Anonymus (floruit 1346-1353) [1346]: Obsidio Iadrensis, versio electronica, Verborum 22573, ed. Veljko Gortan; Branimir Glavicic; Vladimir Vratovic [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [anonymus-obsidio-iadrensis.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Non cessant certe ipsi Iadertini multorum sublimiorum ędificiorum decorare eorum ciuitatem atque fodere iubent iuxta ripam portus et ianuas magnas profundissimas fasceninas ac valationes decoras per girum vrbis conficiunt 17/17' et in deffensionem ipsorum et tutellam nauigiorum et galearum iuxta portum quandam cathenam mire grossitiei ex tredecim tignis adinuicem ferro connexis ac confibulatis, que pęnultimo prefati mensis Augusti in dicto maritimo portu extitit firmata et protensa. Nam a puncta S. Ioannis Euangeliste, constructa vltra portum, erat extensa vsque ad aliam partem, versus vrbem, aliquantulum a uia rectitudinis deuiando versus plagam austri. Tantę enim industrię et virtutis eadem cathena erat stabilita in ęquore, quod eius stipitem nullus architectorum poterat cum speculatione imaginari. Quam Iadertini vigilanti studio in nocte perspicatius et nocte tutius ingenti gaudio compulsi sunt custodire.

|