa contaminari, quippe Christiani non usurpant illorum more frequentia lauacra. Ibi sacerdos illorum suggestum ascendit, ac ad duas circiter

-- --

horas concionatur. peracto sermone ascendunt duo pueri, qui cantando suas preces pronunciant, peracto eorum cantu, incipit sacerdos cum toto populo submissa uoce cantare, quassando corpus in latus nihil aliud praeter haec uerba, LA ILLAH ILELLAH, id est, non est nisi unus Deus, sic media fere hora personat, ac mouetur. Huiusmodi autem orationes, et caeremoniae, ut cantus, praedicatio, non fiunt singulis diebus, nisi tempore Quadragesimali, et festiuo, utputa dic Iouis, ab hora nona noctis, usque duodecimam. Et ipsa dies Veneris, (qua MEHEMMETVM aiunt natum fuisse) a quibusdam religiosissime colitur.

DE QVADRAGESIMA eorum.

HAbent etiam Quadragesimam sua lingua ORVTZ appellatam, ieiunantes unum mensem, et unam hebdomadam singulis annis, at non semper eundem, sed si (uidelicet hoc anno) ieiunauerint Ianuarium, sequenti Februarium, pergentes serie, ita ut duodecim annorum decursu, unum et duodecim hebdomadas loco decimae offerant Deo. Cum ieiunant, toto die nihil gustant, ne panem quidem, aut aquam. Deinde uisa stella, licet illis omnia manducare, praeter suffocatum, et porcinas carnes. Suffocatum ab eis, MVRDAR, id est, cadauer siue immundum, et porcus DOMVZ uocatur. Quadragesimae peracta, Pascha celebrant, eorum lingua BAIRAM uocatum, magna cum solennitate per triduum, oblinientes ungues manuum et pedum certo ceromate ab eis CHNA

-- --

appellato, quod ungues rutilos efficit: eadem quoque tinctura caudas equorum et pedes imbuunt, hic color tenacissime haeret, nec ablui, aut extergi potest, quamobrem nisi noui (a radicibus) ungues exierint, alioquin ungues semper rutilantes apparent, sed de manibus frequenti litione potest deleri. Mulieres non solum ungues, sed et manus, atque pedes illo ceromate imbuunt.

DE EORVM CIRCVNcisione.

VTuntur circuncisione eorum lingua TSVNETH dicta, non octaua die, more Iudaeorum, sed quamprimum natus septimum aut octauum annum exegerit, sermonis iam peritus: idque ipsis mysterium est, propter uerba confessionis, quae ante circuncisionem requiruntur, erecto pollice manus PARMACH dicto, haec uidelicet, quae supra ostendimus in templis descripta. Puer ob id non defertur in templum, sed in domibus parentum circunciditur. Huic solennitati saepe interfui, quae ita se habet. Primo conuocatis amicis ad conuiuium, quibus satis delicata parantur fercula, ex omni genere carnium, quo ipsis uesci licet, et passim (ut apud ditiores) bos caeditur, in hunc excoriatum et exenteratum includunt ouem, in qua gallinam, et in illa ouum, quae integre assantur ad splendorem illius diei. Deinde inter epulas tempusque coenae adducitur puer circuncidendus, cuius (medicus illius artis) glandem retegit, et replicatam pellem forpiculis apprehendis: deinde quo metum adimat puero, ait se in proximum

-- --

diem circuncisionem peracturum, atque ita discedit: mox simulans, quasi omissum aliquid esset, quod ad praeparationem attinet, ex improuiso praepucium abscindit, uulneri parum salis, et mali cotonei apponens, iam uocabitur MVTSLVMAN, id est, circuncisus. Et die circuncisionis non induntur illis nomina, sed ipso die natali, quo in lucem eduntur, quae talia sunt, er primo Regum, ut TSVLEIMAN, Solomon interpretatus. TSVLTAN, TSCELIM, id est, princeps pacis. MVRATH BEGH, id est, desideratus dominator. MVTSTAFA et similia. Ducum, PIRIN, HAIRADVN, HADER, EBRAIM. Dominorum humilioris conditionis, quemadmodum sunt TSPAHALAR, TSAVSLAR, EMINLER, BEHRAM, MEMMI, MEHEMMET, ALLI, AHMAT TCIELEBI, PAIAZITH, CHATSVN, HVTSCREF. Caeteris omnibus, MVTSA, IONVZ, TSCHENDER, PERHAT, FERRO. Captiuorum ac seruorum maiori ex parte SEREMETH, quod nomen significat audacem, atque uelocem. Postea continuato trium dierum conuiuio, circuncisus ducitur in balneum, cum maxima pompa. Cum redit domum, ducitur per conuiuas, qui parata illi munera offerunt: Alij uestes sericeas, alij ciphos argenteos, alij pecunias, uel etiam equos. Mulieres quoque indusia, sudariola, et alia huiuscemodi. Iuxta uoluntatem et opes unusquisque conuiuarum donat. Foeminae non patiuntur circuncisionem, sed tantummodo (iam dicta uerba) confitentes

