Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Benesa, Damjan (1476-1539) [1534, Dubrovnik]: De morte Christi, versio electronica, 8402 versus, verborum 61948, ed. Vladimir Rezar [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [benesa-d-dmc.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Damiani Benessę De morte Christi liber sextus
73'
6
At procul hinc diuersa mouens agitabat et atra
Omnia respiciens circum sub nube sedebat: Fas aperire mihi qua menti insederit error Auersę penitusque inoleuit crimen iniquum. Sed quoniam sensu res hęc semota recessit, Altera doctrinę sumenda exordia nobis. A uero, patuit quod primo a lumine, quale Solem pręstiterit tam clara luce nitentem, Auspicium captare iuuat, modo mente uolucri Abdita si tali possem compręhendere calle. 74 Quo stetit humani tandem resolutio captus, Est per se quiddam, prorsus quod restitit unum, Haud nostri angusto compręhensile pectoris haustu. Atque iccirco, boni quicquid mens concipit alta, Huic tribuit, rebusque illud longe eximit imis. Hinc illo collata manet perfectio per se Omnis, cui penitus
Substans et primęua suę rationis origo: Fortuitum casusque omnis procul Cui propria est ratio, quicquid sit scilicet ipsum, Externique ignara nihil uariabile sensit Natura hęc opifex rerum substantia simplex. Hic nil pręteritum, aeque nil Contingit, pręsens non usquam Res prorsus nullo quę nouit limite finem, Quęque obitus nullos cognouit uita, tuendo Vnde stetit numerus se toto pectore mentis, Et pulchrę sobolis foetu Aeuo perpetuo qui ter numerauit eundem. Quem post immensos mens alta retorquet in orbes, Vnde Deus proprio non entia nomine promit. Ast ea discerpunt, quod iam radiatur in illis Vnum multiplici gliscens ratione, trahuntque Aetherios haustus iusti moderamine regni. Inde suos constructa dies noua machina sumit. Ante annos primo duplex opus emicat ortu, Mens et inane solum, captus impertit utrique Immensos geminę naturę: namque parauit Vna rudi et crassę moli spaciosa receptus, Altera uiuenti degebat prędita sensu. At prętenta aciem Inde Deo rectos impos defigere uisus Restitit, euectam quo tollere gloria demum Debuit, ingressa est qua fluxa libido repente. Scilicet ipse sui cunctis amor insitus hęsit, Et bene uelle sibi coalescit mira cupido.74' Sed quam principio legem Deus addit, habenas Hac laxare simul monitos et tendere iussit. Quotquot[ERROR: no reftable :]
1
Quotidie instabat foedans impingere retro, Insano passos ferri per prona furore. Hinc studia angelicę surgunt contraria genti, Partem dum retro diuertit praua uoluntas, Contra pars monitis dum restitit Vtraque continuis posthac exercita pugnis Perpetuis agitat certamina mutua bellis. Vni dum lectos tendunt auertere coelo Atque Herebi densare globos noctemque Alteri at expediunt, qua lux se admiserit Terrenę nebulę et nigrę caliginis orę, Vsque adeo cupidi diuersum munus obire Disparibus studiis post iam discrimina facta. Hic nam prouehitur conspectu numinis alti, Nititur arbitrio, diuino lumine cassus, Atque per immensos agitatus uoluitur alter. Inde ut cessit iners expertus cuncta, remotis[ERROR: no reftable :]
Cum
Vt sibi non aditum tentanti repperit Longe alio uersus scribarum pectora Demon Aggreditur uersatque animos, accendit et iram. Namque nouis adeo exemplis turbantur, aperta Aethra mouet trepidos impressaque semita coelo, Et nigri toties dicto lex irrita lęti. Mirati faciles dimittere Tartara Manes Pręsidium tantum decernunt tollere terris Demones, ac odiis Ergo et tunc
Spectabat procerum, uerbisque exasperat iram: "Quo semel Euasit? Populus dictis factisque repente Attonitus rediit, contra contabuit omnis 75 Noster honos, missis aduersus liber habenis Inuehitur, quantum generi labentibus annis Ipsa dies nostro detraxit, cernere solem Non pudet? Heu noctis gens huius digna tenebris, Quo lapsum de mente decus tibi cessit, et ipsa Interiit uirtus animi? Torpemus Attoniti: mores o prisci et temporis Hęc[ERROR: no reftable :]
