Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1536, Napulj]: S. Brodericus Episcopus Quinqueecclesiensis Nicolao Olao suo, versio electronica., Verborum 163, ed. Arnold Ipolyi [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epist-1536-02-26.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Charissime Domine et frater, salutem plurimam et commendationem! Tamdiu nec tu
quicquam ad me scribis nec ego ad te; licet et ego te ut fratrem amem, et eundem
affectum in te esse erga me non dubitem. Statum rerum nostrarum aperte
intelligis. Tamdiu tractata est pax Viennae, ut huc nunc sit translata. Hic,
speramus, bonum exitum habebit. Quod Deus concedere dignetur, bonorum omnium
largitor, fortuna caesaris et fratris. Rogo te domine, ut meam humillimam
seruitutem in gratiam sacrae reginalis maiestatis dominae meae clementissimae
commendare velis. Cui si ob meum ex Posonio a se et a vobis discessum adhuc
indignatur, possem vere illud dicere, quod est apud poëtam:
Inuitus
regina tuo de limine cessi,
Sed me fata Deum, quae nunc has ire per undas
Imperiis egere suis.

|