Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Benesa, Damjan (1476-1539) [1534, Dubrovnik]: De morte Christi, versio electronica, 8402 versus, verborum 61948, ed. Vladimir Rezar [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [benesa-d-dmc.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

senatus] e marg. pro recedens


Impulsumque foras deturbant: illicet irę
Cessit et insanum linquit post terga furorem.
Interea strepitu resonabant omnia circum,
Qua stabat Christo castrensis turba reperto,
Erectis postquam largita licentia prędę.
Inuadunt clamore uirum: simul ergo ruentes
Inseruere manus capto, tunc uincula raptim
Expediunt, nectuntque manus et lactea colla.
Densatur globus, accurrit dum miles eodem 76
Omnis, et umbonum crebro fulgore coruscant.
Ecce hominum manibus Sapientia diua tenetur,
Cum mole inclusa cuius coelestibus arte
Astra nitent intexta plagis, et cuncta reguntur.
Plus partum, Romane, tibi quam credis in ista
Nocte, capis coeli nullo discrimine regem!
O semel et captum si sede recondere noris,
Atque diu seruare sua per cuncta futurus
Secula ter foelix omnique beatior aeuo!
Forte uiri facies illato lumine uisa
Maiestate manum pulchri perterruit oris
Castrensem mouitque uiros absistere cępto,
Illico mansisset deserta in ualle relictus.
Scribarum aduertit sed mox male prouidus astus,
Extingui iussere facem qui protinus omnem,
Inducuntque nouum tunc raptim militis agmen,
Et uinctum tradunt commisso ducere fune.
Inde gradum docilis certatim miles iniuit
Dictaque Romano iactabat plurima more:
"Versa ruant hodie, Cęsar, licet omnia recto,
Pandit iter Fortuna tamen tibi prospera coelo,
Non terris contenta caput pręponere Romam.
Inuentum in tenebris captiuum ducimus ipsum
Ecce Iouem, ni mox mergemur in aequore proni,
Exeret hęc apicem summo uictoria coelo."
Rursus et ambiguo mordebat carmine scribam:
"Heus cape, tende uirum, nec eo tu coge Quiritem!
Exitio didicere suo, coelestibus ultro
Qui coeunt, quantum sola formidine gaudent:
Cęruleas lusit sic Bacchi prędo per undas,
Proque dea Ixion nebulas tractauit inanes,
O peior nautis, Pharisęe, Ixione peior!"
Mirati[ERROR: no reftable :]
Vade retro

Vade porro


Benesa, Damjan (1476-1539) [1534, Dubrovnik]: De morte Christi, versio electronica, 8402 versus, verborum 61948, ed. Vladimir Rezar [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [benesa-d-dmc.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.