-- --

MVSLVMAN efficiuntur. Si autem ex Christianis quispiam sua sponte confesso Mehemmeto circuncidi se patiatur, quod saepe contingit, propter grauissimum iugum, et onus tributi, talis ducitur per omnes uicos atque plateas ciuitatis, summo cum honore, et gaudio populi sonantium tympana: ipsi quoque dantur munuscula, postea immunis efficitur a solutione tributi, HARACS eorum lingua appellati: Et cupiditate huius lucri, multi Graeci, quos VRVMLAR, et Albani, quos ARNAVTLAR uocant, circunciduntur. Si quis ui compulsus, ut puta qui Muslumanum feriret, uel uituperio afficeret, aut Mehemmetum blasphemaret (quod uidi Episcopo cuidam Graecorum sectae, contigisse) circunciditur, illi nihil datur: a tributi tamen solutione liber erit, sicut et caeteri MVSLVMANLAR, id est, Circuncisi.

DE SACERDOTIBVS eorum.

SAcerdotes uero, illorum lingua TALISMANLAR uocati, parum uel nihil differunt a laicis, nec etiam a Proceribus caeremoniarum (quales apud nos sunt Episcopi) nec magna in ipsis doctrina requiritur, satis erit si Elcoranum, et Mussaphum nouerint legere. Illi autem qui etiam interpretari secundum textum nouerint, peritissimi habentur: quoniam non uulgari lingua Turcica, sed Arabica a Mehemmeto sunt tradita, quod nephas esse putant, si uulgari lingua interpretata describerentur. Eliguntur isti Pontifices a populo, stipendium autem

-- --

a Rege pro labore accipiunt: Vxores habent, et habitum ut seculares. Si stipendium non sufficiet propter multitudinem liberorum, mechanica tractant, ac libero etiam homine digna attingunt: praeficiuntur scholis, aut libros describunt. Apud illos sane nullos uidi typographos, sed chartam optime parant. Alij alium quaestum faciunt, ut sartoris, sutoris, et similia.

DE SCHOLIS ipsorum.

HAbent quoque loca ad instituendum OCHVMACHGIRLERI eorum lingua appellata, et suos Doctores quos HOGSIALAR uocant, tam masculos, quam foeminas, separatim tamen instituunt: masculi masculos, et foeminae foeminas, Astronomiam, Philosophiam, Artem poeticam. Inter discendum clara uoce clamantes ad latus corpora mouent. Musicam non norunt artificialem, sed fingunt carmina ad praescriptas regulas, quae ita se habent: Quodlibet carmen undecim debet complecti syllabis. Placuit itaque exempli gratia haec pauca inserere.

CARMINA AB IPSIS BETHLER dicta.

Birichen bes on eiledum derdumi
Iaradandan istemiscem iardumi
Terch eiledum zahmanumi gurdumi
Ne ileim ieniemezum gunglumi

-- --

Sunt enim carmina amatoria, Deae ipsorum linguae ASSICH uocatae, id est, Deae amoris, quorum interpretatio haec est de uerbo ad uerbum.

Birechen, id est, ex una. bes, id est, quinque on, id est, decem. eiledum, id est, feci. derdumi, id est, tribulatione mea,

Iaradandan, id est, a creatore. istemiscem, id est, postulaui. iardumi, id est, auxilium.

Terch eiledum, id est, neglexi. zahmanumi, id est, patriae meae. gurdumi, id est, uisitationem.

Ne, id est, Quid. ileim, id est, faciam. ieniemezum, id est, non possum uincere. gunglumi, id est, mentem meam.

DE MONACHIS illorum.

