Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544]: Dialogus philosophandumne sit, versio electronica., Verborum 8149, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-philos.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Et valde inquam, nam quorum mentes honestas ipsa conglutinauit eorum voluntates circa bonum et aequum non distrahuntur, sed perstant immutabiles. Non autem infitior saepe oriri paruas dissensiones, non tamen propter animorum contumaciam. Sed quod accidit, vt vnus alio acutior hebetiorue ingenio sit: plusue aut minus cernat. Nefas est vel suspicari odio fuisse inter principes Apostolos laboratum. Siquidem in vnoquoque spiritus dei loquebatur, nec ipsi suam, sed Christi gloriam quaerebant. Atqui constat Petrum a Paulo fuisse repraehensum, sed neque hic laesisse, nec ille se iniuriam accaepisse existimauit. Ambo enim omnes suas rationes ad vnum scopum intenderant, vt diuino munere ad publicam vtilitatem recte strenueque defungerentur. Eorum vero qui priuatis de causis, aut studio ambitionis, aut cupiditate gloriae, aut potentiam vt augeant, aeque vt ipsi sunt, improbos sibi asciscunt, factionem non amicitiam dixeris, ac minime diuturnam putes, tamdiu inter se simulate amant, quamdiu speratur vtilitas, quae vbi sperari desierit, mox distrahuntur in magnas dissensiones, ac saepe in acerbas inimicitias, apertaque certamina prodeunt, quoniam non eadem omnibus honesta sunt atque turpia, et eorum quilibet res omnes ad suam per- vtilitatem conatur. Huiusmodi causae primum

-- A4 --

Caesarem et Pompeium et Crassum, deinde Augustum Anthonium et Lepidum coniunxerant, et funesta bella concitauerant: Nam de mediis amicitiis quae sine iudicio leuiter ineuntur non est habenda magna ratio: qua facilitate inchoatae sunt, eadem quoque exolescunt, ac saepe vnius iniucundi verbi perstrictione dirimuntur. Si igitur in illo primo genere amicorum ponendum me existimas (quod facere debes, siquidem neque tuis opibus, neque clientelis, neque vlla sperata vtilitate impulsus fui ad te amandum: Caeterum eximiae dotes animi tui me pellexerunt ad mutuam charitatem) si inquam id tibi persuasum est, vehementer abs te peto, ne posthac existimes, me laesum iri, si qua in re a me dissentias, aut si me commonefeceris erroris mei. At ego contra hoc tibi polliceor fore mihi gratissimum, quum id, quod in me prauum fuerit, tuo iudicio correxero, Sed quid nam illud est, in quo mihi tecum non conuenit?

Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544]: Dialogus philosophandumne sit, versio electronica., Verborum 8149, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - dialogus] [numerus verborum] [andreis-f-philos.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.