Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Benesa, Damjan (1476-1539) [1534, Dubrovnik]: Epistulae ad principes, versio electronica, , 1867 verborum, ed. Vlado Rezar [genus: prosa - epistula] [numerus verborum] [benesa-d-epistulae.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Sacrę Maiestati Ferdinando, Dei gratia regi Romanorum etc. salutem plurimam dico[ERROR: no reftable :]T1 Sacre… dico] titulus primae epistolae, cui addita est transcriptio litterarum ad Franciscum regem et Carolum imperatorem
Audio Quod cogitanti eo molestius fuit, quod originem huiusce mali eodem referri putabam, unde rerum omnium exitium manabat: scilicet tunicam Quare pro more meo et semel suscepta audacia coram Sacratissima Maiestate Tua pauca, quę suggerit spiritus, referam, urbanissime quam fieri potest, ea promens. Porro summa hęc et caput omnium rerum est, ut totius populi Christiani corpus unum fiat, et principes non sint sibi principes, sed toti populo Christiano, atque acta uita omnium legibus respondeat. Viuatur ita tam in statu temporali, ut ita dicam, quam spirituali, ut legibus institutum est, et contra eos seuerissime uindicetur, qui principatus suffulti potentia a nulla non abstinent iniuria.
Sed publicum iudicium intemeratum esto, quod cognoscat de principum omnium erroribus. Tum nemo priuatus sibi doleat rem capi uel pudiciciam uiolari. Omnes tamen rebus publicis impendant tuendis, ut publicum aerarium ditissimum sit, siue regius status siue optimatum esset. Vt enim priuatorum diuitiis omne uitiorum genus alitur, ita principum contra iuste imperantium apud homines uirtus floret uigetque. Cęterum obsecro Sacram Maiestatem Tuam ne cui uitio mihi uertat, quod et his et omnibus superioribus litteris meis sine alia appellatione Maiestatis Tuae statim sermonem occipio. Namque animi mei affectus is est, ut quam maxima fieri potest pietate Maiestatem Tuam obseruem, sed inanibus uerbis cartas occupare deuito. Quicquid id ergo est, boni consulat Sacra Maiestas Tua et me pietate erga eam obstinatissima teneto. Cęterum in hanc sententiam litteras ad regem Francorum Imperatoremque, fratrem Maiestatis Tuae, scribo, quarum copiam hic adiunxi. Porro litterę cum praesentibus annexę sunt, ut Maiestas Tua perferri mandet, quo diriguntur, si futurum sperat, ut quid prodessent. Opto fęlicem augustumque faciat Te semper Diuina Maiestas.
Benesa, Damjan (1476-1539) [1534, Dubrovnik]: Epistulae ad principes, versio electronica, , 1867 verborum, ed. Vlado Rezar [genus: prosa - epistula] [numerus verborum] [benesa-d-epistulae.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.