Quando malis probitate graues Ac stantes pro Lege Patrum tormenta proterui Nulla recusarent, et nos Corruit, ut posthac reuocet prudentior uxor Expulsos, nostro sperans Ius Nunc ut criminibus Eia moras Nouerit hic, inquam,
Exemplo cunctis in sęcula Esse[ERROR: no reftable :]
Sic propria surgens quidam de sede locutus Obticuit; fremit ore senum tunc contio cuncta, Et petit in certam Christum fera Consulto hic aderat Nicodemus, mente 2
Prospiciens, sceleris[ERROR: no reftable :]
Atque ita progressus medio uenerabilis autor Auspicium cępit dicendi: "Pręstat[ERROR: no reftable :]
In rebus nullo turbari pectora motu, Et bene principio concordes legibus esse Aeternis, alium trutinę non addere fastum, Quatenus ambiguum sub certo examine Atque utinam non multa diu pręsumeret olim Discutienda prius uobis sententia pręceps, Integrumque foret dicenti stringere uerbis Omnia: quid potuit, quęso, pręscribere cuiquam?75' In quo peccatur[ERROR: no reftable :]
Ne liceat dicto errantes incessere saltem. Continuo hic nobis haud esset cęde petendus, Sed potius, culpam quicunque Audiri debet, quo, si quid forte repręhensum Iure
Adde, fidem ueri superant Prodigiis operata nouis ingentia facta. Non pudet huic testem naturam opponere fraudi, Surda alias soli dum iam fera Et dicto citius Manes ad Ne referam mala tot Quodlibet[ERROR: no reftable :]
Sed Nulla uirum nobis quamuis Esto nocens, obeat mortem, Si minus hoc turpes erimus Sin nihilo secius posthac Hęrebit, pręstat melius Vix ea fatus, adhuc addenti plurima uocem Sustulit, et subito Increpat: "O fano non admittende
Ocyus hinc nostri cuneis
Impulsumque foras deturbant: illicet irę Cessit et insanum linquit post terga furorem. Interea strepitu resonabant omnia circum, Qua stabat Christo castrensis turba reperto, Erectis postquam largita licentia prędę. Inuadunt clamore uirum: simul ergo ruentes Inseruere manus capto, tunc uincula raptim Expediunt, nectuntque manus et lactea colla. Densatur globus, accurrit dum miles eodem 76 Omnis, et umbonum crebro fulgore coruscant. Ecce hominum manibus Sapientia diua tenetur, Cum mole inclusa cuius coelestibus arte Astra nitent intexta plagis, et cuncta reguntur. Plus partum, Romane, tibi quam credis in ista Nocte, capis coeli nullo discrimine regem! O semel et captum si sede recondere noris, Atque diu seruare sua per cuncta futurus Secula ter foelix omnique beatior aeuo! Forte uiri facies illato lumine uisa Maiestate manum pulchri perterruit oris Castrensem mouitque uiros absistere cępto, Illico mansisset deserta in ualle relictus. Scribarum aduertit sed mox male Extingui iussere facem qui protinus omnem, Inducuntque nouum tunc raptim Et uinctum tradunt commisso Inde gradum docilis certatim miles iniuit Dictaque Romano iactabat "Versa ruant hodie, Cęsar, Pandit iter Fortuna tamen tibi prospera coelo, Non terris contenta caput pręponere Romam. Inuentum in tenebris captiuum ducimus ipsum Ecce Iouem, ni mox mergemur in aequore Exeret hęc apicem summo uictoria coelo." Rursus et ambiguo mordebat "Heus cape, tende uirum, nec eo tu coge Quiritem! Exitio didicere suo, coelestibus ultro Qui coeunt, quantum sola formidine gaudent: Cęruleas lusit sic Bacchi prędo per undas, Proque dea Ixion nebulas tractauit inanes, O peior nautis, Pharisęe, Ixione peior!" Mirati[ERROR: no reftable :]
Diuertunt, uicibus compręhenso Scriba, aeui maculę et uanę simulatio uitę, Munus dum coemunt Quęritur haud sceleris Officio, postquam Romanus repulit actis Venalem tribuisse manum indignatus iniquis. Rumor pręuertens gradientes attigit aurem Pilati, capto gentem mox affore Christo Inuidia linguę uexatam et moris honesti: Mortales illum longe pręstare ferebat. Ante[ERROR: no reftable :]
