Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vrancic, Antun (1504-1573) [1538]: Epistulae anni 1538, versio electronica, Verborum 4332, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [vrancic-a-epist-1538.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Antonius Wrancius Stanislao Tarloni episcopo Praemisliensi S.

Quamquam nullum mihi argumentum scribendi occurrebat, quod aut tua aut mea interesset, recordari tamen illorum, quos dudum amandos, colendos, observandosque nobis proposuimus, non tam debiti nostri muneris esse censeo, quam suave jucundumque futurum, si saepius id fecerimus. Quum enim superiore abhinc jam secundo anno essem Viennae Pannoniae cum oratoribus nostris, qui de pace nostra Hungarica apud serenissimum Romanorum regem agebant, et te ibidem legatum invisendi, cognoscendique gratia convenissem, quem de fama dudum, de facie nondum cognoveram, tanta me humanitate ac hilaritate vultus, animoque lucidissimo, ut conjicere licuit, et excepisti et alloquutus es, ut vix notissimum et charissimum hominem majore potuisses, quod ego nullis antea nec officiis nec meritis apud te promerueram. Verum omni amore atque obsequio, si quod a me in tanti viri ac praesulis usum abire possit, statui eundem sempiterne prosequi, et jussis ejus semper praesto esse, accedente huic scintillulae devotionis erga te meae ingenti igne laudum et magna vi praeconiorum, quae de virtutibus tuis Erasmus Gierlachonschy meus necessarius non raro, sed semper, nec apud me solum, sed apud omnes, quibuscum optimi

-- 9 --

quique nominari cupiunt, libens ac sedulo excitat et diligenter enumerat. Id itaque quicquid est, quod a me tuae amplitudini offertur ac dicatur, ex intimo cordis penetrali procedit, rogoque, accipe paterno animo, et me complecti ac in numerum benevolorum tuorum velis assumere. Homines enim sumus, et sicut amare optimos jure quodam naturali inducimur, ita ab eisdem amari vehementer cupimus.

Vale. Albae Juliae Transsylvanae pridie kal. Aprilis. M. D. XXXVIII.
Vade retro

Vade porro


Vrancic, Antun (1504-1573) [1538]: Epistulae anni 1538, versio electronica, Verborum 4332, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [vrancic-a-epist-1538.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.