Non desint illis Monnachi DER VISLAR uocati, uarij quidem ac in primis triplicis ordinationis. Primus ordo talis est, qui nihil proprij habentes, quasi nudi incedunt, praeter pudenda pellibus ouinis tecta, et tempore frigoris ad cooperiendum dorsum similiter pelle, latus, manus, pedes, et caput nullo prorsus tegunt uestimento. Exigentes eleemosynam tam a Christianis quam a Turcis ALLAHITSI petentes, quod significat, propter Deum. Hi deuorata herba MATSLACH uocata, in rabiem aguntur, adeo ut per pectus totum in transuersum uulnus ducant, itidem per brachium uel nullo dolore dissimulato, et fungum arborum incensum capiti, pectori, manui

-- --

suppositum remouent, donec in cineres resoluatur. Aliud genus uidi, qui incedunt pertusa uerpa, et incluso anulo aereo ponderis trium librarum, a coitu disclusi, ob seruandam castitatem. Tertium genus raro egreditur, sed manent die noctuque in templis, habentes in angulis templorum tuguriola, sine calciamentis, uestimento, discooperto capite, nihil gestantes, praeter unam camisiam, multis diebus ieiuni, orantes, ut Dem ipsis futura reuelet, quos rex Turcarum bellum moturus consulere solet.

DE MATRIMONII contractione.

MAtrimonium eorum lingua EVLENMECH uocatum, tale est. Coeunt nuptiae sine iuramento, accipiunt plane indotatas, propemodum emere coguntur, contrario (quam olim apud Romanos) more, ubi gener emi solebat, non nurus. Nil habet sponsa in corpore cultus uel ornamenti, quod non cogatur a soceris redimere. Diuortium apud illos faciunt improbi mores, uel infoecunditas: cognoscit de istis rebus iudex ipsorum. Inter seruos emptos etiam matrimonium permittunt, sed geniti ex illis uernae fiunt.

DE PEREGRINATIONE illorum.

PEregrini, eorum lingua HAGSILAR appelati appellati , loca ab ipsis sancta habita inuisunt, uidelicet MECHAM, ut nostri Hierosolymam, ibi aiunt Mehemmetum obijsse: sed non minus quaestus gratia quam religionis

-- --

et deuotionis. Ibi uiso calciamento TSAROCH uocato, quod inauratum solummodo a testudine templi pendet, coemptis subtilissimis telis, CHVMAS dictis, in patriam regrediuntur magno cum lucro. Es cum redierint, alij uectant deuotionis gratia aquam in utribus plateatim, idque obuijs sitientibus gratis offerunt, alij rem suam agunt.

DE ELEEMOSYNA erorum.

HAbent xenodochia IMARET appellata, ex testamento Regum condita, ubi datur cibus pauperibus atque peregrinis, sed alibi alius: Sunt qui dant orizum PIRINCTS TSORBA dictum, cum carnibus: alibi BOGHDAIAS, qui fit ex tritico, pro obsonio additur panis satis magnus, potus quem praebent est aqua. Caeterum pernoctandi ibi aut dormiendi locus nulli conceditur, sed habent alium locum pernoctandi publicum CHARVATSANRIE, ubi gratis recipiuntur hospitio: non habent tamen lectos, sed in foeno uel stramine sub tecto dormiunt:

DE VICTIMIS eorum.

IMmolant etiam uictimas, sed plerumque uotiuas CHORBAN tam Turcica quam Arabica linguis uocatas, in morbo enim aut periculo ouem uel bouem pro cuiusque opulentia in certis locis se sacrificaturos promittunt, uoti deinde uictima non comburitur in holocaustum, ut Iudaeis

-- --

mos est, sed mactato animali, cutis, caput, pedes, et quarta pars carnis sacerdoti praebetur, altera deinde pars datur pauperibus, tertia uicinis. Caeteras reliquias ipsi uictimatores sibi, et comitibus parant ad uescendum, neque tenentur uoto, si e morbo uel periculo erepti non fuerint. Omnia enim illorum conditionalia sunt, dabo si dederis. Similis etiam apud Graecos et Armenios, et caeteras nationes Asiaticas Christianae religionis. cultus obseruatur.

DE LEGATIS ET Testamentis.

SI quis ex Muslumanis moriens testamentum condere constituit, talia ferme legata fiunt, adhibitis amicis et uicinis, ut aut riuos deducere ex longinquis partibus ante aliquod hospitale, aut templum, siue in locum aridum, qui frequentatur ab hominibus HAIRITSI, id est, pietatis gratia, et GSIANITSI, id est, pro anima. Alij captiuos, et emptitios seruos legant liberos faciendos. Mulierculae enim (ut hoc genus prae caeteris superstitiosum est) legant pecuniam militibus, pro certa caede Christianorum, id putant magno ad salutem suae ipsarum animae prodesse. Reges uero templa, hospitalia, extruenda constituunt, et alij si qui sunt potentes.

