Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Benesa, Damjan (1476-1539) [1534, Dubrovnik]: De morte Christi, versio electronica, 8402 versus, verborum 61948, ed. Vladimir Rezar [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [benesa-d-dmc.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Ast . . . 491 amico] Mc 14, 17

odium, tibi quo, Pharisęe, inuisus agebat,
Cunctantem retinet, si commoda tempora posset
Corripere et uanum populi uitare tumultum
Dum de more urbem comitatu inuisit amico.
Vestigans tacito tunc alta mente tuetur,
Si tandem insidiis, semper quibus excubat Orcus,
Implicet ignarum et pręhenso fera uincula tendat.
Hoc rerum, quicumque legis, dulcedine captus,
Cantantem non aequa sequi me calle memento. 9
Namque ut cauta uiro nusquam prudentia nutet
Et referam uictus Phlegethon qua restitit arte
Dum fas atque nephas confundit et omnia miscet.
Tendentem tuto noctis fax prima tegebat.
Ingressus ueteri ne turbas suscitet urbe,
Neue leues populi motus exciuerit ultro,
Vrbem adit: armari capto nunc milite Iudas
Vellet, et arreptum subito ad prętoria duci.
Pestis tanta premit, totusque insederat Orcus
Visceribus! Pretio nam sanguinis aere recepto
Proditor intranti mox limen adhęserat urbis,
Consilio procerum ueniens mercator auarus.
Has excandescens iras conflabat Alecto:
Namque indignari, mortali robore uinci,
Et Chaos exuuiis spoliari, limes in altum
Conspectus findi, qua sese nexibus arctis
Expediant populi, turbatam pectora terret
Incertamque animi non antea uisa mouere,
Ire uiri uerbis orta nunc luce nocentes,
Atque priora animis agnosci crimina nusquam;
Se dicto obsessis tantum suaque agmina pelli,
Et quęcumque libet uel solo fingere iussu.
Humanę hunc tenebrę nullusque obnubilat error:
"Quanta non alias mens", inquit, "luce refulsit
Mortalis, candens Seraphin sublimia pręstat.
Quidnam fata parant? Quid uult aeterna potestas?
Vidimus huic umbras ubi Tartara iussa remittunt,
Amplius assueto indulsit se gratia pręsens
Extolli tantum, solus qui debeat, unquam
Hic fuerit; non quę sententia mulctat iniqua est,
Quę superos coelo deiecit et infima tollit?"
Atque ignara rei in nubem se rettulit atram:9'
Rimatur contexta poli terramque profundam.
At rete ut fraudum bene tendi uidit Erynnis,
Et late totum cohiberi amplexibus orbem,
Huic soli pugnas aequo certamine sisti,
Miratur, nexusque inuisens consulit artem.
Repperit infęlix nusquam, qua possit adiri.
Quin formido feram cohibet consistere iuxta,
Atque suum nescit, remanet cur debile, robur.
"Hostis quantus adest, et quam contrarius!" inquit:
"Omnia tentanti nusquam mihi prębuit ansam;
Humanum huic nostro deletur codice nomen.
Sed memini puero fluxit de uulnere sanguis:
Hic te iam teneo, quantum ius [ERROR: no reftable :] 15 pręualet, omne
Morte lues; dabitur poenas hac sumere saltem.
Esto, illum nostra uetitum sit sternere fraude:
Pręsidium at liceat labanti hoc tollere mundo.
Sin fuerit quicquam, quod nostris artibus obstet,
Consilii arcanum summi didicisse uacabit."
Tunc artes reuocat fallendi et circuit astus:
Ingens huic studium primaque ab origine cura
Humanam recto diuertere limite mentem,
Abiungitque animam centro, qua semita coelo
Ducta meat, nec non certus prouectus in auras
Et qua mortales euadunt numina tandem
Implicat errores et iter conuertit ad ima.
Mille assueta modos uersat, tum uirus inungit
Inspiratque malum menbris medicamen anhelis;
Post onerat curis, tumefactaque pectora flatu
Tendit somnifero Lethea obliuia ducens,
Sic sontes statuens mortales dira co[ercet].[ERROR: no reftable :] 16 10
Aggressura doli repetit tunc texta, fidemque
Explorat, Pharisęe, tuam; uolat ocyor Euro,
Pontifices adiit, uarias his incutit iras
Accenditque odium, furit omnis concitus oestro.
Qualis, ceu fama est, Phrigia bacchatur in acta
Inuaditque armenta odiis agitatus amaris
Et pestem propriam ignorat Telamonius Aiax.
Fastu sunt habiti Pharisęis semper honores,
Et longo populi quęsita potentia seclo
Ciuili solitis urbem miscere tumultu,
Sępe ausi ciuem reges impellere contra.
Tolli illum cupiunt acuuntque doloribus iras,
Quos dudum indoctę commendat gratia plebi,
Ore nocens uario gnaros abscondere pectus:
Non legum doctrina uiris spernenda sacrarum,
Sed uitę mentis penitus sententia discors.
Inde[ERROR: no reftable :]
Vade retro

Vade porro


Benesa, Damjan (1476-1539) [1534, Dubrovnik]: De morte Christi, versio electronica, 8402 versus, verborum 61948, ed. Vladimir Rezar [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [benesa-d-dmc.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.