Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545, Cracovia; Polonia]: Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica, Verborum 8436, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-polonos.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
EXISTIMAREM EQUIDEM operaepretium esse, viri optimates, multumque pertinere ad opes, ad dignitatem, ad fortunas denique vestras, et libertatem tuendam et stabiliendam; si tandem statueretis modum intempestivis quibusdam occupationibus, ac mentem et sensus nonnunquam abduceretis a cogitatione privatorum negotiorum ad curam universae reipublicae, summaque contentione virium corporis et animi in eius incumberetis incolumitatem; unde spes omnium haud dubiae tanquam ex fonte quodam manantes, diductaeque per rivulos, in singulorum sedes et domicilia redundant. Siquidem ut per venas a corde (quam diu viget) sanguis et calor, spiritusque vitales profecti per omnia reliqua membra propagantur; et contra, eo quidem occumbente, neque commeante sanguine atque calore, spiritibusque penitus extinctis, languere caeteras partes corporis, ac tandem interire necesse est; ita florentes Respublicae, praesidiisque vallatae consilii atque prudentiae, sic serviunt commodis privatorum, ut etiam dignitatem afferant et tranquillitatem. Illis vero convulsis et corruentibus, fit; ut omnium fortunae atque ornamenta domestica radicitus convellantur, eaque ruina praesens involvat. Fieri non potest, quin propter nimia studia rerum privatarum, primum animorum dissensiones oriantur, deinde simultates, postremo in apertas discordias et contentiones prorumpatur. Quibus de causis plerique opportuni finitimis ad iniuriam facti magnas coguntur adire calamitates: saepe fortunis et dignitate spoliati, ipsa quoque libertate evertuntur. nec ulla maior alia labes et pestis plurima regna civitatesque perculit atque pessumdedit. Non referam autem innumeras eiuscemodi mutationes et occasus, qui nullis aetatibus crebri non extiterunt: non recensebo exempla remota ab oculis nostraque memoria eversorum ex eisdem causis Principatuum Rerumque publicarum: non haerebo in commemoratione alienarum a vestro dolore cladium, exitiique plurimarum gentium, quod ultro sibi mores profligatissimi accersiverunt. Unam tantum singularem infelicitatem huius seculi, ac insigne documentum varietatis et incostantiae rerum humanarum, maximeque ad vos pertinens breviter attingam. Quod quidem non sic tenue est, ut vos nulla eius commiseratio perstringat, non adeo vetustum, ut memoria tanti mali repente vobis exciderit. Itaque considerate mecum (si placet) viri optimates rem acerbam: proponite vestris animis, ac ex propinquo contuemini recentem ac miserabilem casum, funestamque ac plane Christianis omnibus deplorandam fortunam Hungariae Regni quondam florentissimi atque opulentissimi, vobisque tum foedere, tum necessitudine atque cognatione coniunctissimi. Quod quidem, dum in eo vigerent armorum studia, dum inter eos maius gloriae, quam divitiarum certamen esset, dum pluris bonam famam facerent, quam pecuniam, dum nemo partem ullam Reipublicae attingeret, nemo gereret Magistratum nisi ad publicam utilitatem, dum unanimi consensu in commune consulerent, ac decora et ornamenta patriae sua isporum insignia existimarent; erat celebre nomen Hungaricum et pervagatum: florebat gloria: fama impleverat exteras nationes: habebatur columem et propugnaculum universae Christianitatis. Et hostis quidem barbarus, tametsi praepotens et superbus, tamen Hungarorum virtutem et admirabatur et extimescebat. Proinde navabat operam per legatos; ut in eorum amicitiam insinuaretur: malebat callidus Tyrannus cum gente bellicosa, triumphorum avida, clarissimisque cumulata victoriis pacem agere, quam periclitari fortunam, quam saepe fuerat expertus adversam. Sed postquam ab optimis studiis discessum est, omnisque