DE CAEREMONIA DEfunctorum.

VBI quis moritur ex MVSLVMANLARIS masculus, tunc masculi funus curant; si foemina, foeminae.

-- --

Abluunt cadauer, ac nitidissimis lineis induunt, postea efferunt extra urbem in locum aliquem: nephas enim est in templis sepelire. Procedunt caeroforarij cum candelis Monachi illorum, subsequuntur sacerdotes cantillantes interim, donec ad sepulturae locum perueniant. Quod si pauper fuerit ille defunctus, pro laboribus religiosorum plateatim collectae pecuniae solent illis offerri.

DE AEDIFICIO SEPVLCRI TVLBE dicto.

COnditorio superaedificatur (utputa regio) templum, ipsi enim Reges in urbes sepeliuntur: Diuitum et pauperum instar altaris in eam altitudinem, ut bestiae insultare, aut locum conspurcare non queant. Saepius eo cum luctu redeunt, et inferias ciborum monumento superposito, panes, carnes, caseum, oua, lac, nouendialis coena, more Ethnicorum, pro anima defuncti deuoratur a pauperibus, aut auibus coeli, et formicis. Dicunt enim aeque gratum esse Deo, offerri eleemosymam tam brutis egentibus quam hominibus, cum ob amorem Dei offertur. Multos uidi, qui auiculas reclusas, data pecunia ualoris auicolae, euolare iusserint, alios panem piscibus in flumen proijcere amore Dei, dicentes se pro tali pietate erga egentes mercedem amplissimam a Deo consecuturos.

-- --

DE TVRCARVM DE MILITIA Cap. II.

HAbent omnes unum Regem qui illorum uocabulo HVNCHER OTHMANLARDAN SAHI TSVLTAN TSVLEIMAN, modernus ita appellatur ab eis, id est, Imperator ex Othmannis Sahi Princeps Solomon, qui nunc habet filium primogenitum, uiginti (uel circiter) trium annorum MVTSTAFA uocatum, excellentem suos antecessores tyrannide, atque crudelitate, saepe insidiantem patri, ut si quomodo posset illum occidere, ob libidinem dominij. Habet Rex sub se duos duces siue Satrapas TSAMGIACH BEGLER uocatos, Europeum et Asiaticum, quibus subsunt praesides minores TIMARGILAR dicti, quorum imperijs parent milites ordinarij, qui si cessant dum ad expeditionem euocantur, suspendio poenas luunt. BASSALAR qui interpretantur capita, plures sunt: ij propter consilium semper Regem comitantur, SVLIHTARLAR quoque, qui sunt stipatores corporis illius, semper post tergum eius succedere solent, una cum CAPVGTSIBEGLER, id est, cubicularijs, IAZIGTSIBEGLER, id est, cancellarijs, EMINLER, id est, tributi exactoribus, uidelicet puerorum, et pecuniarum, TSPAHALAR, id est, leuis armaturae militibus equestribus, multis VLACHLARIS, id est, nuncijs: et alijs huiusmodi continue aulam sequentibus.

-- --

MORIBVS. DE CONDITIONE Procerum.

NVllus ex Satrapis possidet prouinciam aut ciuitatem aliquam iure haereditario, quam post obitum liberis uel suis successoribus posset relinquere sine consensu sui regis. Sed si aliquis Ducum, uel Principum certas possessiones cupit habere, id illi conceditur hac conditione: Initur ratio precij, et redditum illarum possessionum. Cognoscit et Turca, quot milites ali annuo illo censu possint, tunc TSATRAPA ille cogitur habere illum numerum militum semper promptum, ad omnia imperata, alioqui capite plectitur: Nihilque eum a belli comitatu potest excusare, quam sola aduersa ualetudo. Et si quando Turcae placuerit eum priuare tali beneficio, in eius est libertate, si autem non deponitur, suum est usque ad mortem. Post obitum, quod si successores defuncti pactum obseruare uoluerint, admittuntur: sin secus, alijs prouidetur. Si aliquando aliquis istorum procerum cum rege loquitur, oculos humi defigit, non audens illius uultum contueri.

