Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Benesa, Damjan (1476-1539) [1534, Dubrovnik]: De morte Christi, versio electronica, 8402 versus, verborum 61948, ed. Vladimir Rezar [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [benesa-d-dmc.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Atque . . . 719 ferebat] Mt 27, 54; Mc 15, 39; Lc 23, 47

sua postquam cunctis est sede recessum,
Palantem sistit centurio uoce Quiritem,
Vnde cruces cernunt subito terrore relictas.
Hic breuibus repetit nuper centurio factum:
Infit: "Non ualidum robur uiresque potentes
Arguit en forti uox ultima gutture missa?
Ac, uelut in manibus sunt plurima munera nostris,
Sic ille arbitrio proprios animauerit artus.
Contingit nobis ut fari siue tueri,
Sic corpus dictis paucis exangue remansit.
Adde huc tot coelo sublimia monstra, tot infra
Coelos ire etiam ceu uerso cardine cerne.
Verum Iudęi non stulti ut cętera, quorum
Diuino tamen in cultu prudentia pręstat.
Sic nunc mente reor, magnum quodcunque relatu est,
Quod uatum sua scripta ferant, huc omne referri,
Esse Dei pignus, dudum uelut ipse ferebat."
At[ERROR: no reftable :]
Vade retro

Vade porro


Benesa, Damjan (1476-1539) [1534, Dubrovnik]: De morte Christi, versio electronica, 8402 versus, verborum 61948, ed. Vladimir Rezar [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [benesa-d-dmc.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.