Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545, Cracovia; Polonia]: Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica, Verborum 8436, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-polonos.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

EXISTIMAREM EQUIDEM operaepretium esse, viri optimates, multumque pertinere ad opes, ad dignitatem, ad fortunas denique vestras, et libertatem tuendam et stabiliendam; si tandem statueretis modum intempestivis quibusdam occupationibus, ac mentem et sensus nonnunquam abduceretis a cogitatione privatorum negotiorum ad curam universae reipublicae, summaque contentione virium corporis et animi in eius incumberetis incolumitatem; unde spes omnium haud dubiae tanquam ex fonte quodam manantes, diductaeque per rivulos, in singulorum sedes et domicilia redundant. Siquidem ut per venas a corde (quam diu viget) sanguis et calor, spiritusque vitales profecti per omnia reliqua membra propagantur; et contra, eo quidem occumbente, neque commeante sanguine atque calore, spiritibusque penitus extinctis, languere caeteras

-- 23 --

partes corporis, ac tandem interire necesse est; ita florentes Respublicae, praesidiisque vallatae consilii atque prudentiae, sic serviunt commodis privatorum, ut etiam dignitatem afferant et tranquillitatem. Illis vero convulsis et corruentibus, fit; ut omnium fortunae atque ornamenta domestica radicitus convellantur, eaque ruina praesens involvat. Fieri non potest, quin propter nimia studia rerum privatarum, primum animorum dissensiones oriantur, deinde simultates, postremo in apertas discordias et contentiones prorumpatur. Quibus de causis plerique opportuni finitimis ad iniuriam facti magnas coguntur adire calamitates: saepe fortunis et dignitate spoliati, ipsa quoque libertate evertuntur. nec ulla maior alia labes et pestis plurima regna civitatesque perculit atque pessumdedit. Non referam autem innumeras eiuscemodi mutationes et occasus, qui nullis aetatibus crebri non extiterunt: non recensebo exempla remota ab oculis nostraque memoria eversorum ex eisdem causis Principatuum Rerumque publicarum: non haerebo in commemoratione alienarum a vestro dolore cladium, exitiique plurimarum gentium, quod ultro sibi mores profligatissimi accersiverunt. Unam tantum singularem infelicitatem

-- 24 --

huius seculi, ac insigne documentum varietatis et incostantiae rerum humanarum, maximeque ad vos pertinens breviter attingam. Quod quidem non sic tenue est, ut vos nulla eius commiseratio perstringat, non adeo vetustum, ut memoria tanti mali repente vobis exciderit. Itaque considerate mecum (si placet) viri optimates rem acerbam: proponite vestris animis, ac ex propinquo contuemini recentem ac miserabilem casum, funestamque ac plane Christianis omnibus deplorandam fortunam Hungariae Regni quondam florentissimi atque opulentissimi, vobisque tum foedere, tum necessitudine atque cognatione coniunctissimi. Quod quidem, dum in eo vigerent armorum studia, dum inter eos maius gloriae, quam divitiarum certamen esset, dum pluris bonam famam facerent, quam pecuniam, dum nemo partem ullam Reipublicae attingeret, nemo gereret Magistratum nisi ad publicam utilitatem, dum unanimi consensu in commune consulerent, ac decora et ornamenta patriae sua isporum insignia existimarent; erat celebre nomen Hungaricum et pervagatum: florebat gloria: fama impleverat exteras nationes: habebatur columem et propugnaculum universae Christianitatis. Et hostis quidem barbarus, tametsi praepotens et superbus, tamen Hungarorum