ratio gubernandae Reipublicae commutata fuit, deinde ubi scelera libidinesque in optimates immigraverunt; versae sunt vices rerum, ac fortuna simul cum moribus (ut ille inquit) immutata est. Per occasionem aetatis imbecillae Regis nondum pubescentis et inexperti, sed alioqui innocentissimi; quidam, qui se dici optimates, et custodes, defensoresque Regni volebant, homines cupidi, ambitiosi, vafri, quaestum sectantes, arripuerunt clavum Reipublicae inita nefaria inter se conspiratione non eius quidem conservandae, sed absumendae atque perdendae. vectigalia partim condonabantur, partim addicebantur minimo; in reliquias agebant praedas: ex tributis, in quibus consistunt ornamenta pacis, et subsidia nervique belli; ne numus quidem ad Regem perveniebat: saepe tanta Rex aegestate praemebatur, ut (quanquam provinciis integris, nullaque prorsus Regni diminutione atque iactura) tamen ad quotidianos sumptus emendicata pecunia uteretur; quum superiores Reges alios immissis percussoribus, in eorum ipsorum cubiculis, per insidias oppressos et interemptos. Sed homines nefarii non coepere voluptatem ex tanto scelere diuturnam: nec diu potiti sunt fructu rapinarum: omnes una occidione occiderunt; quum hosti potentissimo per summam opportunitatem in non postremam ipsius partem multos per annos curaverim, susceptis aditisque pro illius regni salute magnis laboribus atque periculis; tamen arbitratus sum, fore salubre vobis et frugiferum ad conservandum praesentem statum vestrae Reipublicae cognoscere; et quibus artibus Regnum illud adversus omnem vim externam, fortunaeque minas et impetus, per multas aetates firmum inconcussumque steterit et per quas deinde contaminationes brevi corruerit. Nihil tam erudire dicitur etiam viles et rudes animos ad vitandos errorum lapsus: nihil iis, qui rebus publicis praesident, ad retinenda pacis otia tam esse conducibile: nihil quemcunque civium ordinem ad vitam recte sapienterque delegendam aeque instruere; atque alienorum peccatorum cognitio, si propius, et non quasi per transennam inspiciantur. Volciani, gens iter ad gloriam: quippe cum saepe inscitia Imperatorum caesi essent eorum exercitus a esse cognita, aliis etiam cogitata: tamen haud existimo arroganter me, aut temere facere. Neque vereor curiosus in aliena Republica videri, si aut metu vestri periculi, aut vestrarum utilitatum incitatus cupiditate, non modo cogitem de vestris commodis; sed etiam sollicitus sim, ut regnum hoc sancte pieque domi gubernetur, hostem foris a se quam longissime propellat. Et si non contigit me in vestro solo nasci, omnes tamen, qui per sacrosanctum lavacrum regenerati sumus, et servatori esse, non Atheniensem, sed plane mundanum: quo significavit, mundum esse cunctis patriam communem. Praestantius sane cum multis ageretur, si non ipsi viderentur sibi tantum sapere; sed externorum quoque bonas artes amplectentur, easque honore dignas existimarent. Nam constat imperium Romanum, quod sine dubio regnorum omnium, et imperiorum in terris praestantissimum fuit, nulla re alia sic adolevisse, in tantam evasisse magnitudinem, quam non fastidiendo genus ullum hominum, in quibus virtus eniteret. Hanc viam Principes Turcorum ingressi, rerumque civilium et bellicarum mandata cura nostris hominibus delectis ex iis, qui consecrati Machometicae impietati videntur idonei publicis muneribus obeundis, quidquid, aggrediuntur, ex sententia perficiunt: nihil illis privatim et publice non prospere, nihil non divinitus succedit. Unam ipsi gentem arbitrantur, quae licet ex variis collecta nationibus, eorum tamen impios ritus vanitatemque superstitionum complexa est. Non expendunt genus hominum, sed mores: nec unde originem ducant, sed quantum ingenio, consilio, manu valeant. Iam cum disciplina militari bellicisque laudibus et ipsa charitas, quum a nobis male observaretur, ad barbaros profugit, eaque