Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1543]: Commentarius rerum actarum Constantinopoli anno 1542. Versio electronica, Verborum 4922, ed. Srecko M. Dzaja Guenter Weiss [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-const.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Commentarius rerum actarum Constantinopoli per Tranquillum Sacratissimae Regiae Maiestatis Romanorum etc. legatum. Anno 1542.

1. Excedens Vienna die iulii 17. viam obliquam et asperam per deserta Dalmatie arduaque montium Mesie, iussu Vestrae Sac. M.tis, magnis itineribus sum aggressus: sol preterea urebat plurimum existens in Leone: quibus difficultatibus et iter tardabatur et XI equi confecti sunt. Sed neque labore neque damno commovebar, quum sciebam, Vestram Sac. M. velle tempus extrahere. Per Thurciam euntem me libenter videbant Thurci ac letabantur, quia existimabant me ad pacem conficiendam proficisci. Ecceptis enim paucis, qui degunt in confinibus rapinis assueti, omnes ceteri mirabiliter pacem exoptant: nam continuis bellis ad extremam inopiam reducti sunt, ac necesse est, ut omnino deficiant, iam nec equi nec sumptus suppetunt.

Veni Constantinopolim die septembris Nuntiatus autem erat meus adventus; repente missi sunt duo caussi ad custodiam, induxeruntque in domum in ultima parte urbis, prohibitis omnibus a nostro colloquio, amoto etiam Thurco, qui nos duxerat ex Bosna. Additi sunt et alii Thurci tum ut custodirent, tum ut obirent officia domus, et nihilominus non audebant secreto nobiscum colloqui, observantibus etiam aliis extra domum duplicatis custodibus. Nemo unquam tam arcte custoditus ac servatus fuit. Cuius rei causam aliam nescio nisi quod vel ingenium meum suspectum habuerunt, intellexerant enim me sepe fuisse Constantinopoli atque adeo cum ipso Gritti, et idcirco res eorum esse omnes mihi cognitas, quod interdum custodes mei significarunt. vel propterea quod insigniter obstupuerant nec sciebant quid agerent: tanta fama invaluerat de nostro exercitu. Nuntii quotidie afferebant, omnes christianos conspirasse in Thurcos, multos reges simul venire cum maximis copiis terra atque Danubio omni apparatu bellico instructis. Metus, ut fit, affingebat maiorem numerum: dicebantur esse ducenta millia millium, adeo quidem, ut post meum adventum expediti sunt janizari, et quum noster exercitus consedisset ad Pesthum, in tanto tumultu voluit Imperator se aula quoque sua spoliare. mittebat eam cum Usrei Bassa. Iamque dimissus a Thurco parabat discessum, quum subito allatum fuit, nostrum exercitum obsidionem solvisse. Gaudium ingens scquutum est, ipse nuntius publice donatus est. Non tam Budae timebatur quam ne noster exercitus, expugnato Pesto, Sirimium ac Belgradum opprimeret.

Offendebantur etiam plurimum a me visos in itinere spahias eorum, egre domibus expulsos ad bellum, trepidos, inermes, prorsusque ineptos et revera omnes inferiores Thurci vel ipsorum confessione rei bellice non sunt idonei; quidquid virium habent, in finitimis consistit.

Hec et alia constripseram ad V.S.M. Sperabam unius Thurci auxilio me posse litteras mittere, beneficiis enim plurimum mihi eum devinxeram. Sed nulla pecunia potuit corrumpi, ut liieras Galatam ad fratrem Antonium deferret. Dicebat, se quoque observari, timere, ne sibi mortem, mihi vero periculum contrahat.

2. [ERROR: no reftable :][Colloquium cum Solymanno Bassa] Et eodem die quo veni Constantinopolim post audientiam publicam vocatus sum ad Solimanum Bassam. Is est eunuchus, primus consiliarius. Redditisque ei litteris et salutem nomine V.re Sacr. M.tis primum omnium conatus sum, eum reddere benevolum V.re S.M.ti. Dicebam, serenissimum dominum meum audivisse singularem eius prudentiam ac dexteritatem in gubernanda republica et quam strenue atque feliciter Indiam domino suo quesivisset: idciro esse in summa gratia et authoritate apud suum principem. His de causis serenissimum regem meum voluisse commendare illi sua negotia, sperantem illius potissimum favore atque commendatione, quod suis postulatis Imperator annueret; quam benevolentiam Sac.Reg.M.tem esse recognitam et gratiam illi relaturam cumulate. Hic expressi munus, quod V.S.M.tas mandaverat mihi ut illi proponerem, si res optatum finem sortiretur.

