Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1543]: Commentarius rerum actarum Constantinopoli anno 1542. Versio electronica, Verborum 4922, ed. Srecko M. Dzaja Guenter Weiss [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-const.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

7. [ERROR: no reftable :][Tertium colloquium cum Solimanno Bassa] His peractis fui multos dies in hospitio expectans responsum. Postea petii colloquium Solimani Basse. Consensit, vocatus sum. Aderat Jonus Beg et alius interpres. Diu, inquam, hic hereo, mora hec inutilis est. Serenissimus dominus meus avide meum reditum expectat, quuum videbit, sibi non responderi neque me dimitti, desperabit de pace et ipse hostilia cogitabit. Dum res integre sunt, mititte me per postam, alioquin nihil boni sequetur. Ille inquit: Imperator hoc dat responsum: Det dominus tuus illas quatuor predictas civitates et cum reliquis pacem habeat. Sed iussit, ut tu hic maneas, donec te dimittat. Ego inquam: Igitur vestra porta patet intrantibus, clausa est exire volentibus. Summa celeritate me serenissimus dominus meus misit, ut suae Reg. M.ti quamprimum responsum reportem et non hic heream inaniter. Qua fide sum admissus, eadem reditum mihi patere equum est. His dictis porrexi Basse salvum conductum Imperatoris. Bis eum legit, diuque in eo meditatus est, quum nullum scrupulum invenisset, quo mihi negocium exhiberet. Inquit: Ubi sunt altere littere, que fuerunt his annexe? Alias, inquam, non vidi.

Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1543]: Commentarius rerum actarum Constantinopoli anno 1542. Versio electronica, Verborum 4922, ed. Srecko M. Dzaja Guenter Weiss [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-const.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.