Vt fraudem melius strueret tam cędis Hic honor est habitus seniori, quippe iuuentus Lęta per id noctis Pontificis, cuius iussis ea facta per umbras, Atque illo proceres iam conuenisse ferebat. Tunc introduci iussus simul
Dogmata doctrinę quę tradat quęrit ab "Nil[ERROR: no reftable :]
Quippe omnes audire palam; Nostra fuit, prorsus me nemo redarguet unquam Clam docuisse meos notis contraria dictis, Quoque tibi orabam templum sedesque frequentes Dictorum testes scitandi larga Vix[ERROR: no reftable :]
Et pugnum incussit deiectum robore toto In faciem, uultuque Et cruor emicuit geminis de naribus ardens, Moxque stetit liuor percussa parte tumorque. Iurgia percussor dehinc uerbis addit acerbis: "Visum pontifici sic respondere, Cui[ERROR: no reftable :]
"Omnis abesse loco pręsenti iniuria debet, Vltor ubi pręsit, qui sontum crimina punit,77 Atque ubi teste mihi te nil impune fuisset. Nulla iccirco tibi restabat cędere causa, Cuiuscunque licet tam prompto uindice Protinus[ERROR: no reftable :]
Atque petunt Caiphę preciosi Vtque adeunt, captum circum fremit ore tumultus. Absorbet domus alta uiros, haud protinus ulla Obstabant turbę iam claustra foresque patebant. Forte aderat facti audito rumore Iosippus, Quem Ramatha alta tulit Sophinis abdita saxis, Prędiues Ramatha Helcanę patria inclyta quondam. Expulit hic animi generosus mente Contra omnes ausus Christum defendere solus, Notus[ERROR: no reftable :]
Erroris uani contemptor in atria fertur. Conspecto qui mox ingressus ad ostia Petro Intro hominem admitti custodes uoce Cui[ERROR: no reftable :]
Obuia serua domus; timuit perterritus ille Tunc subita pulsus mulieris uoce negatque[ERROR: no reftable :] 3
Nosse uirum, comitem cuius tunc serua Vestibulum ingressos mox atria lata receptant. Porticus auratos niueas incincta columnas Arcus pandebat dictis inscripta uetustis: "Legibus aeternis hominum sententia discors Attriuit semper misero mortalia casu". Curia consiliis iuxta subit apta ferendis. Atque erat antiquas species hic cernere Et iuxta prędicta aeuo quam multa "Iudicio damnata cadet Sapientia sontum". Cui respondebat paries contrarius: "Vltrix Poena aderit sceleris, terras formidinis implens Ostendet sese uindex Sapientia quando". Postquam intro sistunt, coram comparuit ore 77' Intrepido Christus, celsa uelut Hesperus aethra, Cum tacet omne nemus, canentis et aequora ponti, Ipse facem quassat lunaris et aemula lucis Lumina, nec noctis patitur torpere tenebras.
Atque diu nulli permissum est hiscere quicquam. Tandem auersa uirum sunt ora et mutuus ultro Aspectus lentos exasperat, omnis abiuit Inde pudor castique rubens reuerentia uultus. Tunc motus animo sensim rediere priores, Ceu quondam late pelago leuis Insequitur cęlo nebulas inuectus aperto Quem Notus, huc fluctus sublatos uerberat Auster Immissus, subitoque ruens simul imprimit undis Opposita pugnat Zephyrus quo fronte, sonantem Vna commotis comitatur Circius undis, Incumbitque Aquilo gelida de parte, rapitque Quamuis iam toto surgant certamina ponto; Omne perit naui regimen, conflicta magistrum Non audit, subitis agitatur depręhensa procellis. Tunc pulsant memores offensę uera loquentis, Inuersę[ERROR: no reftable :]
Illicet ardescunt animi, redit impetus acer, Et tempestiue titubantibus aduenit Annas, Vnde sui caperent exordia prima furoris. Inter Iudęos genus huic ignobile quondam, Antiqua Babilone domus paruique penates: Antistes templi ascitus, dum gloria gentis Obliqua inuidia atque odiis uexaret iniquis Herodem proauos numerantis stemmate longo. Sed[ERROR: no reftable :]
