Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Benesa, Damjan (1476-1539) [1534, Dubrovnik]: De morte Christi, versio electronica, 8402 versus, verborum 61948, ed. Vladimir Rezar [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [benesa-d-dmc.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Processus] e marg. pro productus

illo referuntur, origine manant
Qui prima, diuersa quidem naturaque duplex
Non uenit hinc, eademque manens substantia segnis
Haud torpet, genita sed sese luce tuetur,
Atque aeternus amor tali spectamine prodit.
Magni hęc ipsa Dei, si fas est dicere, uita
Perpetua, et motu nunquam uariabilis ullo.
Sed quodcunque iubet fieri diuina uoluntas,
Haud quaquam subito certum immensumque necesse est,
Arbitrio cuius limes pręscribitur ille.
Quantumcunque tamen distabit origine prima,
Vt quod fortuitum ac aliter contingit haberi,
Atque ratum et nullis agitabile casibus unquam.
Ergo illo reuoca, quę passim condita cernis:
Vt libuit construxit opus, queis scilicet ipsum
Se prodat, uoluit uarios effingere uultus.
Serua ministerio tunc primum turba refulsit
Spirituum, atque acies duxerunt ordine iussi.
Dehinc hominem mox tollit humo, cui foedere certo
Extendit coelos, intusque elementa ligauit,
Diuersis ferri et iussit circum actibus orbes.
Atque ita prouisum, uitę succurrat egenti,
Et mundus foueat largo uelut ubere parta.
Ast hominem coelo spes altior euehit, ultra
Ingenii proprias cui dotes addidit, ipso
Auro nobilius diuinum munus opemque, 33
Qua degat foelix, et coelum possit adire.
Neu quis tot rerum causas quęsiuerit extra,
Diuinique operis finem putet esse caducum
Et mortale, uetus sacri hęc sententia uoti.
Filius asseruit non se sublimis in arce,
Cui par, cuique et numen idem similisque potestas,
Nec uelut inuasit regalia sceptra tyrannus.
Ingens arcanum - quid dictis demoror, o mens! -
En famulum exhibuit sese, uilemque figuram,
Sic placitum est, deuota Patri uelut hostia legit:
Consilio Deus ergo huc rettulit omnia condens.
Hic caput et primum fuit albo nomen in illo,
Index et ueluti totius lemma libelli.
Hunc hominem uiles hodie nos cernimus ipsi."
Vt dixit, lachrimisque genas simul implet obortis,
Pręclusitque dolor fauces, non hiscere quiuit
Amplius: o pietas ac aeui pectora primi!
Quę lux tunc fuerat, quis lectę gentis et ardor?
Sed quia nunc coepto decurrens orbita flexit
Ingenio monstrante uiam, iam tempus habenas
Tendere pręscripto reuocantes tramite cursum.
Hęc satis, ut facilem capiat doctrina tenorem.
Vade retro

Vade porro


Benesa, Damjan (1476-1539) [1534, Dubrovnik]: De morte Christi, versio electronica, 8402 versus, verborum 61948, ed. Vladimir Rezar [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [benesa-d-dmc.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.