[ERROR: no reftable :][Que Solymannus Bassa responderit] Bassa pro se modeste respondit. Primum sciscitatus est de sanitate V.re Sac.M., deinde inquit, se libenter velle tanto principi gratificari, dummodo esset absque damno sui domini et sine detrimento sui honoris. Ad nomen

-- 23 --

muneris subridens, non esse opus, inquit, sibi cuiusque pecunia, satis opum sibi esse quesitum liberalitate sui principis; pro consuetudine sua tamen non esse defuturum rebus Regiae M.tis, quatenus commode fieri possit.

Hinc cepi de postulatis V.re Sac.M. agere. Sed antequam venirem ad rem ipsam, multo institui loqui de varietate rerum humanarum, quod rerum omnium vicissitudo est, et nunquam fortuna simpliciter ad extremum indulget; fuisse priscis temporibus prepotentes reges imperiaque maxima, que tamen uno belli adverso impetu foede corruerunt. Non solum legimus, sed etiam vidimus magnos exercitus parva manu fuisse prostratos; frustra confiditur viribus humanis, nisi Deus aspiraverit. Itaque constat, multo meliorem esse certam pacem quam speratam victoriam. Nunc in manu vestra est dari pacem, victoria de manu Dei expectanda est. An creditis, Deum leto vultu aspicere vastari terras, deserta ex cultis fieri, innocentes homines rapi, opprimi, distrahi? Deus iste quidem permittit fieri propter hominum peccata, sed pena facti redundabit in autorem: quippe geniti sumus non ad faciendam iniuriam, sed potius ad mutuam caritatem. Unus pater et christianos et thurcos genuit, fides discrevit; dedit homini ius in corpus, de anima iudicium sibi permisit. Vos dicitis, magnum esse crimen hominem depingere, cui animam inspirare nequeas, quasi homo videretur per superbiam emulari divinam potestatem. Quanto sceleratius est eripere animam homini atque ipsum Dei opus dissolvere?

Quum in hanc sententiam multa dixissem, [verba Solymanni] ille inquit, se quoque velle pacem, ac ut ea fiat, authorem et adiutorem esse futurum. Quid autem illud est, quod tuus dominus petit a domino meo, tandem edissere.

Existimo, inquam, constare V.re M. dominationi quo iure Hungarie Regnum pertineat ad Sacr.Reg.Ma.; petit igitur atque etiam rogat illud ab Imperatore vestro sibi dari iis conditionibus quibus Joanni dederat. Persuasum est christianis omnibus, quod vester Imperator Hungariam per se non retinebit: nemini autem illud iustius maioreque cum laude atque securitate dabit, quam serenissimo domino meo, primo quia multo gloriosius est regna donare quam eripere; deinde quod Regia Maiestas liberalitatem illius recognoscet annuis muneribus, et fidelitate amicitiam atque pacem eternam prestabit. Adornavi hanc petitionem pluribus verbis, ut prescriptum fuit in Instructionem. [ERROR: no reftable :][Responsum Solymanny] Respondit Bassa: quommodo potest Imperator Budam dare, in qua munienda et conservanda infinitos sumptus fecit? Sunt et nostra templa Bude extructa, que nefas est a nobis alienare, et ad manus infidelium tradere. Si rex tuus vult habere pacem cum Imperatore, reddat illas quatuor arces, Strigonium, Vissegrad, Tattam, Albam Regalem, ut prius regi significatum est. Quo facto statuentur ex utraque parte fines, et sic in perpetuum pace fruemini; alioquin Imperator ad pacem non consentiet. Tamen, dixit, se de his relaturum ad Imperatorem. Adhuc enixe commendavi negocium V.re M.tis et rogavi, pararet mihi aditum ad Imperatorem, licet ille mandasset, ut ipsi basse negocium proponerem.

3. [ERROR: no reftable :][Colloquium cum Rusthan Bassa] Dehinc ivi ad Rhustan Bassam. Habitis cum eo omnibus iis ceremoniis, que intercesserant cum altero bassa, quum petitionem V.re M.tis aperirem, negocium declararem. Sepe interpellabat me homo vanissimus, nescio equidem arrogantior an impudentior sit an contumeliosior. Solebam interpreti dicere, quum alias irem ad istum bassam, oportet me munire contra convicia. Nec tamen molestum mihi fuit, quod me interdum convitiis impeleret, quam quod de V.M.te impudenter blateraret, accusans eam non servate fidei et preferebat testem fratrem Georgium,

-- 24 --

vel quod ille in gratiam Thurcorum nonnihil contra V.M. locutus est, vel in ipsum fratrem Georgium adduceret in odium V.M.tis.