-- 25 --

virtutem et admirabatur et extimescebat. Proinde navabat operam per legatos; ut in eorum amicitiam insinuaretur: malebat callidus Tyrannus cum gente bellicosa, triumphorum avida, clarissimisque cumulata victoriis pacem agere, quam periclitari fortunam, quam saepe fuerat expertus adversam. Sed postquam ab optimis studiis discessum est, omnisque ratio gubernandae Reipublicae commutata fuit, deinde ubi scelera libidinesque in optimates immigraverunt; versae sunt vices rerum, ac fortuna simul cum moribus (ut ille inquit) immutata est. Per occasionem aetatis imbecillae Regis nondum pubescentis et inexperti, sed alioqui innocentissimi; quidam, qui se dici optimates, et custodes, defensoresque Regni volebant, homines cupidi, ambitiosi, vafri, quaestum sectantes, arripuerunt clavum Reipublicae inita nefaria inter se conspiratione non eius quidem conservandae, sed absumendae atque perdendae. vectigalia partim condonabantur, partim addicebantur minimo; in reliquias agebant praedas: ex tributis, in quibus consistunt ornamenta pacis, et subsidia nervique belli; ne numus quidem ad Regem perveniebat: saepe tanta Rex aegestate praemebatur, ut (quanquam provinciis integris, nullaque prorsus Regni diminutione atque iactura) tamen

-- 26 --

ad quotidianos sumptus emendicata pecunia uteretur; quum superiores Reges Hungariae magnitudine opum aliis exterarum nationum Regibus opulentis longe praestitissent. Fuit aliquando dies, quod satis constat, quo focus eius multis horis non concaluisset, sumptu ad emendum obsonium deficiente. Vacuus erat fiscus: thesauris implebantur domus privatorum: ac ex peculatu coemptis villis et sacerdotiis illustres per publicam calamitatem habebantur. videres satellitio stipatos, magnisque deductos comitatibus, splendorem ex furtis et rapinis contractum per ora populi circumferre. Quid dicam aut de nuntinatione magistratuum, aut per quas sordes promoverentur ad Episcopatus improbi, indocti, fungi, et probris contaminati homines? Si quem fama erat virtute atque probitate aliis antecellere, aut in quo eluceret vis animi atque ingenii; huic interclusus erat omnis aditus ad honores aulamque Principis: quod ignavis et consceleratis hominibus aliena virtus formidolosa esse videatur. Scio equidem quosdam viros strenuos, qui laude militari diu floruerant, quia paulo liberius, quam flagitiosorum aures patiuntur, de iniquitate suorum temporum quaesti, et in istiusmodi harpyas pestem publicam invecti essent; alios veneno clam fuisse sublatos,

-- 27 --

alios immissis percussoribus, in eorum ipsorum cubiculis, per insidias oppressos et interemptos. Sed homines nefarii non coepere voluptatem ex tanto scelere diuturnam: nec diu potiti sunt fructu rapinarum: omnes una occidione occiderunt; quum hosti potentissimo per summam opportunitatem in Hungariam irruenti ipsi quidem improvisi imparatique, nec ducibus idoneis, nec milite, tumultuantes trepidique coacti fuissent occurere. Haec labes in reliquos Hungaros propagata nunquam extirpari potuit: ac nescio equidem, an unquam extirpabitur. Nam vulgus hominum facillime absque exemplo in vitia delabitur: quae ubi tenacius haeserunt, sane difficulter, aut raro admodum reciduntur. Sic Hungariam illam, quam paucis ante annis vidimus opulentam et florentem, nunc vero citra lachrymas non possumus intueri, exagitatam seditionibus, vexatam domestico latrocinio, bellorum tempestatibus quassatam et collabentem, aegreque trahentem spiritum, vix in suis ruinis insistere. Haec tametsi commemorare non potui sine magno meo dolore, partim quod in ammissione Hungariae gravissimum vulnus Reipublicae Christianae inflictum sit, adeo quidem, ut altero pene oculo esse orbata videatur, partim quod adhuc ea integra, et postea rebus eius inclinatis,