DE CONDITIONE Chazilariorum.

MIlites CHAZILAR. uocati, strennui strenui , et iure militari miro modo exercitati, qui in primo congressu lanceas frangunt cum aduersarijs suis, nulla prorsus armatura, praeterquam clypeo, hasta, framea utentes more nostratum, ut puta loricae, galeae, sed fractis hastis,

-- --

euaginata framea, clypeo se defendentes, uiriliter pugnant, semper capiti, manui aduersariorum insidiantes, aduersarios totis uiribus extinguere nitentes. Puncturae autem gladij, hostem, uel equum ferire, non laudi, sed ignominiae duceretur. Hi omnem uitam, et salutem in protectione Fortunae Deae, ipsorum lingua NASSVP, siue CTSVTARA dicta, habentes, cuius apud omnes prouerbium istud celebratissimum est: IAZILAN GELVR BASSINA, quod ita potest interpretari lingua Latina, IASILAN, id est, scriptura: GELVR, id est, ueniet: BASSINA, id est, capiti, quasi dicerent, quicquid die natiuitatis uniuscuiusuis Fortuna Dea capiti inscripsit, id euitare impossibile erit, etiam si latitaueris in arce inexpugnabili. Horum enim gesta carmine in historijs descripta, ab omnibus recitantur, ut et caeteri eadem audacia (honoris et laudis studio exciti) fortiter, et intrepide hostem aggrediantur. Caeterum pro qualibet uictoria talium, stipendia duplicantur, ita quod omnes praedicti equestres debent regem sequi, instructi his armis, lancea, framea, sagittis, claua ferrea: alij habent clypeos, alij non, et semper accipiunt stipendium, tam tempore pacis, quam belli.

DE ORDINE PEditum.

PRimus ordo peditum est SOLACHLARVM, id est, sagitariorum, tales utuntur arcu, sagittis frameis, differunt pileis a IANITSERIS. Secundus ordo

-- --

est IENITSERORVM, illi etiam habent arma similia TSOLACHLARVM, pro arcu tamen et sagittis arcabuso utuntur, et una securi. Tales omnes collecti a Christianis ibi degentibus sub tributo, ui arrepti circuncisi, in loco TSARAI dicto, educati, contra Christianos pugnant strennuissime, et habent satis exigua stipendia uictui: uidelicet alius quatuor, alius quinque uel sex nummos AHTSE uocatos, qui sexaginta Coronatum conficiunt: et hi sub poena uitae non possunt equitare, nisi aegrotent. Reperiuntur etiam ex filijs Turcarum facti IENITSERI quamplurimi. Tertius ordo peditum AZAPLARVM est, quorum finito bello finitur et stipendium: et sunt omnes filij Turcarum. Tales utuntur longiori hasta, framea, pileos habent rubros, uel alterius coloris ex panno, cum quatuor angulis corniculatis, TACHIA dictis, et differunt a IENICERIS et SOLACHLARIS uestitu atque armatura: tales perfodiunt hostium equos in bello. Deinde aliud genus peditum ex VValahia sectae Graecorum, VOINICHLAR uocati, hi nihil habent stipendij a turca, quam quod immunes sunt a tributi solutione, et decimis: Tales tenentur ociosos equos Regis Turcarum proprijs sumptibus alendo, curamque illorum gerendo, ducere tempore belli.

DE TENTORIIS Regis Turcarum.

-- --

CVm Constantinopolim relinquens Turcarum Rex ad bellum proficiscitur, duo usurpans tentoria, cognomento SATORLAR, cum hodie alterum pro eo tenditur, alterum ad proximam mansionem figitur, ut ibi postero die recipiatur. Magnitudo tabernaculi tanta est, ut procul uisentibus urbs uideatur: in proximo castrametantur Principes, et ambiunt Regis sui tabernaculum: deinde Equites, qui uel singuli, uel terni tentorium habent: Etiam pedites habent propria tabernacula, id enim ex disciplina habent, ne quis sub dio cubet. Ituro exercitui stratores uiam faciunt, hinc inde collocantes aceruos lapidum, uel strues lignorum, ad indicium uiae, adeo ut ne in tenebris quidem facile erretur. Mouent se media nocte, et usque meridiem, sequentis diei in agmine sunt. Inter equitandum Rex in medio duorum BASSALARVM cum illo colloquentes incedunt, quos praecedunt aliquot IENITSERORVM ordinis milites, in equis, ferentes candelas ardentes: et hoc fit tempore noctis obscuro. Deinde TSAVSLAR, id est, Capitanei, clauas habentes ferreas, undique cuspidatas, pellunt homines a conspectu Regis, ad iactum, uel cursum sagittae, ibi SVLIHTARLARVM, id est, stipatorum copia, inter quos currus Cynedis pleni, in usum Turcae, et Procerum Subsequuntur, et praecedunt iam dicti Duces cum maximo milite, equitum et peditum, et diuersas conditionis hominum, alij habentes stipendia, alij quaestus gratia et lucri, masculi tantum, nullas secum ducentes mulieres.

