Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Benesa, Damjan (1476-1539) [1534, Dubrovnik]: De morte Christi, versio electronica, 8402 versus, verborum 61948, ed. Vladimir Rezar [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [benesa-d-dmc.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Amplius . . . placerent] e marg. pro Mentem hominum propria dum sensus dimouet arte / Mortalis, raptam nigro una impellit et Orco / Turbandam, ac frustra insanos sententia fallit; v. notam ad v. 646 libri quarti

haud homines, sed iam ludibria facti,[ERROR: no reftable :] 4
Quis nil consulto temere omnia facta placerent.
Atque adeo sedit cunctis illum ante tribunal
Sisti, cognoscant talem ut prętoria causam.
Vincitur, retroque manus in uincula nectunt.
Continuo Caiphas facinus crudele perurgens,
Quod cęptum semel est, implendum id grauiter, inquit:
"Audaci facto posthac timor omnis abesto.
Siste age deductum coram, tu, pręside, miles;
Cętera mox curę fuerint adeuntibus illo,
Ac pariter crimen nobis augentibus ultro."
Illicet ut missi, iam post data signa feruntur
Pisęo stantes dudum sub carcere currus,
Labentumque fugam iam non mora detinet ulla:
Talis carpit iter rapto fera turba Magistro.
Abscessum est, ingens uomebant atria uulgus:
Itur, et innumerę uoluuntur in aethera uoces
Collucentque faces; qua tendunt, compita uerrunt,
Colluuiesque hominum nocturna affluxit eodem.85
Flagitii turbę quicquam non defuit olli,
Quantum uel superis inuisus concipit Orcus:
Protinus omne scelus macularum cogitur una.
Vade retro


Benesa, Damjan (1476-1539) [1534, Dubrovnik]: De morte Christi, versio electronica, 8402 versus, verborum 61948, ed. Vladimir Rezar [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [benesa-d-dmc.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.