[ERROR: no reftable :][Verba Rustham Bassa] Venisti, inquit, ad explorandum, ac ut verba nobis dares; quam rem nos intelleximus antequam Vienna discessisses, et idcirco providimus rebus nostris. Si sincere venisses ad petendam pacem, nonne dominus tuus respondisset ad ea, que Imperator illi ter significavit de reddendis illis quatuor civitatibus? Que nisi reddantur, pax nulla esse potest. Quid est quod nunc denuo Budam petit, de qua unum lapidem sperare non debet? Dixi, me nescivisse quicquam de his. Quommodo, inquit, nescivisti?

[ERROR: no reftable :][Que respondit Tranquillus] Unde, inquam, scirem, si Regia M.tas mihi non dixit? Quod si fuerunt ista significata serenissimo regi meo de reddendis quatuor civitatibus, tamen Regia M.tas adhuc sperat, se impetrare posse, tantam animi magnitudinem et liberalitatem esse, intelligit, in vestro imperatore. Nec illud debet vos offendere, quod christiani principes et status Imperii decreverint, et nunc in eo sint, ut Budam recuperent ac defendant. Nullo enim modo patientur, Hungariam, que illis pro muro fuit, avelli a reliquo corpore chrstianitatis; mallet serenissimus dominus meus Budam de manu Imperatoris accipere quam eam vi armorum assequi; scit enim, quod eo pacto Regnum Hungariae cum bona vestra amicicia in pace possideret, vi adeptus gravi et periculoso bello distringeretur. Quare sincere sum misssus non solum ad petendam pacem sed etiam ad ineundam et confirmandam, habeoque ad id plenum mandatum, modo assentiat postulatis mei principis Imperator, et sic intelligetis, me verum esse legatum non exploratorem. Nec Reg. Ma. gratis hoc petit, dabit Imperatori singulis annis pro munere aureorum milia 50. Quid secreti posset quispiam explorare, nisi vel tu, vel alius bassarum dixerit? Nam que palam fiunt, ea non est necesse explorare.

Tunc vertit sermonem dicens, non inquam quod explorator es, sed cur tam longo itinere venisti, quum per Hungariam breviore via poteras venire? Negavi, tutum fuisse transire per medias predones, et quod ab iis, qui manent in confiniis magnum periculum esset legatis comeantibus, quoniam pacem et eos qui illam procurant exitialiter oderint.

Post multa verba promisi ei nomine V.M.tis ea que mihi mandaverat, si negocium V.re M. proficeret, rogavique plurimum, ut rebus V.M.tis faveret, re ipsa esset expecturus optimo et liberalissimo principi se fuisse gratificatum.

Deinde reliquos duos bassas, Mechmet et Usrei, adii eisque peticionem V.M.tis ostendi, illum modestum, hunc rusticum reperii. Ceterum quoniam uterque sine authoritate est, postea neutrum adire volui, alioquin et superiores offenderentur, quod omnibus negociis preesse volunt.

4. Tertio die postquam eo veneram, per fraudem ademerunt mihi unum servitorem, quem peritum itineris et lingue Thurcicae magna pecunia propter meas commoditates in Bihath conduxeram. Miserant eum in bezestan cum uno Thurco, hassas per speciem, emendi quasdam res. Ipse autem Thurcus duxit eum ad barizelum ex composito; ibi servitor vinctus est. Rediit Thurcus sine servitore, dixit servitorem se amisisse in frequentia hominum, sed, inquit, statim ipse redibit. Quum nec ea die nec sequenti rediret, questus sum vi et fraude nobiscum agi, violari fidem Imperatoris. Venit ad me barizelus, interrogavit, quid esset actum de servitore? Quid, inquam, credis nos esse cucurbitas, ut non intelligamus nobiscum fraude agi et perfidiose? Ille vero, a se factum dissimulans, iussit vinciri Thurcum et abduci, dicens ab eo se fidiculis cogniturum, quid fecerit de servitore. Sed Thurcus dum vincitur ridebat, et mox in platea dimissus

-- 25 --

est. Postea rescivi ab uno custodum, quem pecunia corrumperam, iussu bassarum servitorem fuisse captum et in secreto loco ab ipsis bassis interrogatum: cur venissem, quid haberem negocii, essem ne legatus, an explorator, et multa eiusmodi alia. Ipsum dixisse, se nihil prorsus scire, esse servitorem non consiliarium. Deinde iussise bassas, ut tormentis ab eo veritas extorqueretur. Graviter tortus est, et postremo capite truncatus. Quam iniuriam quum expostularem cum Rhustam Bassa, ipse in risum vertit: quid, inquit, facitis, quum apud vos multa millia occidantur, si tantopere pro uno homine cruciaris?