-- --

DE VICTVRA ANImalium.

DEinde sequitur multitudo Camelorum, mulorum, equorum (interdum solent et Elephantes eorum lingua PHIL dictos, deducere) portantes uictualia, tentoria, et similia militi necessaria. Et ubi figitur tentorium Turcae, ibi iam singula suo ordine tanquam in urbe parare debent. Ibi locus Sartorum, Pistorum, Macellatorum: alij parant epulas carnium omnium generum, qui si non potuerint habere carnes recentes, tunc exponunt ea quae ab animalibus uehuntur, uidelicet, panes bis coctos, carnes siccas, PASTARMA dictas, caseum, lac coagulatum. Sunt enim patientissimi famis, sitis, frigoris. Raro hospitantur in urbibus, sed in agris sub tentorijs, circa faeneta et riuos, maiorem gerentes curam animalium, quam sui ipsorum, paruo et satis uili cibo contenti, uidelicet, dicto lacte coagulato aqua temperato, et immisso pane, uel recenti, uel bis cocto, serui, pariterque domini. Ibi silentium tempore noctis magnum, ut captiuos fugientes negligant, ne clamor excitetur, ob poenam iniunctam: sed cum uadunt cubitum, et cum surgunt abire, omnes alta uoce clamant haec uerba, ter repetentes, ALLAH ALLAH ALLAHV, idest, O Deus,

DE IVSTITIA EXERcenda in bello.

TAnta seueritas disciplinae fit in bello, ut nemo militum ausit aliquid iniuste rapere, alioquin sine

-- --

misericordia puniretur: habentur enim inter eos ordinarij custodes, siue defensores earum rerum, quae in uia occurrunt militi, ut pueros octo uel decem annorum portantes uenales panes, oua, fructus, auoenam, et similia. Tenentur quoque defendere dicti praefecti hortos fructuum, circa uiam sitos, ut nec ipsi audeant unum pomum, uel huiusmodi simile, sine licentia possidentis carpere, alioquin et tales capitis poenam luerent. Cum essem in exercitu Turcae in expeditione contra Persas, uidi TSPAHIAM una cum equo et ministro decollari, quod solutus equus arua cuiusdam ingressus fuerat.

DE VESTO CELEBRANdo ob uictoriam Turcae.

CVm renunciatum fuerit de uictoria, in omnem laetitiam sese effundunt ciuitates. Noctu autem sub primam facem, auspicantur triumphalem istam festiuitatem, funalia, cereae tedae, faces, ubique disponuntur, stragulis, aulaeis, uestibus holosericis aedes uelantur, et uia qua intraturus est Imperator Turcarum. Triumphum autem uerum reportat Constantinopolim, ubi continue residet, si non agit bellum in aliquas regiones. Legibus tamen tenetur tribus annis elapsis ipsemet suscipere expeditionem in regiones Christianorum, pro amplificatione regni, uel defensione.

DE VENATIONE eorum.

-- --

NVlla natio sub sole tantum gaudet uenatione, quantum Turcica. Penetrant enim insequendo feras loca aspera et montuosa in equis, capientes diuersa animalia, et si animal extinctum a canibus suffocatum suerit, illo non uescuntur neque ipsi, sed nec Christiani inhabitantes illas regiones. Etsi occidunt suem syluestrem, dant illum Christianis illarum regionum, quia muslumanis prohibitum est uesci porcorum carnibus.

DE OPERARIIS et Agricolis. Cap. III.

