Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Vrancic, Antun (1504-1573) [1538]: Epistulae anni 1538, versio electronica, Verborum 4332, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [vrancic-a-epist-1538.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Antonius Wrancius Martino a Kalmancheh S.
Persuasum tibi esse non dubito, magnas me et impensas facere et plurimum egere pecunia, idque propter praesentes tumultus bellicos, quibus tum equi plures tum majus famulitium est mihi alendum, nec mihi ipse deesse possum aut debeo, nec secus facere licet, nisi ex aula secessero, quod quidem nec per principem mihi, nec per avunculum meum, communem praesulem datur. Quare si ullo alio tempore quampiam rem gratam in me contulisti, hanc profecto longe gratissimam conferes, si aurum, ut dicunt, urburarum mearum ad festum divi Michaelis per te accipiam. Quod si praestiteris, omnes veri amoris erga me tui numeros explebis, et amicitiam nostram mutuam immortalem facies, meque magis tuum reddes imposterum, quam sim meus. Vale.
Vrancic, Antun (1504-1573) [1538]: Epistulae anni 1538, versio electronica, Verborum 4332, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [vrancic-a-epist-1538.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.