Tunc primum invasit me timor, considerantem quam perfidiam eorum, et quod in servitore cepissent sevire, ne a meo quidem sanguine esse temperaturos. Ac re vera dicebatur, Imperator vehementer excanduisse et etiam decrevisse me interfici, sed consilio bassarum inhibitus est, ne id faceret contra fidem publicam a se datam, sine ullo more, sine exemplo, ne violaret ius gentium; neminem posthac principem christianorum ausurum legatos ad eum mittere, nec ipsum ad christianos. Iam in Galata sparsa fuerat fama, ademptum esse mihi caput.

5. [ERROR: no reftable :][Secundum colloquium cum Solimanno Bassa.] In prima sequente audientia missus est ad me interpres Imperatoris pro literis quas V. M. scripserat ad ipsum Imperatorem. Eodem die post meridiem vocatus sum ad Solimanum Bassam. Quum consedissemus, quesivit, quo iure pertineret Regnum Hungarie ad V. M. In congressu, inquam, Maximiliani cesaris, Ladislai regis Hungarie et Sigismundi regis Polonie Vienne, quum rex Ladislaus despondisset filiam suam reginam Annam serenissimo regi meo, firmatum est inter eos, si ita accideret, ut fato prius interiret Ludovicus rex, filius Ladislai regis, absque herede, Regnum Hungariae una cum filia Ladislai regis eademque sorore Ludovici regis devolveretur ad serenissimum dominum meum.

Quid, inquit, estis astrologi, ut divinare potueritis, Ludovicum regem absque filiis esse decessurum? Homines, inquam, prudentes cogitant que accidere possunt, mors et vita hominis in manu Dei est. Igitur mortuo regi Ludovico serenissimus rex meus expulit Hungariam Joannem, qui in illud regnum nullo iure irrepserat, tamdiuque tenuit integrum consensu totius gentis de more patrie coronatus, donec vires vestre non prevaluissent.

Deinde interrogavit de numero gentium: quis eas mitteret, an venirent cum voluntate V.re M.tis? Ego non potui negare, quin cum voluntate V.re M. venirent. Declaravi etiam numerum militum et unde mitterentur. Que omnia confessus est Jonus Beg, se Venetiis audisse. Addidi preterea, christianos principes et status Imperii constituisse, tandiu bellum alere, etiam si per decennium opus esset, donec Budam recuperent.

Quid ita? inquit. Existente, inquam, Buda in manibus Christianorum nemo se commovit. Nunc vos ubi eam preter spem omnium occupastis, muniatisque quotidie mirum in modum, magnaque presidia in ea teneatis, unde Thurci terras serenissimi domini mei crebris excursionibus vastant incenduntque, ac sub meum discessum de Vienna civitatem Jaurinum depredati sunt ac inflamaverunt, non putant se tutos in domibus suis, si Thurci Budam tenuerint. Hic Jonus Beg summissa voce dixit: Cussì, quod placeret illi, si huiusmodi rationibus induci possent, ut Budam V.re M.ti redderent.

Hec omnia ad verbum iussit Bassa advocato notario perscribi. Sunt et alia verba inter nos sequuta, sed non alicuius momenti, unum tamen referam: Quum dixissem, quosdam Hungaros (nam de iis mentio facta fuerat) nec esse Regie M.ti nec Imperatori fideles, et nihil aliud agere, nisi ut ipsi dominentur, quum quesivisset, quinam isti essent, ego commemoravi illos, qui Budam tradiderant. Inquit Bassa, iniuriam illis facitis

-- 26 --

sic loquendo, nam Imperator, quum esset in Hungaria, interrogavit eos, an possent et tributum solvere et Budam contra Alemanos defendere, negaverunt utrumque prestare posse. Eam ob rem Imperator accepit Budam ad manus suas.

Poteram obicere, perfidiose fuisse actum cum Hungaris, sed nolui venire ad contentiones inutiles. Iam nulla spes erat adeundi Imperatoris, itaque petitionem V.re M.tis, quam paratam in lingua italica admonitus ad manus Basse tradidi, quam hic subscripsi, premissa consueta salutatione:

6. Molto desiderava el Re mio ser.mo mandar una solemne imbasciaria a Vostra Imperiale Alteza, ma tornando tardi el nuntio dela sua Reg. M.tà con la risposta de V. Imperial Alteza, intanto ch'el Re mio ser.mo non sperava più de haver el salvocondutto per poter mandar imbasciatori a questa Felice Porta, e sta constretto che in soi paesi se provedesse per diffenderse, benché molto più voluntieri haria lassato tal impresa, se pur fusse stato qualche speranza de fermar la concordia con V.ra Imp. Alteza, quanto se apertiene al Ragno d'Hungaria. Niente dimeno venuto el salvocondutto, sùbito la M.tà Regia mandò me con presteza a questa Felice Porta, aziò dimostrasse a V. Imperial M.tà el sincero e propenso animo anchor esser al presente del Re mio ser.mo a fare la pace et la concordia con V. Imp Alteza.