OPPIDANI per seruos eorum agros colunt, decimam dependunt suo Imperatori. Opifices uero artibus mechanicis se sustinent. Qui ocium colunt, fame contabescunt. Mercaturam quoque strennue exercent. Asiam minorem, quam nunc Natoliam uocant, Arabiam, Aegyptum peragrant, ad Venetos sese deferunt. Balnea in singulis ciuitatibus habent, ubi solenni more, bis, uel ter se lauant. Si reddunt urinam, mutonem lauant. Si uentrem soluunt, podicem abluunt: idem fit a mulieribus, quos sequuntur serui, uas aqua plenum gestantes: masculum masculus, et foeminam ancilla. Et cum exeunt lauatum, mulieres ungunt se quodam genere unguenti, quod post mediam horam pilos cadere facit: uiri ipsimet radunt mutones, nec quouis modo sinunt

-- --

crescere pilos, sed singulis mensibus bis uel ter ita faciunt, tam masculi quam foeminae: et maxime cum templa frequentant, alioquin ignibus (ut uiolatores sacri loci) traderentur Habent etiam diuersos artifices, ut sartores, sutores, auri, argenti, et omnis generis metalli fabros similiter carpentarios, pictores, lapicidas, sed non tam subtilis et praestantis ingenij, ut in istis partibus nostris.

DE IVSTITIA APVD ciues.

IVdicem omnes habent eundem, tam Christiani, quam Turcae: ex MVSLVMANIS tamen unum electum, qui ex aequo omnibus ius ministrare tenetur. Si quis occidit, ipse quoque mortem subire debet. Si quis furatur, aut uiolenter rapiat, suspenditur: Vt contigit IENITZERO cuidam, qui mulierculae cuiusdam portantis in forum uenale lac ebiberat, non soluendo precium, cum accusatus coram Iudice negaret factum, pedibus sursum suspensus, chordaque per medium ligatus, lac statim euomuit, atque ilico iudicio strangulatus. Hoc me praesente in Damasco contigit, cum ex Armenia Hierosolymam proficiscerer. Si aliquis adulterium commiserit, masculus in carcerem coniectus, post aliquot menses pecunia redimitur: et mulier uidelicet adulterata, super asinam uicatim et plateatim ducitur, flagris caeditur denudata, et lapidatur uiscera bouis in collo gestando.

DE AGRICVLTVRA.

-- --

TAm Christiani, quam MVSLVMANI, agros, uineas, et pascua colunt, habentes frumentum simile nostrarum regionum, tritici, milei, ordei, auoenae, siliginis, fabarum, et omnium generum legumina: insuper orysae in abundantia, lini, mali cotonei, plus quam hae regiones. Vineta quoque utraque gens possidet, fructu eius uarie utentes. Christiani uinum conficiunt, et Turcae mel eorum lingua PECHMEZ uocatum, uuas passas quasdam ita medicantur, ut semper et uisu, et gustu recentes appareant, has VZVM TVRSSI uocant. De fructibus in magna copia habent. Ibi peponum, melonum, cucumerum, suo tempore horti et agri repleti. Ibi nuces, poma, pyra, poma granata, nuces, castaneae, ficus, cerasa, poma narranca, et alia id genus uili pretio, sed non in omni regno. Sunt etiam loca ut passim in Capadocia et Armenia minori, ubi nihil horum (propter ualidum frigus) possunt habere.

DE DIVERSITATE animalium.

HAbent opiliones TSOBANLAR appellatos, hi semper in solitudine degunt, et ad pabulum singulis fere mensibus sedes mutant, nullas prorsus domos, uel possessiones praeter tentoria, et greges armentorum possidentes, sed pascunt camelos, mulos, equos, boues, oues, et hoedos: conficiunt caseum, butyrum: tondunt lanam, inde faciant penulas CHEPENECH appellatas, tapetia: ea uendunt, inde emunt frumentum, ad uictum

-- --

suae familiae. Omnes praedicti dependunt decimas Regi Turcarum, de omnibus quolibet anno creatis animalibus-Insuper Christiani sub tributo uiuentes, coguntur dare tributum, uidelicet, de quolibet masculo unum coronatum, et quod est crudelissimum, etiam filios omnes uxores non habentes, ui abripiunt, singulis quinque annis perlustrantes domos eorum.

DE AEDIFICIIS domorum.

IN aedibus non multa magnificentia, pleraeque latericio opere constant, duplici ex materia, sunt enim lateres, alij fornacibus, alij sole excocti. Tecta cuneatim coeunt, quemadmodum hîc, et hoc in tota Europa, sed in Natolio tecta plana sunt in modum tabulati, sine ullo fastigio, sciphones, et canales aquae pluuiam demittunt, quae ad illos per Cylindrum deuoluitur.