parte cecidimus, qua debuimus esse invicti. Verum ita sit ut vultis: ipsi, ut sunt barbari, desipiunt: utinam sine malo nostro desipiant. Hic nolo diutius immorari, ne quidam exprobratam esse culpam sibi doleant, neve rem aliam agere videar. Quid autem alii sentiant, ipsi viderint: me certe optimis rationibus, non falsis opinionibus nixum, primum Christiana charitas, deinde multae non leves causae necessitudinis, quae mihi olim intercesserunt cum quibusdam vestri ordinis, impellunt, quo rebus vestris consultum esse velim. Neque praetermittendum est illud, quod apud plerosque magni momenti est, quorum mentes magnopere occupantur in ambitione et gloria rerum humanarum, qui decora maiorum suae nationis, propriae laudi vendicant, licet ab eorum vestigiis longissime aberrent. Ex gente linguaque Sclavinorum (sic enim appellantur ab antiquis scriptoribus) quae soli amplitudine quamlibet aliam nationem longissimo intervallo superat: siquidem continua patet ab gente, quae plurimis suis regibus et Dynastis gloriabatur, cuius res gestae per orbem celebrantur, quae terrori finitimis populis erat; nunc miserabiliter, varieque distracta, pars his, pars aliis dominis paret, praeter gentem Polonam (nam de Boemis et Roxolanis nihil nunc dicam) quae moderato mansuetoque Regum imperio regitur: ipsa quoque avita libertate fungitur magis ad obsequium, quam ad contumaciam aut ad libidinem. Praeter etiam Curetum et in degunt, et coniunctis viribus tutiores sunt adversus metum barbarorum. Quapropter omnes communione linguae vobis insertos, licet distent regionibus, decet simul huic regno petere a diis immortalibus prosperos successus, simul in eius felicitatem niti: quippe in gravissimis aerumnis, ac servitute miserrima nationis Scalvinorum hoc unum ornamentum in terris Dei benignitate superest, quod precor perpetuo vobis faustum felixque maneat. Caeterum ut ad vos redeat oratio mea viri optimates, inprimis me declarare oportet, qui sint optimates, cur potissimum vos alloqui consilium fuerit. Optimates igitur appello praesides legum: custodes aequitatis: defensores reipublicae: propugnatores libertatis; qui divisionem regni, descriptionem ordinum, equitum numerum, vectigalia, tributaque regni; quos socios respublica habeat, quos amicos, quos stipendiarios; qua quisque sit lege, conditione, foedere, qui exempla maiorum, quid quodque loco aut tempore sit factum, omnem denique statum Reipublicae probe sciant: qui ad tuendam dignitatem principis, ad defendenda iura populi, atque commoda, ad communem salutem conservandam, omnibus animi et ingenii nervis incumbant: quibus innocentia commendationem, virtus admirationem, omnis vita honeste acta conciliet authoritatem: qui suas privatas utilitates, ac reliquas vivendi rationes charitate patriae posthabuerunt: quos neque metus absterret ab officio, neque pericula divellunt ab institutis consiliis animique constantia. Nam proponant sibi necesse est, dum tueri hoc nomen optimatum in defendenda fama bonorum, communibusque commodis volunt; ne quid privatis studiis de opera publica detrahatur: saepe in gravissimis fluctibus sibi gubernandam esse Rempublicam saepe tenendum clavum in atrocissimis tempestatibus: sapa fortissime occurrendum seditionibus popularium: saepe coniiciendas esse suas spes omnes in flammam concitatae multitudinis, ac prope quotidie invidiam esse pro Republica subeundam. Nunquam enim deerunt in Republica improbi, audaces, factiosi, perniciosi cives, qui rebus novis studentes, turbare quietem bonorum et statum Reipublicae conabuntur. Horum sceleratam audaciam, pestiferosque conatus, non alia vi magis, quam virtute, consilio, magnitudine animi repressis. Hoc etiam statuant optimates apud se cunctis sibi voluptatibus interdictum: agendi, laborandi, vigilandi, nullam intermissionem concessam esse: ut quum ipsi in negotiis, laboribus, excubiis