Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Anonymus (floruit 1346-1353) [1346]: Obsidio Iadrensis, versio electronica, Verborum 22573, ed. Veljko Gortan; Branimir Glavicic; Vladimir Vratovic [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [anonymus-obsidio-iadrensis.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

9. Qualiter Iadertini sanctius sibi elegerunt consilium

Nunc Iadertini parant sibi arma, quia iam veraciter sunt certificati de Venetorum odio. Muniunt ciuitatem diuersis generibus edificiorum atque cui potissimo hero tradere ipsorum vrbem, qui velit, possit ac sciat eos et ciuitatem ipsorum ab eorum ęmulis et obsidionibus fęliciter tueri, toto conamine mutuo disputant. Vnusque illorum generosus prosapia, digniori suffultus industria, inter eos indicto silentio audacter faminauit “Diserti Iadertini, hic flos, hic vniuersa ciuitatis perspicacitas est cumulata.

Nullus nostrum ignorare debet, quale nobis instat periculum de Venetorum odio, sed grauius est discrimen nostram vrbem nostris oculis intuentibus dissolatam videre.

Hortor vos vniuersos huius vrbis egregios ciues, ut primitus cruce premuniti Christi arma sumamus, cum primum Deus superbiam odio habeat, que precipue in nostris abundat ęmulis. Tutamque ciuitatem et meniis fixe firmatam habemus, in qua vnius anni et semis victualia superfluunt, et secundario inquiramus fauoris presidium a nato fęlicis et pię memorię Kroli regis, scilicet a Ludouico, ipsius successore, ut nos non deserat a prolixo iam curriculo fideles sacrę coronę persistentes, cum idem Carolus rex specialem charitatis amorem in vrbem et homines generosos huius ciuitatis gesserit. Spes certitudinaliter in Deum et nostrum pastorem est tenenda.

15v/16 Pro nostris piis precibus facile prebebit assensum. Hec autem in conspectu vestro, tales sermones et verba curaui diffundere.”

-- 20 --

"% Vniuersique approbant laudabile consilium et confestim clam decreuerunt vnum solemnem nuntium ad dictum Lodouicum, regem Panonię iam sępe memoratum, sagaciter destinare, qui humiliter presentare debeat precise sine vllo alicuius contradictionis obstaculo dictam vrbem Iadrę, pariter homines eorumque omnia bona, tam mouentia quam fixa, ac ei velle parere necnon fidelitatem laudabilem gerere benedictę coronę, prout subditus tenetur suo naturali domino, supplicando ipsi flexis genibus deuote, ut hoc exiguum exenium a charis eius subditis et fidelibus dignetur acceptare, quos olim piissimus dominus Krolus, fęlicissimus genitor Sanctę maiestatis, tanta affectione tutabat, quod non minus ipsis Iadertinis, benigniorem charitatem quam vni ex Panonis premonstrabat. Et electione inter ipsos ciues nobilesque solemniter celebrata, Franciscum quondam Pauli de Georgio, ipsorum conciuem, elegerunt in missum. Qui XVI o12 die post crepusculum dicti mensis Augusti suum iter ad dictum regem accelerauit in breuibusque diebus ad dictam regionem Vngarię peruenit et ad ipsum regem debita reuerentia impensa accessit. Cui prono capite et denudato ac etiam genibus flexis causam sui aduentus et tam prolixe peregrinationis pie indicauit necnon neccessitatem ipsius vrbis presentate palam fecit iniungens, ut ipsos fideles 16/16' sanctum prouideat diadema a tanto eruere discrimine, “ut ammissa, id quod predecessores reges perditum putarunt, per vestram benignam maiestatem recuperata existant.” Cuius nuntii legationem idem attente intelligens in multa cordis alacritate extitit usque ad cacumen repletus ibidemque spopondit affirmans ex certa scientia petitioni illorum, quorum erat legatus, velle infallibiliter, quantocius erit facultas, hilariter adimplere. Munus illud, quod Iadertini tam deuote sibi exeniauerant, gratanter suscepit.