Già ha possuto haver inteso V. Imp. Alteza quelle rason, le qual el Re mio ser.mo tene al Regno d'Hungaria per la succession hereditaria et per li patti fatti con re Zuane et che la sua Regia M.tà è stata consretta far quello che per avanti ha fatto contra quelli rebelli et inobedienti li quali non obediscono né a la Regia M.tà né a V. Imp. Alteza, ma con astucia cercano ingannar l'uno e l'altro, aziò loro possino regnare, et non per contender con V. Imp. Alteza. Perché sempre el Re mio ser.mo ha cercato, che de voluntà, consentimento et aiuto de V. Imp. Alteza el ditto Regno d'Hungaria conquistasse et di questo animo Le al presente molto confindandosse, che V. Imp. Alteza non li negarà tal gratia, domandando una cosa con modi ragionevoli et honesti et non senza gran laude et immortal gloria di quella. Et benché li Principi christiani et li Stati d'Impero Romano, come già pol haver inteso V. Imp. Alteza, hanno concluso et in questo stanno, che lo Regno d'Hungaria come membro et bastione della christianità non abandonino, anzi lo defendino et recuperino. Ma el Re mio ser.mo per grandissimo rispetto et reverentia che porta a V. Imp. Alteza desidera più tosto de la mano et liberalità di quella che per via de'arme aquistar el ditto Regno d'Hungaria. La fama de la grandeza d'animo et de la liberalità de V.ra Imp. M.tà è sparsa per el mondo, et tutti sanno che V. Imp. Alteza più combatte per gloria che per cupidità di regni, la qual è propria vertù di tanto imperatore. Qual adonque gloria magiore potrà V. Imp. Alteza havere donando el Regno d'Hungaria al Re mio ser.mo, el qual cerca lo ditto regno con iuste cause et modi honesti. Prima V. Imp. Alteza haverà uno re tanto nobile e signore di tanti regni obligatissimo et pensionario, dapoi metterà pace a tutto el mondo già stracco di tante guerre, più non se spanderà el sangue humano, non se desertarano le paesi, cessarà el stratio degli homini inocenti. Qual è quel homo tanto iniquo el qual non pregarà omnipotente Dio per la sanità de V. Imp. Alteza, la qual, potendo metter el mondo in ruina, per sua infinita bontà e clementia li harà donato pace etherna. Già V. Imp. Alteza ha tanti regni et imperii conquestato che gli è difficile a contarli, pol esser senza quel Regno d'Hungaria diffatto, lo quale sempre li ha dato più spesa che guadagno. Anchora le più utile a V. Imp. Alteza haver d'uno re nobilissimo testimonianza de tanta liberalità et grandeza d'animo che a volerlo cazar de lo regno, supportar infinite fatiche et spese con dubio fin di guera. Dio benedetto governa le cose del

-- 27 --

mondo et lui dà victoria a chi vole. La sacra Regia M.ta piu tosto voria per la commun quiete et per gran reverentia verso V.Imp. Alteza haver pace cum tanto degno e magnanimo principe.

Pero et Re mio ser.mo confindandose in tal excelso vertu di V.Imp. Alteza et in la sua laude, che andara per el mondo, sapendo anchora che quella li quali havea scazato del regno li ha ritornati in la signoria, domanda e prega, se degni de sua liberalita relaxar e cederli Buda con el Regno d'Hungaria. Et la sacra Reg.M. promitte in recognitione di questa liberalita et testimonianza dela excelsa gloria et laude di quella ogni anno per un presente dar a V.tmp. Alteza ducati hungaresi cinquanta millia [m/50 ducati ogn'anno]. Havera V.Imp. Alteza el Re mio ser.mo molto a se ubligato et li mantenira pace sempiterna. Oltra di questo V.Imp. Alteza cognoscera haver conferito beneficio ad uno re gratissimo. Prego omnipotente Dio, metti nel cor di V.Imp. Alteza quello che per lo meglio de la salute et quiete del mondo et fe'. quella se degni benignamente proceder verso el Re mio ser.mo non gravandolo con le condition troppo dure.