-- 28 --

non postremam ipsius partem multos per annos curaverim, susceptis aditisque pro illius regni salute magnis laboribus atque periculis; tamen arbitratus sum, fore salubre vobis et frugiferum ad conservandum praesentem statum vestrae Reipublicae cognoscere; et quibus artibus Regnum illud adversus omnem vim externam, fortunaeque minas et impetus, per multas aetates firmum inconcussumque steterit et per quas deinde contaminationes brevi corruerit. Nihil tam erudire dicitur etiam viles et rudes animos ad vitandos errorum lapsus: nihil iis, qui rebus publicis praesident, ad retinenda pacis otia tam esse conducibile: nihil quemcunque civium ordinem ad vitam recte sapienterque delegendam aeque instruere; atque alienorum peccatorum cognitio, si propius, et non quasi per transennam inspiciantur. Volciani, gens Hispaniae, petentibus Romanis eorum societatem, Sagunto iam expugnato ab Hannibale, quum socii essent populi Romani, ac nihilominus ab iis deferti, ac hosti proditi, responderunt; ibi quaerant Romani socios, ubi Saguntina clades ignota est. Nam quis sanae mentis amicitiam cum iis ineat, qui obliti foederum ac omnis divini iuris et humani, infideles in amicos sint? Et Xantippo Lacedaemonio Carthaginensium error patefecit

-- 29 --

iter ad gloriam: quippe cum saepe inscitia Imperatorum caesi essent eorum exercitus a M. Regulo consule; ipse commutata ratione belli gerendi vicit Romanos: quod si Carthaginensium errorem sequutus fuisset, in easdem sese plagas praecipitavisset. Bruta quoque tametsi ratione privata sunt, tamen alieno malo sibi cavent. Nullis verberibus iumentum adiges, ut per easdem angustias transeat, ubi vidit aliud prolapsum in coeno volutari, Nimirum feliciter is sapit (ut proverbio dicitur) qui alieno malo sapit. Si autem in exponendis morbis Hungariae gubernationis, quemadmodum nobilissimum Regnum virtute fundatum, constantia stabilitum, amplificatum industria, dum perditi mores nulla remedia patiuntur, eversum est, quibusdam prolixior visus fuero; hi velim sciant, hoc a me consulto esse factum, ut qui aut in Republica quacunque ratione versantur, aut domi militiaeve magistratus gerunt, habeant tanquam in brevi tabella depictum, quod vel fugere vel sequi, sibique ac suae Reipublicae sumere possint. Atqui non sum nescius, viri optimates, quanta rerum domesticarum et externarum experientia: quapropter non dubito, haec fere omnia, quae hactenus dixi, et quae deinceps dicturus sum, vestrum aliis

-- 30 --

esse cognita, aliis etiam cogitata: tamen haud existimo arroganter me, aut temere facere. Neque vereor curiosus in aliena Republica videri, si aut metu vestri periculi, aut vestrarum utilitatum incitatus cupiditate, non modo cogitem de vestris commodis; sed etiam sollicitus sim, ut regnum hoc sancte pieque domi gubernetur, hostem foris a se quam longissime propellat. Et si non contigit me in vestro solo nasci, omnes tamen, qui per sacrosanctum lavacrum regenerati sumus, et servatori Christo insiti, unum genus, unus populus esse debemus, non tam necessitate, quam voluntate. Sane quam absurdum est eos haberi alienos, qui per adoptionem Christi facti sunt inter se fratres, et ipsius Christi cohaeredes, Polonum esse aut Germanum, ista sunt nominum discrimina, non sanctae conversationis Christianorum. Quod vero maius piaculum reperias, quam eos inter se distingui cognationibus et spaciis terrarum, ac numero alienorum ducere; quos Christus ipse coniunxit fide, religione colligavit, unum in charitate esse voluit? Nihil autem refert in hac vel alia terrae particula gigni: unius patriae incolae sumus et cives, mox coelestes futuri. Proinde Socrates ille, sapientissimus mortalium iudicatus, interroganti cuidam cuias esset, non dixit se Graecum