Adhuc etiam Iadertini non cessant per suos speciales missos concordiam a dicto Capitaneo frequentando postulare. Atque Capitaneus durioris voluntatis instigatus solum Iadertinos audire non affectat, nisi accedant petitioni superius declaratę, immo die noctuque arctius obsessum cum clasibus separatim quantum iactus est lapidis

-- 21 --

"' exequebatur. Atque transfretant in insulis, multa dispendia inferunt Iadrensibus.

Omnes pecudes et pecora, plusquam ducenta milia in sui vsum et libitum conuerterunt, domunculas et tuguria insulanorum ciuiumque Iadre impie comburunt.

Sed exercitus numero 20000 peditum et equitum in ciuitate cumulatus Nonę per terno die agros et rura et vsque ad fines S. Martini visitat et discurrit. Cuius exercitus Capitaneus Marcus Iustiniano erat prefectus. Et si quos ciues Iadrenses aut subditos reperit, terribili nece submittit, omnia habitacula rurum igne iubet conburi. 16v/17 Nunc insulani et villici fideles suas deserunt habitationes. Iadre sibi eligunt locum tanta copia virorum, qui dignabantur armis decorari, quod numerum sex miliarium excedebat, sed omnes in vniuerso, qui annone mandendo non parcebant, erant fere numerus viginti millenarius et octo, qui in vrbe Iadre extiterat collocatus.

Confidunt Iadertini in sui probitate et scitu, quod eloquentiam Alani sapientiamque philosophię putant excedere, soli gubernant vrbem in multa lentitate et inobedientia, neminem aduenam, qui sciret et posset consulere ac a tanto posset liberare discrimine, affectant accersire in gubernatorem. Verbis friuolis saciantur et aurę matutinalis potum assummunt, in magna clade se immiscunt et ad arctissimas perueniunt conditiones, ut Deo condonante gratiam satis lucide propalare studemus.

Regnante vero vespere diei XV i20 Augusti predicti mensis, quidam classem seu galellam, in qua vltra decem potentiores viri de ciuitate Tragurii, qui Venetis transfretare extimabantur, in Vallem magistrorum applicauit. Quam Iadertini cum duabus barcis armigeratis cęperunt omnesque eius nobiliores et aliquos eius plebeios in carcerem detruserunt pro eo, quod et ipsi Tragurini quamplures Iadertinos in eorum ciuitate repertos absque causa rationabili in captiuitatem deduxerunt. Tu quoque fac simile, sic ars deluditur arte.

-- 22 --

Non cessant certe ipsi Iadertini multorum sublimiorum ędificiorum decorare eorum ciuitatem atque fodere iubent iuxta ripam portus et ianuas magnas profundissimas fasceninas ac valationes decoras per girum vrbis conficiunt 17/17' et in deffensionem ipsorum et tutellam nauigiorum et galearum iuxta portum quandam cathenam mire grossitiei ex tredecim tignis adinuicem ferro connexis ac confibulatis, que pęnultimo prefati mensis Augusti in dicto maritimo portu extitit firmata et protensa. Nam a puncta S. Ioannis Euangeliste, constructa vltra portum, erat extensa vsque ad aliam partem, versus vrbem, aliquantulum a uia rectitudinis deuiando versus plagam austri. Tantę enim industrię et virtutis eadem cathena erat stabilita in ęquore, quod eius stipitem nullus architectorum poterat cum speculatione imaginari. Quam Iadertini vigilanti studio in nocte perspicatius et nocte tutius ingenti gaudio compulsi sunt custodire.

Vade retro

Vade porro


Anonymus (floruit 1346-1353) [1346]: Obsidio Iadrensis, versio electronica, Verborum 22573, ed. Veljko Gortan; Branimir Glavicic; Vladimir Vratovic [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [anonymus-obsidio-iadrensis.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.