Quem sibi mox de more nouo lugebat Vsque adeo quocunque dolor deflexit et ira,78 Obtinuit leges uel contra foemina semper. Sed nunquam male cępta diu mansere, caditque Lęta dies uultu miseris alludere uisa. Hircani soboles solio uix reddita, rursus Heu subitis impulsa malis domus occidit omnis. Sed non mota semel posthac reuocata rediuit Relligio; lucro stabat uenalis, auarus, Qua semel ostensum, quęstum Romanus agebat, Ac primi, positam quamuis licitetur ad hastam, Semper apud memores precium remanebat honoris. Nec tenuis uulgo manabat fama, potestas Sumpta recens fuerat quod nulla lege timoris, Augebatque fidem cęptum non omine dextro, Quosque tot infęlix excęperat exitus olim. Inde uiro nomen, qui mox in parte Consors pontificum communia sceptra regebat. Ingressum cuneis excępit curia Hic retro uinclis adductum brachia cernit, Certabant stantes cui circum illudere dictis: "Fas[ERROR: no reftable :]
Lingua fuit, fas hic et crescere crimine nostro, Quidue fidem de stirpe Dei dat dicere Stabat[ERROR: no reftable :]
Ast inter uernas procul[ERROR: no reftable :]
Forte dolens
Successum causę
Quo[ERROR: no reftable :]
Commouit iuuenes, quam mox sermone
Gliscebat, mordente strepunt uicina At uelut attonitus tristis fixo ore seorsum Stabat multa tuens obliquo lumine Petrus, Atque aure intentus captabat plura uicissim Molliciem uisus grauitate repellere turpem. Continuo hunc oculis mulier depręhensa notauit, Et leuiter stringit uerbis, mordetque sedentem: "Clam fore te demum huc ducti de parte putasti, Ipso qui cultu appares Galilęus et ore?" Hęrens cui iuuenis perculsum fortius urget: "Ingressum temere huc tenuis non poena manebit." Haud nosse ille hominem defendit, et hactenus ultro Iurat terrenti excussus de mente Ast intro ingressus coram processit et inde Sermonem doctus facili serit ore Iosippus, Ad mortem sperans damnari haud posse Magistrum Si modo legitimo cognoscant limite causam. "Non[ERROR: no reftable :]
Res, hodie pueri sed quam meminisse ualebunt. Causa stetit regi quod cędes facta, paterno Eiectus regno quare procul Hesperiis, pręsitque recens Romana potestas Huic In quem animaduertit positis ex legibus illa, Si cognoscenti stet poenę causa necisque. Atque ideo uobis studio accusantibus acri Id primum et summum est culpam obiecisse nocenti. Huic hodie sceleri quid tanto uertitis ergo, Debeat ut merita iam nunc occumbere morte, Aut quos ad crimen testes adducitis, oro, Causa aditu uobis ne forte hęc hęreat ipso?" Vt[ERROR: no reftable :]
Scitari testes et mortis quęrere causas. Tunc delatorum subito comparuit intus Turba frequens, facilis uenalem agitasse Dissona uox oritur, magnis clamoribus instant.79 Hic primum, res mira, quibus maledicere pronum Pectus erat, linguam iam uis occulta ferebat Exorsis alio: referunt ingentia magni Facta ducis, ueram uirtutem rite Quidam ait: "Hunc uidi lugentem Quando animam pueri Quin[ERROR: no reftable :]
In nemora et siluas, Orasset, seram quem tunc protraxit ad horam Sermonem, paucis
Vulgus eo miro dicentem ardore secutum. Vnde penu superat pransis plenique canistri Tolluntur, Quos factis iuxta et docto sermone tenebat. Ni furtim fugeret, seseque absconderet illinc, Huic regni populus sceptrum et diadema ferebat." Pellitur amotus, uisus nihil utile causę Dicere, sed laudum segetem legisse uirumque Commendare, suo nec fungi munere rite. Alter adit posthac et uerbis aggerit iras: "Eia cauete uirum uos hunc dimittere, ciues, Quin agite et captum sublimi tollite ligno, Instar[ERROR: no reftable :]
A sęuo quando defendit uulnere Naturam uirtus huius superauit et artem, Visum restituens oculorum lumine cassis, Ac dicto emendans uitiati corporis Vidi[ERROR: no reftable :]
Vicino frustra positum iacuisse grabato, Neruis cui gressus contractis nulla facultas, Mersari optantem quoties foret hora lacunis, 79' Erectum subito stratis incedere Cumque[ERROR: no reftable :]
Nullam ubi committi culpam contenderet ille Exemplo lapsum fouea ducentis Atque huic ingenium, non uulgo quale, cupido Nulla uirum exagitat, degit contemptor honorum Atque uoluptatum, grauis obiurgator in omnes Inuehitur, nulli parcit maledicere
Sed quos pęnituit facti, tamen excipit omneis, Quantumuis magni non criminis arbiter asper." Dumque peroraret claras inuitus Iesu In laudes, agitur cuneis turbatus, et[ERROR: no reftable :]