-- 31 --

esse, non Atheniensem, sed plane mundanum: quo significavit, mundum esse cunctis patriam communem. Praestantius sane cum multis ageretur, si non ipsi viderentur sibi tantum sapere; sed externorum quoque bonas artes amplectentur, easque honore dignas existimarent. Nam constat imperium Romanum, quod sine dubio regnorum omnium, et imperiorum in terris praestantissimum fuit, nulla re alia sic adolevisse, in tantam evasisse magnitudinem, quam non fastidiendo genus ullum hominum, in quibus virtus eniteret. Hanc viam Principes Turcorum ingressi, rerumque civilium et bellicarum mandata cura nostris hominibus delectis ex iis, qui consecrati Machometicae impietati videntur idonei publicis muneribus obeundis, quidquid, aggrediuntur, ex sententia perficiunt: nihil illis privatim et publice non prospere, nihil non divinitus succedit. Unam ipsi gentem arbitrantur, quae licet ex variis collecta nationibus, eorum tamen impios ritus vanitatemque superstitionum complexa est. Non expendunt genus hominum, sed mores: nec unde originem ducant, sed quantum ingenio, consilio, manu valeant. Iam cum disciplina militari bellicisque laudibus et ipsa charitas, quum a nobis male observaretur, ad barbaros profugit, eaque parte cecidimus,

-- 32 --

qua debuimus esse invicti. Verum ita sit ut vultis: ipsi, ut sunt barbari, desipiunt: utinam sine malo nostro desipiant. Hic nolo diutius immorari, ne quidam exprobratam esse culpam sibi doleant, neve rem aliam agere videar. Quid autem alii sentiant, ipsi viderint: me certe optimis rationibus, non falsis opinionibus nixum, primum Christiana charitas, deinde multae non leves causae necessitudinis, quae mihi olim intercesserunt cum quibusdam vestri ordinis, impellunt, quo rebus vestris consultum esse velim. Neque praetermittendum est illud, quod apud plerosque magni momenti est, quorum mentes magnopere occupantur in ambitione et gloria rerum humanarum, qui decora maiorum suae nationis, propriae laudi vendicant, licet ab eorum vestigiis longissime aberrent. Ex gente linguaque Sclavinorum (sic enim appellantur ab antiquis scriptoribus) quae soli amplitudine quamlibet aliam nationem longissimo intervallo superat: siquidem continua patet ab Oceano Hyperboreo ad mare Adriaticum, ab Albi fluvio ad Pontum, innumeras complexa provincias: praeterquam id terrarum, quod Hungari Scythica gens et in extremo latere Valachi oriundi a Romanis, Pannoniam videlicet inferiorem, Daciam, Iazigesque Metanastas occupaverunt: ex illa inquam

-- 33 --

gente, quae plurimis suis regibus et Dynastis gloriabatur, cuius res gestae per orbem celebrantur, quae terrori finitimis populis erat; nunc miserabiliter, varieque distracta, pars his, pars aliis dominis paret, praeter gentem Polonam (nam de Boemis et Roxolanis nihil nunc dicam) quae moderato mansuetoque Regum imperio regitur: ipsa quoque avita libertate fungitur magis ad obsequium, quam ad contumaciam aut ad libidinem. Praeter etiam Curetum et in Pannonia glandifera Sclavinorum (hoc vetus ac proprium nomen gentis adhuc illis durat) paucas arces, quae adhaeserunt Regi Romanorum, exceptis Carnis et parte Liburnorum, qui principum Austriae imperata faciunt. Non connumeratis maritimis Dalmatiae civitatibus, quae proximo bello aegre defensae, ammissis tamen agris, aut evastatis in Venetorum potestate remanserunt. Ragusini quidem nec integra libertate potiuntur, nec omnino serviunt. Reliqua omnia nostri nominis, Scordiscos, Dardanos, Triballos, utraque Moesias, et Thraciam inter Aemum montem et Danubium, ac totum Illyricum Thurcus suae ditionis fecit: eisque superbe, avare, crudeliter imperat. Cum Ruthenis feliciter actum est, quod se cum Polonis coniunxerunt: nam et sub iustis legitimisque imperiis citra metum iniuriae

