Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vrancic, Antun (1504-1573) [1543, Alba Iulia]: Paulo Murany epistula, versio electronica, Verborum 101, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [vrancic-a-epist-1543-05-16.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Antonius Verancsics Paulo Murany S. P. D.

Cur gratulationis huius meae in nuptiis Sigismundi Augusti Poloniae Regis habitae tam pertinaciter exemplum ad te mitti contenderis, non video. Nihil enim habet in se dignius, quam quod ex sententia Reginae meae habitam putem. Misi tamen, ut mutuae nostrae amicitiae, cui ambo nihil unquam negavimus, morem geram. Ceterum oro vehementer, ne cuipiam eius feceris copiam. Nam etsi fortasse aptius recitata piacuit : vereor tamen, ne pensitatius lecta displiceat. Porro judicia publica, quibus non omnes litterati scripta sua feliciter committunt, quam varia semper, quam saepe iniqua consueverunt esse, non ignoras.

Vale. Cracoviae XVII. Kalendas Junii 1543.
Vade retro


Vrancic, Antun (1504-1573) [1543, Alba Iulia]: Paulo Murany epistula, versio electronica, Verborum 101, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [vrancic-a-epist-1543-05-16.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.