Succedit, iam quo conuincat ferre repertum Protestans, subito dicenti exordia turgent. Diruta templa solo, multo tamen ante paratam Materiam, exhaustos tot rursus in aedita sumptus, Perfectum referebat opus uix tempore longo. Insuper his magnis contendens uocibus addit: "Illum ego miscentem quicquid uenale per aedem, Impulsos agere et trepidis instare flagello, Facti quando sibi cuidam dare signa petenti Pollicitum memini, fuerit si forte soluta, Restituisse trium spacio se posse Dicta peroranti sensim postrema tepebant, Visaque principio languere remissa tumenti. Exoritur murmur, tunc uerbis obstrepit omnis Curia, nec uocem posthac audire licebat Orantis, dicti tandem pertesus abiuit. Ecce[ERROR: no reftable :]
Fraudis iter postquam pręclusum cernit et ore Stantem compresso Christum, prorumpit in iram: "Inter tot securus agis modo crimina, tanta Nec purgas obiecta tibi? Non cura seuerę Vlla reum tangit censurę, quippe fugauit Corde metum frustra sibi multum audacia Talibus[ERROR: no reftable :]
Tunc animi compos Caiphas non amplius intro Acciri proceres surgens de sede iubebat. Interiusque aditus tunc qua pergebat in aedes Ingressus tendit, longo mox curia Insequitur surgens abeuntem: libera stanti est Continuo in Christum permissa licentia turbę. Educunt[ERROR: no reftable :]
Egressoque oculis occurrit Petrus ad ignem Ancilę rursus per iurgia sęua petitus: Territus ille uirum iam dudum nosse negabat. Voce una insonuit lucis pręnuntius ales, Et ferit attonitum reiecto lumine Christus. Ille graui ueluti subito Thias Ambigit, an cernat notum dum prospicit Mentis inops quid agat, qua perstet sede locoque Ignorat: sensim incauto rediere Magistri Dicta tamen, lachrimę memori Exit acerba gemens Recta illum montes desertaque lustra secutum Fama refert, questus lamentaque dira nouantem Flebile quotidie uulgasse per inuia factum: "Sic animi noxam ingrati moerore luentem Mens auersa, manent memori quę Rettulit hęc cuinam de multis pręmia facto? Hoc rara humanę meruit doctrina salutis, Hoc animo species defixa fideliter alto, Nudauit propriam cum lucem habitumque reduxit Carnis, et insolito subitus splendore refulsit, Lazarus hoc demum iussus prodire sepulchro? Hoc quod et exiguo satiauit milia pane Tot populi? Quęcunque alia et numerasse negatum est. O frustra indignis ingens sata gratia semper! 80' Non ego par quondam iam tanta luce micanti Inter coelestes, modo qui tenebrosior Orco est, De grege qui pridem multum numerabar amato Aggestus lectis dignantis uoce Magistri? Excidit ut subito tam lęuę gratia menti Immemoris, uano percussi corda Non hęc pollicitus iactabam plurima cęnę Aspera cuncta pati atque ipsum defendere morte? Heu quis mendacem tanto scelere expiet, oro! Nuper apud Caipham depręhenso nocte neganti Omnis honor uilis, despectaque dona fuere. Sed iuuat hoc casu infausto meminisse Vt nobis oblita cadat clementia nunquam Coelestis; saltem uel sic ęgisse licebit Discipulum, pro conspectu pręsentia semper Crimina quo In uita retinet spes hęc pectusque benignum Doctoris suaui reuocantis uoce nocentes. Quin cum O mitem, aspectus o Causa mihi, ne tunc quicquam imprudentius ausus Aggrederer; questum in deserta atque inuia cessi. Mortali hac demum moderor ratione dolori, Gesta simul mecum repetens ac dicta Magistri, Quę passim memori fero commentaria mente." Talia per siluas Tris[ERROR: no reftable :]
Accendit, nunquam somno flectebat ocellos Libabatque nihil; lachrimę lamentaque sola Victus erat misero infoelicia facta At[ERROR: no reftable :]
