Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Benesa, Damjan (1476-1539) [1534, Dubrovnik]: De morte Christi, versio electronica, 8402 versus, verborum 61948, ed. Vladimir Rezar [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [benesa-d-dmc.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Hic locus illatum nuper quo corpus Iesu. Ecce uidetis, abest deuicta morte, sicutue Prędixit, dudum quo iam pręuerterit ille. Fac coeant iussi Galilęam, prorsus amicis Fas illic uiuas audire et reddere Surrepsit formido tamen tumuloque recedunt Monstra ratę sibi uisa, nihil tunc protinus ausę Effari; egressas eadem mox cura coquebat. Iamque rubescebat stellis aurora fugatis, Et uolucrum uario resonabant auia cantu. Substitit hic Marie, progressis omnibus ultra, Inde petit Petrum, cui nuncia uerba ferebat: Visisse et tumulum, foribus reuolutaque saxa Nactas, quin etiam ingressis ostentaque uisa. In dicto tenditque, explorat et omnia Petrus: Magdalene uberibus lachrimis simul ora rigabat,116 Atque simul tumulum rursus uisura petebat. Hic iuuenes flentem uerbis affantur amicis: "Quę tibi causa uię, fletus quę prorsus acerbi?" "Sodes, si tuleris domini tu corpus humati, Dic ubi coelaris, precium non uile rependam", Et uultu lachrimę manabant talia fanti. Villicus[ERROR: no reftable :]
Benesa, Damjan (1476-1539) [1534, Dubrovnik]: De morte Christi, versio electronica, 8402 versus, verborum 61948, ed. Vladimir Rezar [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [benesa-d-dmc.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.