Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Durdevic, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545, Leuwen]: De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clare exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus, ed. Durdevic, Bartul [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [numerus verborum] [djurdjevic-b-afflictio.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.



QVod uarios homines uarias quod uiderit urbeis
Neritij nomen notaque fama ducis.
Raptus at a Turcis in uincula Bartholomaeus,
Neritio errauit per loca plura duce,
Hic Asianorum, atque Arabum distractus in oras,
Quae tulit est testis dura comes.
Ille Ithacen inter iactatus, et Ilion inter,
Clarior ingenio est factus Homere tuo.
Hic maris et terrae discrimina maxima sensit,
Ille sed expertus sola pericla maris.
Hunc Mehemetaeus prensans canis ore minaci,
Esse canem uoluit, noluit esse canis.
Illius at socijs in monstra latrantia uersis,
Circaeis philtris forma canina manet.
Vt Plato barbatus lustrarit plurima docto
Hungare lustrasti plura Platone sagax.
Multa sane referunt Egnatius atque Philelphus.
Multaque cum Iouio Cuspiniane refers.
Turcarum at cultum, et mores sic pingis, ut illi
Nil referant scripta ad Bartholomaee tua.
Addis et istorum linguas nec grammata omittis.
Quae doctos fallunt hac regione uiros.

-- --


Impia Turcarum dum lustras regna, reuersus
Europam hic tandem numine Christe tuo.
Sed Pallas, malus, cera, a Syrenibus illum
Iuuit, et auspicibus flatibus acta ratis.
Quid multa? hic dignus quem laudet Musa Maronis.
Meonij uatis dignus et ore canis.

-- --

DE TVRCARVM RITV, DEQVE CAEREMONIIS, LIBER SEcundus:


Durdevic, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545, Leuwen]: De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clare exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus, ed. Durdevic, Bartul [genus: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [numerus verborum] [djurdjevic-b-afflictio.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.