Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Vrancic, Antun (1504-1573) [1540]: Epistulae anni 1540, versio electronica, Verborum 996, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [vrancic-a-epist-1540.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Summa laetitia annum hunc videbar mihi agere et incredibili desiderio ultimas, quas promittebas, exspectabam kalendas Februarii, eoque certe majore ac firmiore ducebar spe, quod haec palam et citra dubium affirmares eloquererisque, praesente et non invito illo, avunculo, inquam, meo, coram quo nunquam *) adhuc tuto mihi licuit significare vel unico nutu, ejusmodi me totos dies affligat, tuncque gravius, quum jam jam comprehendere mihi videor, quod offerebat, retrahit atque aufert, habens nec aetatis nec virtutis rationem aut personarum delectum. Praesens calamitas mea aliaeque plures, quae praeterierunt, erunt tibi argumento. Sed quid tam multis querar. Projectum me ab avunculo meo, remque meam apud eum ultimo esse loco percepi. Causam tibi constare non dubito, quae nemini non constat, ipsius inprimis avunculi mei publica querimonia, deinde inprobando aemulorum malevolorumque studio, opera, officio; ita ut plus offuere mihi proximorum delationes, quam
Vrancic, Antun (1504-1573) [1540]: Epistulae anni 1540, versio electronica, Verborum 996, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [vrancic-a-epist-1540.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.