-- 34 --

degunt, et coniunctis viribus tutiores sunt adversus metum barbarorum. Quapropter omnes communione linguae vobis insertos, licet distent regionibus, decet simul huic regno petere a diis immortalibus prosperos successus, simul in eius felicitatem niti: quippe in gravissimis aerumnis, ac servitute miserrima nationis Scalvinorum hoc unum ornamentum in terris Dei benignitate superest, quod precor perpetuo vobis faustum felixque maneat. Caeterum ut ad vos redeat oratio mea viri optimates, inprimis me declarare oportet, qui sint optimates, cur potissimum vos alloqui consilium fuerit. Optimates igitur appello praesides legum: custodes aequitatis: defensores reipublicae: propugnatores libertatis; qui divisionem regni, descriptionem ordinum, equitum numerum, vectigalia, tributaque regni; quos socios respublica habeat, quos amicos, quos stipendiarios; qua quisque sit lege, conditione, foedere, qui exempla maiorum, quid quodque loco aut tempore sit factum, omnem denique statum Reipublicae probe sciant: qui ad tuendam dignitatem principis, ad defendenda iura populi, atque commoda, ad communem salutem conservandam, omnibus animi et ingenii nervis incumbant: quibus innocentia commendationem, virtus admirationem,

-- 35 --

omnis vita honeste acta conciliet authoritatem: qui suas privatas utilitates, ac reliquas vivendi rationes charitate patriae posthabuerunt: quos neque metus absterret ab officio, neque pericula divellunt ab institutis consiliis animique constantia. Nam proponant sibi necesse est, dum tueri hoc nomen optimatum in defendenda fama bonorum, communibusque commodis volunt; ne quid privatis studiis de opera publica detrahatur: saepe in gravissimis fluctibus sibi gubernandam esse Rempublicam saepe tenendum clavum in atrocissimis tempestatibus: sapa fortissime occurrendum seditionibus popularium: saepe coniiciendas esse suas spes omnes in flammam concitatae multitudinis, ac prope quotidie invidiam esse pro Republica subeundam. Nunquam enim deerunt in Republica improbi, audaces, factiosi, perniciosi cives, qui rebus novis studentes, turbare quietem bonorum et statum Reipublicae conabuntur. Horum sceleratam audaciam, pestiferosque conatus, non alia vi magis, quam virtute, consilio, magnitudine animi repressis. Hoc etiam statuant optimates apud se cunctis sibi voluptatibus interdictum: agendi, laborandi, vigilandi, nullam intermissionem concessam esse: ut quum ipsi in negotiis, laboribus, excubiis fuerint, tum demum otium, quies,

-- 36 --

securitas populo, esse parta videantur. Porro ut haec omnia singularem prudentiam, assiduamque curam et cogitationem flagitant; ita quidem nihil actum esse domi videbitur, nisi parem solertiam animique robur ad cognoscendas res externas attulerint. Est enim eximiae sapientiae, summique consilii providere, ne quid extrinsecus detrimenti Respublica patiatur. Non parum interest gubernantium Rempublicam nosse aliorum formam regnorum: quas vires habeant: quibus polleant opibus: quibus amicitiis nitantur: et quae magis vel ad odia, vel a simultates inclinent. Hoc autem operaepretium est, ante omnia prospicere, et omnis eo vis atque ratio animi et ingenii conferenda; est ut explorentur mentes finitimorum, vel publicorum hostium, vel dubiorum amicorum, quid cogitent, quid sperent, quid moliantur. Quarum rerum ignoratione saepenumero contingit, magnas rebus publicis inferri calamitates: alioqui si nullis addiciantur incommodis, id non arrognet suae providentiae: caeterum tribuant felicitati, ac stupiditatem suam damnent. Memini equidem huiuscemodi negligentia bis in Hungaria maximam cladem accidisse: semel sub Ludovico rege, qui eodem praelio et ipse extinctus est, et omnes vires ac spes Hungarorum conciderunt. Iam erant a Thurcis iuncti pontibus