7. [ERROR: no reftable :][Tertium colloquium cum Solimanno Bassa] His peractis fui multos dies in hospitio expectans responsum. Postea petii colloquium Solimani Basse. Consensit, vocatus sum. Aderat Jonus Beg et alius interpres. Diu, inquam, hic hereo, mora hec inutilis est. Serenissimus dominus meus avide meum reditum expectat, quuum videbit, sibi non responderi neque me dimitti, desperabit de pace et ipse hostilia cogitabit. Dum res integre sunt, mititte me per postam, alioquin nihil boni sequetur. Ille inquit: Imperator hoc dat responsum: Det dominus tuus illas quatuor predictas civitates et cum reliquis pacem habeat. Sed iussit, ut tu hic maneas, donec te dimittat. Ego inquam: Igitur vestra porta patet intrantibus, clausa est exire volentibus. Summa celeritate me serenissimus dominus meus misit, ut suae Reg. M.ti quamprimum responsum reportem et non hic heream inaniter. Qua fide sum admissus, eadem reditum mihi patere equum est. His dictis porrexi Basse salvum conductum Imperatoris. Bis eum legit, diuque in eo meditatus est, quum nullum scrupulum invenisset, quo mihi negocium exhiberet. Inquit: Ubi sunt altere littere, que fuerunt his annexe? Alias, inquam, non vidi.

Quesivit ab interprete, an etiam alie fuissent litere. Negavit interpres. Tandem, quum non esset inventum quicquam, quod iure mihi obesset, nec ipse auderet fidem Imperatoris reprehendere, dixit: Hec est voluntas Imperatoris, ut tantisper hic sedeas, donec te dimittat Jonus Beg mirabatur, in quem eventum tamdiu detinerer.

Hinc recta profectus sum ad Rhustam Bassam. Recensui illi verba Solimani Basse de responso Imperatoris. Non est, inquit, hoc responsum, ibis cum alio responso, fortasse cum meliore (hec autem ironice loquebatur). Venies ad bellum cum Imperatore, videbis, nos quoque scire bellare per hiemem. Tum erat dubius Thurcus, an confestim Adrianopolim contenderet, melius rebus suis ex propinquiore loco consulturus, propter famam adventantis ingentis exercitus.

Multa preterea vanus homo iactabat extra rem, predicabat Imperatoris magnitudinem et fidem, quod eius verbum esset perinde ac Dei. Quod ego arripiens, in me, inquam, promissa Imperatoris non servantur. Promisit serenissimo domino meo securum et liberum accessum ad se legato eius fore, similiter et redeundi facultatem liberam, nunc mihi negatur redditus.

In magnis, inquit, rebus venisti, non potest ita cito responderi, nondum fuisti hic uno mense, expecta, ut Imperator iussit.

-- 28 --

At ego, inquam, protestor, ne postea de serenissimo domino meo aut de me queramini, fideliter enim et sincere agit vobiscum Regia M.tas, non redeunte me nec oratores huc venient, et sacra Reg. M.tas., desperata pace, vereor ne aliquid attentet, quod potius erit belli quam pacis seminarium. Capiat, inquit, Budam, si potest.

In presentia nondum excrcitus noster accesserat ad Pestam et ignorabatur, in quam partem peteret. Aut, inquam, dimittite me ex fide publica aut, si hoc non vultis facere, date mihi honestas expensas. Veni cum quatuor servitoribus, equis octo. Adhibuistis mihi multos custodes, quos oportet me alere, et non dantur per diem unum nisi aspre triginta. Non sufficiunt autem centum, si vel modice vivam. Aut si neque hoc licet impetrare, permittite, mittam unum servitorem pro pecunia. Inquit: Brevi venies cum Imperatore, foris erunt leviores impense.

8. Aut in contemptum id fecerunt, aut quod fiscus Imperatoris exhaustus est. Aliis finitimis arcibus etiam per bienium non est solutum, flagitantibus stipendia respondetur, omnem insummi pecuniam in tuenda Buda.

Expeditis omnibus que videbantur ad me pertinere, ocium decrevi agere, nam et interpres dixit, nequicquam expectes dimitti antequam succedat aliquod in Hungaria vel secundi vel adversi.

Interim exercitus successit Pestho. Magnus metus ortus est Constantinopoli. Imperator decrevit aulam suam ultimam spem cum Usrei Bassa presidio Belgradi et Sirmii mittere, quippe non erat dubium, quin noster exercitus esset expugnaturus Pesthum. Timebant, ne nostra classis victrix decurreret per Danubium et Sirmium occuparet. Chaussi, mei custodes reprehendebant V.M.tem, quod misisset petitum pacem et nihilominus oppugnaret Pestum. Dicebam, bene agere M.tem Reg., postquam de pace nihil renuntiatur, nolle occasioni deesse, satis diu expectavit responsum. Hoc egit Imperator me detinendo. Tunc illi: Si saltem hoc nuntiaret rex tuus Imperatori, tuus sum, omnia impetraret. Omnia, inquam, dicta sunt bassis que debuerant dici. Propterea sic illis respondebam, quia sciebam, eos omnia mea verba deferre ad bassas.

