Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Benesa, Damjan (1476-1539) [1534, Dubrovnik]: De morte Christi, versio electronica, 8402 versus, verborum 61948, ed. Vladimir Rezar [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [benesa-d-dmc.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

quem] quae A

lumine cernunt,
Insinuant animo sese sacratius olli.
Intus corde humili, quę manant larga superne
Vbere diuino, coelestia dona receptant,
Impressum toto gestantes pectore Christum,
Cui sancto dudum afflatu lustrata coibat
Simplicitas, qua non mortales gratior ulla
Aggessit uirtus superis, et lęta foueri
Robur, et humanas uires exsurgere sentit.
Talia tunc sacri instituit primordia ritus
Vera Dei soboles, et pignus rettulit, olim
Quod nostra de carne tenens gestabat, amorem,
Quo uir factus erat, rursus compensat amore,
Largitus proprium promissam corpus in escam,
Atque resignauit nostrę suscepta saluti,
Quę flectant, terris linquens monumenta, parentem,
Exposcantque simul ueniam feralibus ausis.
Protinus his immensa subit per corda uoluptas,
Dum tractant noua sacra, sibi quę ad pectora Christum
Sistunt, consiliumque Dei dum mente tuentur,
Quo uoluit iam factus homo se ostendere terris,52
Quoue prior seclis totum cum[ERROR: no reftable :]
Vade retro

Vade porro


Benesa, Damjan (1476-1539) [1534, Dubrovnik]: De morte Christi, versio electronica, 8402 versus, verborum 61948, ed. Vladimir Rezar [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [benesa-d-dmc.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.