Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vrancic, Antun (1504-1573) [1538]: Epistulae anni 1538, versio electronica, Verborum 4332, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [vrancic-a-epist-1538.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Binas tuas accepi litteras, quas amore, officio, atque humanitate similes meis exspectabam, neque credebam, te magis ingeniosum in diluendis criminibus tuis esse velle, quam in recuperanda gratia principis, Statilii patrocinio, Wrancii vero amicitia confirmanda cupidum declarare. A me enim in ipso principio, atque adeo in toto contextu litterarum tuarum cuppas intempestivius profecto, quam pro tot officiis meis et tua modestia, reposcis; Statilium fortunae tuae

-- 20 --

eversorem, regem fortunarum direptorem appellas; vindictas tuas in Deum, nunc demum Christianus effectus, rejicis; Grittumque, idolum illud tuum amplissimum et spei tuae cornucopiam, indigne, quemadmodum habet epistola tua, peremptum obtrudis ac declamitas. Vide quam opportune, quam egregie pro reditu tuo in Hungariam laboras; quas principi pro gratia nuper per Hieronymum Lasky tibi impetrata gratias habeas; quas Statilio referas, qui te quingentis ducatis a captivitate, jam morti destinatum, et sub carnifice supplicem, redemit. Ad me quod attinet, quam vellem aequius benevolentiam ac studium meum et officia in te expendisses, quippe qui reculas tuas ex hospitio, quo utebaris, custodiae meae, ut jusseras, admissis tribus juratis civibus Budensibus, in domum avunculi mei transtuleram. Duas cuppas, unam sellam turcalem, tapetem unum, trium ulnarum longum, praeterea nihil, proficiscens in Gallias orator, commonito prius eodem avunculo meo, et rogato ut tibi satisfaceret pretio, accepi. Reliquum quicquid fuit, Jacobus frater tuus tamquam ex igne, solius mei nomen praetexendo, eripuit et divendidit, dum caetera omnia, quae apud alios reposita fuerant, utpote proscripti hominis diriperentur. Et quamquam ea, quae velut e naufragio correpta servaveram, tua semper duxi, tibi servavi: ab illa tamen die, qua legi litteras tuas avarissimas et beneficiorum immemores, aculeorum tuorum impatiens, omnia cum aliis in proscriptionem abire permisi, et ne hilum quidem, quod tuum posses dicere, apud me reliquum feci. Tristissimus haec ad te scripsi et invitus, lacessitus tamen; verum quo animo tuas ad me dedisti litteras, eodem has meas accipe. Etenim torserunt me tuae, torqueant et te meae,

-- 21 --

posteaquam non mei, qui te ut me alterum dilexi, sed cupparum, rei externae et periturae memoriam praecipue retinuisti.

Vade retro

Vade porro


Vrancic, Antun (1504-1573) [1538]: Epistulae anni 1538, versio electronica, Verborum 4332, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [vrancic-a-epist-1538.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.