fuerint, tum demum otium, quies, securitas populo, esse parta videantur. Porro ut haec omnia singularem prudentiam, assiduamque curam et cogitationem flagitant; ita quidem nihil actum esse domi videbitur, nisi parem solertiam animique robur ad cognoscendas res externas attulerint. Est enim eximiae sapientiae, summique consilii providere, ne quid extrinsecus detrimenti Respublica patiatur. Non parum interest gubernantium Rempublicam nosse aliorum formam regnorum: quas vires habeant: quibus polleant opibus: quibus amicitiis nitantur: et quae magis vel ad odia, vel a simultates inclinent. Hoc autem operaepretium est, ante omnia prospicere, et omnis eo vis atque ratio animi et ingenii conferenda; est ut explorentur mentes finitimorum, vel publicorum hostium, vel dubiorum amicorum, quid cogitent, quid sperent, quid moliantur. Quarum rerum ignoratione saepenumero contingit, magnas rebus publicis inferri calamitates: alioqui si nullis addiciantur incommodis, id non arrognet suae providentiae: caeterum tribuant felicitati, ac stupiditatem suam damnent. Memini equidem huiuscemodi negligentia bis in
somnolentia detinet, voluptates illiciunt, si propensior est in sua, quam in publica commoda; hunc ego, si qua mihi familiaritas cum illo intercederet, dehortarer a capessenda Republica ne temere sese in illud pistrinum intruderet, sed potius quieti consuleret, fortunisque cumulandis. Sin autem assidet clavo una cum optimatibus, orarem, atque etiam obtestarer, quamprimum excuteret iniquum onus de suis humeris: concederet melioribus hunc honorem: prius quam uspicaretur tantum munus, tam excellentem dignitatem, disceret, qua itur ad veram gloriam: certe non indulgendo socordiae, illecebrisque voluptatum, sed invehendis publicis utilitatibus, virtute propaganda, bonis ad honores extollendis, eorumque fama defendenda. Proinde hoc genus hominum, quod abhorret a labore, studiisque bonarum artium, ad desidiam non ad laudem natum; meo indicio recte fecerit, si non versetur in luce ac celebritate hominum: caeterum sese abdat in tenebras et lustra ad oblivionem sui nominis sempiternam. Exposui quam brevissime potui, qui sint optimates. Nunc accipite quae causae me compulerint, non ad reges, non ad universum nobilitatem, sed tantum ad vos verba facere. Equidem si qua ingens intra fines regni vestri tempestas expectaretur, si certamen atrox, aut grave periculum Reipublicae immineret, ad quod propulsandum opus esset magna audacia, singularique virtute, si de omnium capite, libertate, fortunis dimicandum esset; putarem omnem orationem ad ipsum nobilitatis ordinem esse convertendam: tentarem omnes aditus: experirer vim omnem huius facultatis in dicendo, si quam modo nacti sumus: proponerem maiorum res gestas, illustremque gloriam et pervagatam, quorum virtute regnum hoc ex parvis initiis in istam amplitudinem crevit; ut eorum vestigiis insistentes, memoriam sui nominis non dicam ab oblivione vindicarent, sed propagatam egregiis factis in posteros commendarent aeternitati: admonerem charitatis patriae, quae vincit omnes alias charitates, nec debet apud gratos ea quicquam esse antiquius: cohortarer ad eius propugnationem: incitarem eorum animos, ut concurrerent alacres ad flammam communis incendii restinguendam: rogarem, ut in perpetuum dignitati consulerent, libertatemque tuerentur; qua amissa, omnes reliquae iucunditates intereunt: contenderem denique precibus, ut liberos ab aerumnis et servitute, pudicitiam uxorum a turpitudine, domos et sanctissima templa a conflagratione, universam patriam a vexatione, pernicie, ruina, excidio defenderent.
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545, Cracovia; Polonia]: Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica, Verborum 8436, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-polonos.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.