Post vigesimum circiter diem vocavit me Rhustan Bassa dixitque: Propterea vocavi te, ut tibi darem malum noscere; venit a beglerbeg chiechaia nuntians, Alemanos discessisse a Peste, timuisse, quod audissent, jantizaros venire subsidio nostris, sed nondum locutus sum cum eo. Recta ivit ad Imperatorem ad Bechusi. Est autem hortus Imperatoris eo nomine in littore in Asia prope Constantinopolim, ubi redierit. Omnia significabo tibi; credidit rex tuus, nos esse faciliores femina. Non potuit Budam recipere ab una femina, et ea quidem Polona qui vilissimi hominum sunt, et putavit, ab imperatore nostro se recepturum.

Existimabam, quod de discessu nostri exercitus iocaretur, aut aliquid vellet a me expiscari. Quis enim facile crederet, exercitum tam validum, tam instructum, qui universis viribus Thurcorum opponi potuisset, vix tentata oppugnatione, nulla existente causa metus recessisse an fugisse; dixerim: haud scio. Itaque mirabundo mihi dixit: Tu non credis, sed verum esse, paulo post scies. [ERROR: no reftable :][De Petro Pereny] Tunc etiam dixit: Quis suasit regi tuo, Petrum Pereni preficere Hungaris? Nunquam inter nos et vos pax constare poterit, si vel a vobis vel a nobis non castigabitur. Perfidiam eius accusabat.

[ERROR: no reftable :][Verba Rustan Bassa] Dixit etiam: Nonne melius est regi tuo dare illas quatuor civitates et habere pacem ethernam, quam et alia que habet in periculum adducere? Melius, inquam, si defendere illas non valet. Possetne, inquam, de pace transigi equis conditionibus? Hic diu cogitavit, et omnino nihil respondit. Sic finito colloquio ego discessi, nec amplius ad eum redii, nisi postquam fui dimissus.

-- 29 --

9. [ERROR: no reftable :][Quartum colloquium cum Solymanno Bassa] Postremo exactis duobus mensibus Solimanus Bassa me vocavit ac primo ingressu statim quesivit: Quidnum in causa est, quod Reg. M.tas nihil respondit ad ea que iam ter ei nuntiaverat Imperator de reddendis 4 civitatibus? Dixi, me penitus nescire. Non credebat, donec iureiurando affirmavi, quod nescirem. Dixit: Tamen ea, que contra vos sunt, ais, te ignorare, que autem pro nobis faciunt, scis multis rationibus adornare. Tunc inquit: Imperator hodie te liberavit, sed nihil vult Regi respondere ad hanc legationem ultimam, quoniam et Rex Imperatori ad eius petitionem nihil respondit. Ego autem dabo regi tuo bonum consilium, sed velim iures, nemini ea que dixero, te revelaturum nisi ipsi Regi. Iuravi. Hec que dicturus sum, ex memetipso dicam, non ex Imperatoris voluntate. Consulo igitur, ut Rex mittat oratores, spero, non autem promitto, quod optinebit pacem, si quatuor illas civitates dederit unacum iis machinis, que nunc in illis sunt. Ego me interponam apud Imperatorem sicuti feci pro Venetis. Nolebat videre nec audire legatos Venetos Imperator. Effeci tamen, ut ad ipsum Imperatorem venirent. Postea toium negocium composui; quare suadeo regi tuo, ut quamprimum, si vult oratores mittere, mittat pro salvoconductu per beglerbegum qui est Bude, vel per Mechmet Begum, sanzacum in Pesth; alioquin videat, ne illi accidat, quod accidit sultano Aegipti: Selim imperator vicerat bello et occiderat quendam principcm (Anadoli vocabatur), eratque medius inter Thurcos et Aegiptios. Sultanus Aegipti bis petiit per legatos a Selimo, ut ei regnum Anadoli redderet, quum iure ad ipsum pertineret, alioquin se armis repetiturum, dixit. Selimus non solum non restituit, sed exercitum in Siriam contra Aegiptium adduxit, eumque bello vicit ac interfecit; etiam alterum Memphi sultanum suffectum superavit ac vita privavit, eorumque dominio potitus est. Nisi Reg. M.tas sequatur consilium meum, sine dubio Imperator ineunte vere maximis copiis regna eius invadet.

