Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Anonymus (floruit 1346-1353) [1346]: Obsidio Iadrensis, versio electronica, Verborum 22573, ed. Veljko Gortan; Branimir Glavicic; Vladimir Vratovic [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [anonymus-obsidio-iadrensis.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

1. Prologus

Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me? Multi insurgunt aduersum me.

Resonare audeo, tipo dicam, quoniam homo qui uanitate temporali est resancitus ac ponderosus uitiorum sicut ouis absque gubernatione in uico errasse iudicatur non recolens, ubi corruat finis eius. Tenebratus mente dicitur, salubre consilium penitus ignorans lippusque uisu proximum, ymmo ad suprema suum intuitum dirigere non atemptat. Dauid equidem uates egregius ac Deo dilectus, cognitor sui facinoris, tibicen Christi et lyra Noui testamenti, a facie iniquissimi Saulis, terribilis sui soceri, factus profugus, quodam uehementi stupore mentis ad illum, qui contra folium arboris suam inhaustibilem ostendit potentiam, et quondam in extasi sue mentis positus uerba in principio proposita titubabat: Domine, quid etc. Uti reuera ipsum elegicum carumque, manu forti denodatum, tripartitam aut alegoricam presignat censuram.

Iadera utique, quę tantis ignominiis et molestiis Venetorum multo iam temporis profluxo curiculo 2/2v extitit dirissime cepsitata, quod non solum mamonam temporalem, quam homines presenti seculo ducunt uitam, consumere nitebatur, verum etiam, quod deterius est, corpore et uita cupiebat priuare, decus nec gloriam

-- 5 --

recolens, sed eas procul a se abiiciens tanquam iustitiam suffocans atque studiosam politicam, quam summus Monarcha gelatus est, uelut tegens in antro.

Illi Veneti Iaderanorum urbem, quę principatum inter ciuitates regionis Dalmatię dicitur obtinuisse, delere de terra uiuentium proposuerunt ac anguste et horrende dissipare, nullum genus sceleris atribuentes eidem, sed dethrahentium linguis fidem adhibentes spiritum contentum non gerere de imperii dominatione in praesenti ciuitate illi imponebant nullumque argumentum aut alicuius speciem erroris in ea comperientes, sicuti lupus immisericors rapit agnum. Quot insontes adhuc ubere alitos ipsorum motionis casu ualuas per orbis girum erumnando direxerunt! Quot egregios, quot alterius conditionis, qui forte adhuc potirentur uita, spiritum naturę ad superiora fecerunt conuolare! Equum nomen Venetię sibi assumpserunt, quia omnes uenatur, 2v/3 ut absorbeat, et numquam gurgitatum refundens. Nam sermo eius numquam fixus in ore habitat, sed ut uaga per aera fertur auis, geminata perutitur parabola, id quod decentiores et elegantiores oratores statuunt et ratificant ipsa sola abhorret. Fides igitur non est eis admittenda pro eo quod camum in regendo fidelem subditum Egidius in libro laudabiliter Regiminis principum autentice disciplinat, regulariter non gubernant, sed deterius more tyrannico in chaos precipitant.

Ergo quibusque est cauendum, ne sub ipsorum perfida corruant potestate et sine idonea cautione genuflectant.

De cunctis his Iadertini ad eternum Sabaoth conquestu et magno ululatu conclamant: Quid, iustissime Helii, his prauis tam grandes dilatasti uires, et absque titulo iuris incedunt? Copia grandis uirorum pugillum in me nulla preuia rationis causa irruit. Forte uindicas inimicos cum tuis inimicis? Deus enim peccatores non exaudit.

-- 6 --

Sed audi quid Hyeremias nono sue lectionis capitulo pneumatis almi prolatione attestatur: Preparamini contra Babilonem, id contra confusionem 3/3v Iadrę, per circuitum omnes qui tenditis arcum, debellate eam, non parcatis iaculis, quia Domino peccauit, crudeliter nempe ipsa comisit. Nam si quis ignorantia est preuentus, fingit stilum mendatiorum, qui a cunctis est cauendus, Iadrę leges periti et in trono prophetico aprobati reperiuntur. Sed de eius superbię elatione sileo, eo quod plurrimis excedit cubitis fastum de grandis Sabthael non minimus, qui diuina similitudine formatus ac eius fuerat gratia illustratus, visione decora est perpetuo priuatus ac in abissum est precipitatus. Igitur, Iadera, non uales illud elegicum metrum regis Dauid resonare. Debuit enim tam horum, quam illorum nimio librante onere uitiorum grandem tempestatis rabiem excitare. Derelinquat ergo impius uiam suam et Deus ipsius miserebitur, reuertatur ad Dominum, et gressus sui prosperentur in sempiternum.

Vade porro


Anonymus (floruit 1346-1353) [1346]: Obsidio Iadrensis, versio electronica, Verborum 22573, ed. Veljko Gortan; Branimir Glavicic; Vladimir Vratovic [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [anonymus-obsidio-iadrensis.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.