Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Milecije (c. 1340) [1340]: Miletii versus, versio electronica, 91 versus, verborum 573, ed. Stjepan Krasic [genus: poesis - historia] [numerus verborum] [milet-versus.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

(1)
Urbi Epidauro nomen donavit et esse
Temporibus Moysis fugiens Epidaurus Aegypto
Quam signis visis perituram noverat urbem. 217
Quidam Romani, destructa sic Epidauro,
Bellum civile fugientes forte subintrant
Portum Dalmatiae, qui Gravosius vocatur.
Hic pariter inopes fugientes ex Epidauro,
In magnis ripis, tibi nunc est urbs Ragusina,
Castellum statuunt monitis actuque Ioannis,
Qui iam praedictae fuit archiepiscopus urbis.
Atque arcem, vivi tutam munimine saxi,
Aspectu horrendo, praecelso in vertice montis,
Hoc castrum vocitat Epidaurica lingua Labusa,
Namque ripa sonat hoc idiomate labes,
A magnis ripis nomen traxere priores;
Nunc L in R, G pro B mutando, moderni
Ragusam dicunt, quae Sclavonice Dubrovnik
Dicitur a sylva, quia sylva fuit locus ille,
In quo nunc urbs est et Dubrava sylva vocatur.

Vade porro


Milecije (c. 1340) [1340]: Miletii versus, versio electronica, 91 versus, verborum 573, ed. Stjepan Krasic [genus: poesis - historia] [numerus verborum] [milet-versus.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.