Mox est in Christum permissa iniuria ludo. Inuadunt operę, resonat clamoribus aula, Pars tundit Pars spuit in faciem; grauitas petulantibus oris Sed quoniam obstabat, uellauit fascia uultum,81 Dehinc alapa obducto iam densior incidit, atque Diuinare iubet ludens percussor opertum Quis colaphum incussit; gliscunt iocularia Hic aderant lapsi superum de sedibus Spectantes, quonam tandem sententia De domino humana uestito carne Deoque, Qui tunc conspecto grauiter turbantur Iesu: Terrentur uisis, trepidos fuga Non secus appulsus refugit Chalcędona thynnus Dextrum littus eo ui luminis usque secutus, Percussi quando saxi candore latentis Vertuntur, miscent turbato pręlia ponto, Et subito repetunt contraria littora cursu. Mox diuę lances solitus seruare Michael Iusticię, quales dudum Clementia ponat Miratus terrę gressus, ingrataque cuncta Frustra apud immemores usque ad ludibria cernit, Indecores plagas capitisque opprobria sacri. "O", ait, "antiqui primęuo prodita partu Exemplar mundi, Sapientia cana, creati, Libra eadem iuste moderans iuga, pondus et aequum, Censetur meritum mortale examine cuius, Quo demissa iaces? Eadem regalia iura Aetherio residens solio non deseris usquam, Hic uir tot passus conuicia, sed Deus Vnus utrumque, idem
Distinctum quamuis inter se restet utrumque. Nate Patri, cuius late metuenda potestas, Aequalis, tanto resides hic nudus honore! Eia age, claustra Herebo Quaque ostentat iter lęto uictoria Rumpe uiam coelo, mox plebs delecta sequetur, 81' Quam tu pacabis posita combustus in ara, Inuidia huc recidit male suasi antiqua uoluntas, Atque repugnantis decreto Legis, et omni Mecum cernentis nixu cęlestibus oris, Artis in interitum tracto iam fraude parente, Motus,[ERROR: no reftable :]
Scilicet hac, quanam redimatur culpa, repertum Iustitię pietas dehinc hęc a parte nocentum Stabit in humanis exęquans quicquid iniquum est, Et[ERROR: no reftable :]
Quo par libra iugo
Namque assumptus homo culpę reus, Flagitii nexum generis qui sponte subiuit, Sub[ERROR: no reftable :]
Demissus uoto ut Patri libaret in ara. Qui iam diuinę postquam quadrarit amusi, Iustitię inde iugum sistens aequabit utrinque." Astantem iuxta Vrielem raptabat in altum Mens sublimis, adit tacitus penetralia diui Arcani, in uoces tandem prorumpit apertas: "Mens foecunda Patris profert, quo promitur oris Vera sui species, Verbum iam luminis instar Gignentis, rerum cunctarum ars facta creanti Naturę diuę mortale quod intulit ultro, Sic libare Patri sancto compulsus amore, Rursus mortales animo complexus amico, Factus mortalis commendat supplice uoto. Tot mala namque hominum miseratus condolet atque Nulli enarrandas pergit duplicare querelas. Dum docet et reuocans errantes admonet, ipsum, Proh dolor, inuitus uirtutum impegit in hostem. Hinc diuersi abeunt, contra et contendit uterque. Exorare Patrem hic gemitu certatque dolore, Vellet mortalis clemens miserescere culpę; Insonti pugnat contra ille Versat, quo medio tanta hęc obstacula tollat, 82 Si tandem sic nemo malis impune resistat. Hinc luit hic totam suscepto in corpore noxam, Atque humeros oneri haud proprio subiecit agitque Molem hanc, humani generis reparare ruinam Vt[ERROR: no reftable :]
Ceu spreto solio et regni post sceptra relicta Militis ut munus solus certator obiret, Sacro direptum capiti diadema reponit,
Aut[ERROR: no reftable :]
Pugnat, nec media meminit in cęde thiarę, Stat pro conspectu cernens uelut Captiuo Sathanam poscentem a sanguine poenas, Quas modo sponte luens prędam a raptore Flagraque fert supplex dudum deuota Et trutinę, censor qua pensat cuncta, Protinus hęc, decliue iugum qua parte Impellet Sathanam et nigrum damnabit ad Orcum, Quando homini coelo sese lux large Et uerę terris pietati altaria stabunt." Ast intus, postquam cuneis iam Exoritur murmur, sensim crebrescere uoces Incipiunt, dispar poterat nec sermo Turbatus mentem surgit de sede Emicat, et solus uinctum repetebat Iesum, Quem plagas inter tacitum et conuitia cernit. Constitit et nutu dehinc ipse silentia iussit, Talia[ERROR: no reftable :]
"Fare age, et ambiguis tandem nos Per Deum obtestor, neu quicquam mente recondas: Tune Dei soboles prędictus Vatibus olim, Cuius in aduentu late aurea secula Hęc fatus tacuit, Christus[ERROR: no reftable :]
