Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1543]: Commentarius rerum actarum Constantinopoli anno 1542. Versio electronica, Verborum 4922, ed. Srecko M. Dzaja Guenter Weiss [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-const.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Veni Constantinopolim die septembris Nuntiatus autem erat meus adventus; repente missi sunt duo caussi ad custodiam, induxeruntque in domum in ultima parte urbis, prohibitis omnibus a nostro colloquio, amoto etiam Thurco, qui nos duxerat ex Bosna. Additi sunt et alii Thurci tum ut custodirent, tum ut obirent officia domus, et nihilominus non audebant secreto nobiscum colloqui, observantibus etiam aliis extra domum duplicatis custodibus. Nemo unquam tam arcte custoditus ac servatus fuit. Cuius rei causam aliam nescio nisi quod vel ingenium meum suspectum habuerunt, intellexerant enim me sepe fuisse Constantinopoli atque adeo cum ipso Gritti, et idcirco res eorum esse omnes mihi cognitas, quod interdum custodes mei significarunt. vel propterea quod insigniter obstupuerant nec sciebant quid agerent: tanta fama invaluerat de nostro exercitu. Nuntii quotidie afferebant, omnes christianos conspirasse in Thurcos, multos reges simul venire cum maximis copiis terra atque Danubio omni apparatu bellico instructis. Metus, ut fit, affingebat maiorem numerum: dicebantur esse ducenta millia millium, adeo quidem, ut post meum adventum expediti sunt janizari, et quum noster exercitus consedisset ad Pesthum, in tanto tumultu voluit Imperator se aula quoque sua spoliare. mittebat eam cum Usrei Bassa. Iamque dimissus a Thurco parabat discessum, quum subito allatum fuit, nostrum exercitum obsidionem solvisse. Gaudium ingens scquutum est, ipse nuntius publice donatus est. Non tam Budae timebatur quam ne noster exercitus, expugnato Pesto, Sirimium ac Belgradum opprimeret.

Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1543]: Commentarius rerum actarum Constantinopoli anno 1542. Versio electronica, Verborum 4922, ed. Srecko M. Dzaja Guenter Weiss [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-const.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.