Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vrancic, Antun (1504-1573) [1538]: Epistulae anni 1538, versio electronica, Verborum 4332, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [vrancic-a-epist-1538.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Antonius Wrancius Petro Porembio. S.

Accepi litteras tuas per Erasmum Gyerlachonzchy regis mei secretarium datas, quae mihi eo quidem jucundiores exstiterunt, quo diutius fuerunt exspectatae. Visus sum hoc tempore, quo non mediocriter varia hujus regni fortuna affligimur, maximo gaudio affici, intelligens, te et vivere, et bene valere, esseque optimo loco, et auctum beneficiis ac dignitate conspicua atque insigni. Illo enim triduo, quo Cracoviae persistens nuper in amicitiam tecum concessi, tam fortiter animo meo inhaesisti, ut etiam memoriam tui constantissime, licet me Ister licet te Nilus habeat, vel si quid

-- 15 --

distantius dici possit, quoad superero, retinere decreverim. Quod si te dubitare crederem, pluribus argumentis declararem, sed ea nihil aliud essent quam verborum multiplicatio. At demus hoc locorum intervallis, quibus sejungimur, demus necessitudini nostrae, quae in otio, si vera est, esse non debet, et postquam praesente consuetudine frui nequimus, nihil superfluum, neque ab amicitia nostra alienum faciemus, si majore blandientium verborum copia voluntates nostras confirmabimus. Hoc tu certe proximis litteris tuis, tum amoris tum fidei erga me tuae plenis, egregie praestitisti, hoc ipse quoque nunc his meis exhibeo, reddoque benevolentiae erga te meae, perpetuo duraturae firmissimum pignus, et clarissimum testimonium. Ubi autem mones, ne de observantia in me tua in dubium veniam, facis tu quidem amice et ex humanitate, facileque abs te quanti fio, et quam vehementer me amas, perspicio, verum scito, nunquam meum cor ejusmodi ambiguitate fluctuasse, quamquam existimavi te Cracovia excessisse aut vita decessisse, quod nemo unquam ab eo tempore, quo ab invicem discessimus, ubi locorum ageres, nuncium mihi afferre potuerit; quum nullus istinc orator, aut quivis privatus civis ad nos venit, quem de te non quaesierim, litteras vero quot ad te dederim, ipse Erasmus testis sit. Sed nunc tu recte, mi Petre, et dignum amicitia nostra fecisti, quod usuram tanti, tamque diu muti inter nos temporis epistola tua redemisti, quodque ubi esses, et quod mei memoriam retineres, demonstrasti. Si itaque jam alter alteri a mutua quadam oblivione restituti sumus, postquam et ego te canonicum Cracoviensem esse sciam, et tu me Budensem ac Transsylvanum praepositum non ignores, rogo, velis me interdum saltem litteris tuis invisere, quod ipse quoque vicissim me facturum tibi polliceor. Nec quisquam amicitiam nostram invalidam putet, utpote quae parvis initiis orta, et nullis adhuc officiis beneficiisque, ultro citroque tum datis tum acceptis, aucta et communita fuerit, quandoquidem tanta me humanitate, tanta animi hilaritate ac rei tuae domesticae largitate superioribus annis ex Italia redeuntem excepisti, atque in contubernio tuo honorifice pro voto et conditione mea habuisti, ut te non solum prae caeteris amicis unum potissimum, verum etiam non secus, ac meipsum amem.

Par pari itaque referas, et amantem redama, teque a me maximi fieri credas, velim. Vale. Segesvarii VIII. id. Maji MDXXXVIII.
Vade retro

Vade porro


Vrancic, Antun (1504-1573) [1538]: Epistulae anni 1538, versio electronica, Verborum 4332, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [vrancic-a-epist-1538.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.