Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vrancic, Antun (1504-1573) [1538]: Epistulae anni 1538, versio electronica, Verborum 4332, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [vrancic-a-epist-1538.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Antonius Wrancius Stephano Broderico Vaciensi episcopo S.

Tametsi deberem crebriores ad te dare litteras, praesul optime et de me saepe benemerite, quem filiali ac vigilantissima observantia prosequor et colo, ut ex me quoque nonnihil eorum intelligere posses, quae nunc in aulam quaeque dies afferat; tamen quum ego nonnisi vulgaria, et quae in triviis circumferuntur, id temporis habeam, quibus certe indignum esset aures tuas offendi, per me potissimum: minus multa ac non ita saepe scribo, quum alioqui te tum regiis, tum multorum aliorum litteris, ad quos res alicujus ponderis perveniant, quotidie certiorem fieri non dubitem. More itaque solito salutem tibi a Deo Optimo Maximo et omnem optatum statum cum felicitate,annosque quam longissimos, verum quoad taedium non afferent, precabor. Meam deinde operam, studium ac servitutem propensissimo animo, dudum alioqui tibi addictam offero et commendo, quae quidem in hac parte omni libertate mihi charior est, quum illa uteris. Ea ut saepe uti non dedigneris, oro, obsecroque plus quam vehementer.

Vale. Segesvarii XVI. kal. Martii MDXXXVIII.
Vade retro

Vade porro


Vrancic, Antun (1504-1573) [1538]: Epistulae anni 1538, versio electronica, Verborum 4332, ed. Laszlo Szalay [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [vrancic-a-epist-1538.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.