Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1543]: Commentarius rerum actarum Constantinopoli anno 1542. Versio electronica, Verborum 4922, ed. Srecko M. Dzaja Guenter Weiss [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-const.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Hinc cepi de postulatis V.re Sac.M. agere. Sed antequam venirem ad rem ipsam, multo institui loqui de varietate rerum humanarum, quod rerum omnium vicissitudo est, et nunquam fortuna simpliciter ad extremum indulget; fuisse priscis temporibus prepotentes reges imperiaque maxima, que tamen uno belli adverso impetu foede corruerunt. Non solum legimus, sed etiam vidimus magnos exercitus parva manu fuisse prostratos; frustra confiditur viribus humanis, nisi Deus aspiraverit. Itaque constat, multo meliorem esse certam pacem quam speratam victoriam. Nunc in manu vestra est dari pacem, victoria de manu Dei expectanda est. An creditis, Deum leto vultu aspicere vastari terras, deserta ex cultis fieri, innocentes homines rapi, opprimi, distrahi? Deus iste quidem permittit fieri propter hominum peccata, sed pena facti redundabit in autorem: quippe geniti sumus non ad faciendam iniuriam, sed potius ad mutuam caritatem. Unus pater et christianos et thurcos genuit, fides discrevit; dedit homini ius in corpus, de anima iudicium sibi permisit. Vos dicitis, magnum esse crimen hominem depingere, cui animam inspirare nequeas, quasi homo videretur per superbiam emulari divinam potestatem. Quanto sceleratius est eripere animam homini atque ipsum Dei opus dissolvere?

Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1543]: Commentarius rerum actarum Constantinopoli anno 1542. Versio electronica, Verborum 4922, ed. Srecko M. Dzaja Guenter Weiss [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-const.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.