-- 37 --

Savus et Dravus, iam hostis plenus irarum praevalidas copias induxerat in regnum: et adhuc magnis contentionibus et studiis partium litigabatur coram Rege de iure praediorum et usucapionibus: agebatur inter Hungaros summa stupiditate animorum incredibilique negligentia, perinde quasi summoti essent hostes ultra Eufratem. Sic tandem Hungari exciti propemodum equorum hostilium fremitu pauci et incompositi in ipsam aciem obviam hosti profecti, temeritatis et inscitiae poenas magna strage luerunt. Iterum dum Rex Romanorum pertinacius praemit obsidione Budam, emporium Hungariae, per legatum, neque credit rumoribus Thurcos magnis cum copiis subsidio obsessis Hungaris adventare, neque rem certam per suos exploratores cognoscit, hoste appropinquante, nec amplius data facultate retrocedendi, magnam partem exercitus amisit. Videtis quanta munia Reipublicae suis cervicibus sustineant optimates in procuranda eius utilitate, praecavendoque a domesticis externisque periculis. Qui igitur ea firmitate animi est, ea magnitudine consilii, tanta laboris et vigiliarum tolerantia; hic non solum inter optimates, sed etiam dux et princeps optimatum habebitur. Quod si quis impar est huic labori, si cui magis otium blanditur, si quem desidia invitat,

-- 38 --

somnolentia detinet, voluptates illiciunt, si propensior est in sua, quam in publica commoda; hunc ego, si qua mihi familiaritas cum illo intercederet, dehortarer a capessenda Republica ne temere sese in illud pistrinum intruderet, sed potius quieti consuleret, fortunisque cumulandis. Sin autem assidet clavo una cum optimatibus, orarem, atque etiam obtestarer, quamprimum excuteret iniquum onus de suis humeris: concederet melioribus hunc honorem: prius quam uspicaretur tantum munus, tam excellentem dignitatem, disceret, qua itur ad veram gloriam: certe non indulgendo socordiae, illecebrisque voluptatum, sed invehendis publicis utilitatibus, virtute propaganda, bonis ad honores extollendis, eorumque fama defendenda. Proinde hoc genus hominum, quod abhorret a labore, studiisque bonarum artium, ad desidiam non ad laudem natum; meo indicio recte fecerit, si non versetur in luce ac celebritate hominum: caeterum sese abdat in tenebras et lustra ad oblivionem sui nominis sempiternam. Exposui quam brevissime potui, qui sint optimates. Nunc accipite quae causae me compulerint, non ad reges, non ad universum nobilitatem, sed tantum ad vos verba facere. Equidem si qua ingens intra fines regni vestri tempestas expectaretur, si certamen atrox,

-- 39 --

aut grave periculum Reipublicae immineret, ad quod propulsandum opus esset magna audacia, singularique virtute, si de omnium capite, libertate, fortunis dimicandum esset; putarem omnem orationem ad ipsum nobilitatis ordinem esse convertendam: tentarem omnes aditus: experirer vim omnem huius facultatis in dicendo, si quam modo nacti sumus: proponerem maiorum res gestas, illustremque gloriam et pervagatam, quorum virtute regnum hoc ex parvis initiis in istam amplitudinem crevit; ut eorum vestigiis insistentes, memoriam sui nominis non dicam ab oblivione vindicarent, sed propagatam egregiis factis in posteros commendarent aeternitati: admonerem charitatis patriae, quae vincit omnes alias charitates, nec debet apud gratos ea quicquam esse antiquius: cohortarer ad eius propugnationem: incitarem eorum animos, ut concurrerent alacres ad flammam communis incendii restinguendam: rogarem, ut in perpetuum dignitati consulerent, libertatemque tuerentur; qua amissa, omnes reliquae iucunditates intereunt: contenderem denique precibus, ut liberos ab aerumnis et servitute, pudicitiam uxorum a turpitudine, domos et sanctissima templa a conflagratione, universam patriam a vexatione, pernicie, ruina, excidio defenderent.

-- 40 --

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545, Cracovia; Polonia]: Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica, Verborum 8436, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-polonos.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.