"Testatur mens sponte tibi sublimia de me, Quem probris media lacerari cernis in aula. Iccirco ne uera loquar, me nulla mouebit82' Fraus obliqua dolo tentantis; namque potestas Est uobis hodie concessa illudere capto. Ex hoc iam sacro quicunque piamine pectus Expurgant, stantem diuina a parte uidebunt, Coelestique hominum uotis descendere nimbo, Qua uultum melius proprium natura reformat. Qua Deus humanum captum sub nube Hęc postquam dixit, subiecit protinus ille: "Filius ergo Dei tu nunc et uera propago?" "Facta fidem faciunt", ait, "et pręsentia flagra, Quęque supra uires de me mens cogitat ultro Esse Dei sobolem humano de sanguine cretam." "Illicet[ERROR: no reftable :]
"Lingua Ecce scelus coram Si culpa facinus tam grande audire Hęc[ERROR: no reftable :]
Atque Incutiunt pugnos, resonat caput ictibus, atque Integitur uultum, pulsantem dicere Expediunt fustes, operarum turba nouabat Verbera; tunc pręsul medio Illi instant, repetunt iteratis pulsibus ictus, Vrgent, et fremitu properantum perstrepit aula. Sumpta in carne Deus patitur, licuitque uidere Quantum sępe quidem ludunt mendacia uerum, Vulgarique irrisa manet prudentia turbę, Incassum medio dum Christus uapulat insons. Vt rediit Caiphas, solium suspensus iniuit, Et medius proceres simulac se collocat inter, "Ancipites dudum quonam usque hęrebitis?" inquit. "Expediet demum quis uos ambage profunda? Dum frustra accusant, dum nemo redarguit illum, Ecce obiecta fero, quę non purgauerit unquam. 83 Quamlibet et grauiter defesso milite cęsus, Fert tamen ille Dei promisso foedere sese Prędictum stirpem, uiri lux alma patebit Cuius in aduentu, ut gentes illuminet omnes. Si modo Iudęi populum prius improbet orbis Despectine[ERROR: no reftable :]
Efferri supra mortales? Scilicet aeuum Degamus posthac facti ludibria terris, Gloria si populis, huius si nomen obumbret." Dixit:[ERROR: no reftable :]
Deposcit; mandant qui uinctum adduceret illo. Tunc intromissus coram simul astitit heros. Perstrinxit subito proceres, fugientibus astris Lucifer ut, roseo cum solus restat Eoo, Imminet, atque acies solus tenet ille tuentum. Perculsi tacuere diu, diuertere tandem Cuncti oculos; facto hoc pulsus pudor omnis abiuit, Inde odium sensim compressaque tollitur ira. Prętextu sumpto, captaret sedula Legem Concio Mosaicam tanquam prędictaque Vatum, Et uestigaret uenturi tempora regis Messię, senior quidam sic protinus infit: "Si quem nostra diu multum desiderat aetas, Afflictis aderit qui rebus, quique secundus Tandem aspirabit melius redeuntibus annis, Ipse ades et nostris erras incognitus oris? Prome palam, cogit suspensum hęc causa Dixit; cui Christus breuibus mox talia reddit: "Nulla hac dimitti modo spes de compede uinctum, Scitanti[ERROR: no reftable :]
Cuique fides dicto non Et iustam causam defendere morte iuuabit. Ecce autem quęcunque Dei stant condita dicto,83' Cuncta suo imperio late compręhensa reguntur, Quę partim remanent diuini expertia captus, Prędita sunt partim; non illos attamen haustus Cuncta trahunt pariter, solos pietatis amore Fontis inexhausti manante perenniter unda Expleri, studium acre quibus deponitur, aptos, Promouet, attingant illo, quos dextera uirtus, Vt merito a lęua teneant se cętera parte Voti cassa suoque uolumine uersa deorsum Damnato
Hinc argumento fuerit si senserit ara Ipsa Dei posthac dextra uirtute potentem, Et sacris passim pręsentem rite litatis, Admissus cordis si iam penetralibus alti Purgaro prauo quęcunque infecta residunt Morum usu, depulsa animę Lux sua, me uires cuius mox auspice crescent Ingresso qua porta patet pręstatque receptum, Vanaque non temere
Sed semper uero demanat lęta uoluptas. Sic adero posthac, pręsenti et His[ERROR: no reftable :]