Sic a Solimano Bassa cum bona eius gratia, comeatu accepto, profectus sum ad Rhustan Bassam. Multa locutus est contra dignitatem V.re M.tis, fidem eius elevando, quod ego graviter et constanter defendi.

Dixit: Rex tuus mittat exploratum Samandriam, inveniet 300 maiores bombardas ibi fundi, tribus in locis pontes struemus: unum in Ezek, alterum ad Varadinum Petri, tertium Varasdini. Ibraim Bassa Vienne oppugnationem digito attigit, ego utraque manu apprehendam. Rex tuus non solum immisit in nos Hispanos et Italos, sed etiam nostros subditos literis et nuntiis contra nos sollicitat: regem videlicet Polonie, Moldavum, fratrem Georgium, Petrovich, Urbanum Bathiani. Hi autem omnes literas regias ad nos miserunt et volunt esse nobiscum. Iam More Laslo composuit cum Murat Bego, et Petrus Perenni erit noster. Itaque videat rex tuus, quid sit facturus. Si vult pacem, det 4 illas civitates sepe dictas, et pro reliqua Hungaria tributum solvat. Vide quanti faciat Imperator regem tuum: acceptus es et habitus ut canis, num adveniens discendensve vidisti Imperatorem aut osculatus es manum eius?

Nullus, inquam, antehac legatus sic male tractatus fuit sine mea culpa. Tua, inquit, culpa non fuit, sed ita factum est propter tuum dominum. Tunc nec venienti mihi, nec discedenti aut assurexit aut manum porrexit, quod alias semper fecerat.

-- 30 --

10. Discessi Constantinopoli biduo ante festum Martini. Adrianopolim 6. die veni. Ibi Agapetus Fulcro me convenit, dixitque, legatum Polonum, quem ego sciebam, expeditum et donatum esse, fuisse Constantinopoli detentum propter quasdam controversias in confinibus Polonie cum Thurcis secutas. Ante Nicolai quatriduo in Novo Pazar inveni tabellarium Ragusinorum ferentem literas ad Thurcum de clade regis Francie ad Parpininum facta -, unus ipsius regis nuntius precesserat uno die, quatuor magnis itineribus eum sequebantur, dicebant, missos esse petitum auxilium a Thurco. Nam et per alios, quos habet Constantinopoli, mirabiliter sollicitat pro classe, ut fecit anno superiore ad impediendam Cesaream M.tem divertendumque malum a Gallia, vereor, ne Apuliam classe invadant, quod sperant sibi ex sententia successurum opera exulum. Nam et Murat Beg ex Posega mittitur Valonam, cum quo (compertum habeo) tractaverunt exules ea de re, ut anno superiore V.re M.ti declaravi Prage. Vehementer timebam, ne in Bosna me tollerent, in qua multi nuntii perierunt. Sed preter spem Dei benignitate servatus sum. Ulama Beg sanzacum reperi in Thesna, tunc commode Buda redierat. Nuntiavit V.re M.ti frustra mitti oratores ad Imperatorem; precidat V.ra M.tas et quid optet ab Imperatore, nuntiet illi: se, inquit, sperare rem perfecturum, habere enim gratiam et authoritatem apud Imperatorem. Nihil optare a V.M.te, nec aurum nec argentum: hoc solum eam ob rem facere, ne et Thurci et nostri finitimi populi de illo conquerantur. Itaque postridie illius die quo tu veneris ad Regem, M.tas Regia, inquit, nuntiet mihi suam voluntatem; ego efficiam, ne Imperator huc ex Adrianopoli progrediatur.

Credo, sic instructum fuisse ab Rhustan Bassa. Ulama Beg enim ab ipso dependet, est ei simultas cum Solimano Bassa. Hic etate, honore, opibus, rebus gestis superior est, illi spiritus addunt gratiam et affinitas principis. Jonus Beg semper est cum Solimano, Rhustan me presente nunquam eum admisit, nec permisit, ut cum eo loquerer. Itaque vellet honorem, laudem composite pacis ad se trahere. Nam si recta legati mitterentur Constantinopolim, sine dubio omnis honor ad Solimanum concederet, primarius enim bassa omnia tractat et expedit. Nisi fortasse hec commenti sunt, ut per eiusmodi spem V.ram M. falleret, imparatamque aggrederentur. Plurima de industria pretermisi, que non videbantur magnopere pertinere ad rem. Attigi tamen, que magis digna scitu videbantur.

Tranquillus manu sua fideliter [ERROR: no reftable :][Am 10. Januar 1543 an König Ferdinand gesandt.]
Vade retro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1543]: Commentarius rerum actarum Constantinopoli anno 1542. Versio electronica, Verborum 4922, ed. Srecko M. Dzaja Guenter Weiss [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-const.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.