Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Benesa, Damjan (1476-1539) [1534, Dubrovnik]: De morte Christi, versio electronica, 8402 versus, verborum 61948, ed. Vladimir Rezar [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [benesa-d-dmc.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Qua natura labat succumbens turpiter excors, Contra diuina si manat origine uirtus, Aduersum haud potuit carioso stipite niti, Atque ita debilius multo: fuit ergo necesse Primęua uestrum iungi in radice caducum, Vt sic cognatę iam nil obnoxia culpę, Quam magnum robur, pesti connixa resistat, Et uirtus, sibi iam quacunque obsistitur, ędat Suppremum uindex sceleris tibi prorsus et ultrix, Pręsertim quando possessa iniuria sede Iustitię noceat, cuncta hinc temeraria miscens. Imprimere hac placuit, genus et mortale docere, Quam surgat demum uictoria lęta ferendo, Non ferro prorsus cęlestia regna teneri, Sed uirtute magis si stares pręditus omni, Atque mali hac pręhendi totius debuit autor, Iamque a principio Legi fatisque renitens, Iniectis manibus tandem uirtute reuinctus. Hinc igitur uobis diffidere nempe cauendum. Porro animus nusquam in tantis si pectore pęnis Succubuit, potius spectanda ingentia, quod si Defunctum corpus deuicta morte resumat, Promissę Patribus fuerit spes certa Interea[ERROR: no reftable :]
Benesa, Damjan (1476-1539) [1534, Dubrovnik]: De morte Christi, versio electronica, 8402 versus, verborum 61948, ed. Vladimir Rezar [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [benesa-d-dmc.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.