Contio: "Tu sublime Dei modo pignus Olympo Aduenis inuisisque humilem nouus incola terram? Anne Dei, deprome palam, tu filius ergo?" "Asserit hoc", inquit, "de me sententia uestra, Quęque obstat bene conceptis obliqua Continuo insonuit clamor, caua tecta resultant Et caueis late uox exaudita meabat, Ceu[ERROR: no reftable :]
Dum[ERROR: no reftable :]
"Haud opus est", inquit, "nunc testibus amplius ullis, Qui modo dicentem percępimus auribus ipsum." Inde agitur, strepitu circum subselia clangunt, 84 Et mox in turbam ingenti stridore receptus Vrgetur, colaphis datur illicet ire potestas In faciem, pulsu tunc crebro tunditur ora. Sed me longe alio raptum trahit impetus alta Mente sequi, quascunque uices certaminis ultro Suscepit uirtus uitioque impulsa repugnat, Et facti fontem nostro depromere cantu. Nam ratio primum et uirtus nos colligit intro Ac ueros homines iubet esse, et tollere coelo Ora simul, latos animę camposque recludit, Quo ducit, tenuit quoscunque ea cura, latentem Vestigans indago Deum, qui luce perenni Obductus nebulis illa de parte coruscat. Comimur huc ingressi animam perfectius, atque Os mite induti mores componimus apte, Prouehimurque tenus, qua uultus imbuit alma Lux nostros, uitę quę spe melioris amore Vrit, iterque docet diuinum insistere demum, Ac remanet penitus tenebrosę abscondita terrę, Intus quos hausit, tollens quodcunque caducum, Illustri in regione status qui fertur Olympi. Dimouet ast illinc
Et coeno mergit uitiorum, prorsus inanem Quę uitam faciunt nostram, proprioque rebellem Ingenio, perstat dum nusquam agitata tumultu, Quo nunquam penitus sibi congrua dissidet usque, Immanes (mirum!) uultus induta ferarum. Hinc animi pestes nos uexant cunctaque miscent, Dum prensare iubent Huc namque exitii recidit natura parentis Errore, atque unum medio tulit Et tenebris animam patria de sede Eiectam, longum miseram tristemque futuram. Sed memor auspicio Genitor quo condita primum Instituit, rursus quęrit reparare ruinam84' Atque solo patrio eiectos inducere ciues Ille,[ERROR: no reftable :]
Si statuat terris sic Patri altaria late, Hactenus eniteat tandem ut mortalibus omnis Virtus, emerita quę gaudet sede
Indefessa luens multis sudoribus ora. Sic quo deciderant, obiecit sensibus Verbum illustre Patri exuta uirtute litare Percupiens, terris humano in corpore uisum. Ergo aderat missum mentis penetralibus imis, Quo refugit sensus animus contagia uitans, Errores quoties post terga relinquere quęrit, Atque frui pergit propria iam luce, diemque Aeternum uitę secessu hausisse beato, Qui procul hinc alio et meliori sole relucet. Interea hac aderat Christus regione profectus, Et[ERROR: no reftable :]
Regna Dei obtineat quod pleno iure Parentis Demissus terrę diuina sede prophanę. Sed[ERROR: no reftable :]
Culpabant quicquid facundo promeret ore, Amplius[ERROR: no reftable :]
4
Quis nil consulto temere omnia facta Atque adeo sedit cunctis illum ante tribunal Sisti, cognoscant talem ut prętoria causam. Vincitur, retroque manus in uincula Continuo Caiphas facinus crudele perurgens, Quod cęptum semel est, implendum id grauiter, inquit: "Audaci facto posthac timor omnis abesto. Siste age deductum coram, tu, pręside, miles; Cętera mox curę fuerint adeuntibus illo, Ac pariter crimen nobis augentibus ultro." Illicet ut missi, iam post data signa feruntur Pisęo stantes dudum sub carcere currus, Labentumque fugam iam non mora detinet ulla: Talis carpit iter rapto fera Abscessum est, ingens Itur, et innumerę uoluuntur in aethera uoces Collucentque faces; qua tendunt, compita uerrunt, Colluuiesque hominum nocturna affluxit eodem.85 Flagitii turbę quicquam non defuit olli, Quantum uel superis inuisus concipit Orcus: Protinus omne scelus macularum cogitur una.
Benesa, Damjan (1476-1539) [1534, Dubrovnik]: De morte Christi, versio electronica, 8402 versus, verborum 61948, ed. Vladimir Rezar [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [benesa-d-dmc.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.