DE VESTIMENTIS eorum.

CVltus illis ex materia lanae, lini, et serici, satis magnificus, ueste CHATTAN uocata, utuntur, stricta, laciniosa, et usque ad talos prolixa, brachas nostras detestantur, ut nimium pudenda exprimentes. Indusia GHVMLECH dicta, sudariola uiolaceo colore tingunt, caput illis aggestu pepli in turrim aedificatur, et in pyramidem turbinatur, et talis pileus TVLBENT siue CSALMA eorum lingua uocatur. Mulieres diuitum uelata facie incedunt, nunquam alienis uiris uultum aperiunt,

-- --

nunquam forum frequentant. Calciamenta BABVCS uel CSISME dicta, tam uirorum quam mulierum, in solo suppactum habent, ut diutius illis uti possent.

DE CIBARIIS illorum.

VTuntur et ipsi quoque non pessimo pane ECHMECH dicto, nigro et albo, quemadmodum et nostrates, sed illi spargunt quoddam genus seminis SVSSAM uocata, super recentem, postea coquitur, quod tribuit magnam suauitatem manducantibus, quo nusquam utuntur nostri, praeter in Hispania passim in quibusdam locis, uidelicet in regno Granaten. et circa Ciuiliam. In edulijs illis multiplex ars, et uaria conditura: cibus uero maxime solennis est, puls ex orysa, ita addensata, ut partes inde manibus decerpantur. Piscium mira abstinentia. Carnibus omnibus utuntur, praeter porcinis. Nullae ibi tabernae hospitijs designatae, aut publica diuersoria, quemadmodum apud nostrates, tamen in plateis diuersa uenduntur cibaria, et alia huiusmodi ad uictum necessaria.

DE POTV ILLORVM.

TRiplex illis potus: Primus ex sucaro, ab illis SECHER uocato, aut melle diluto aqua, TSERBTH appellatur is potus. Secundus ex uuis passis detractis racinis in aqua decoctis, additur deinde aqua rosacea, et ali quantulum ueri mellis, et hic potus HOSSAPH uocatur, et uenditur ubique locorum in Turcia, est. n. enim dulcis et inflat uentrem. Tertius fit ex illo defruto PECHMEZ appellato

-- --

quod ex musto factum, speciem mellis prae se fert gustu et uisu, deluitur enim aqua, et datur seruis ad bibendum.

DE MODO SEDENDI ET comedendi.

CVm manducandum est, subijciunt storeas HACTSER uocatas, deinde insternunt tapetia, aut puluinaria. Alij in nuda humo discumbunt, mensa illorum TSOPHRA dicta, ex corio fit, et explicatur, et contrahitur, ut marsupium. Non assident nostrorum more, nec discumbunt ueterum ritu, ut cubito innitantur, sed decussatim pedibus inter se complicatis more sartorum, antequam cibum sumant oratio praemittitur. Raptim comedunt, et magno silentio, interim omnes uxores in abdito tenent: serui uero post duodecimum annum, non permittuntur domum (ubi mulieres sunt) ingredi, sed infra duodecimum annum pueri ingredientes, et egredientes deferunt maioribus necessaria, qui in alia domo segregati procul habitant. Captiuae uero non habent licentiam egrediendi foras, nisi cum mulieribus Turcarum cum uadunt in balnea lauatum, uel alio extra urbem recreationis causa in hortos et uineas (quod saepe facere solent) sed semper in domibus latitantes operantur, nec permittitur illis cum captiuis seruis conuersari. Dij boni, quis posset explicare aut describere afflictiones et calamitates captiuorum, et sub tributo Turcarum habitantium Christianorum: aut quis posset enarrare crudelitatem,

-- --

et turpissimos abusus, tam in rebus secularib. quam fidei Mehemmeticae caeremonijs, prout legentes intellexistis de lotione et munditia eorum, in qua sola sperantes salutem suae ipsorum animae existimant se consequuturos, cum intus repleti omni spurcitia scelerum, Mehemmeto caeco duce, Deum irritant immortalem. Multa alia ex institutione Mehemmeti debent strictissime obseruare, quae studiose omittenda duxi, ne minutissima quaeque persequens, garrulitate stomachum lectori moueam. Nunc autem ad sequentia pergamus.

Vade retro

Vade porro


Durdevic, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545, Leuwen]: De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clare exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus, ed. Durdevic, Bartul [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [numerus verborum] [djurdjevic-b-afflictio.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.