Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1533, Budim]: Stephanus Brodericus episcopus Sirmiensis Clementi papae VII, versio electronica, Verborum 722, ed. Bessenyei Jozsef [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epist-1533-08-01.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Non est opus me de statu horum regnorum multa ad Vestram Sanctitatem scribere, cum omnia ex dominis Casaliis sit acceptura. Duae erant potissimum res in tota republica Christiana difficiliores, pro quibus etiam excellentissimus Carolus imperator testatus est se in publico Germaniae conventu Augustensi in Germaniam venisse: nostrae res Hungaricę et dogma Lutheranum. Res nostrae ad quem statum sint deductae, Vestra Sanctitas, ut dixi, intelliget ex dominis Casaliis. Neque credo serenissimum regem Ferdinandum quicquid iam amplius moturum, sed hiis, quae sunt authoritate potentissimi Turcarum imperatoris – quem ipsemet sibi iudicem elegit nobis iudicio fratris eius serenissimi contentis – decreta, staturum, nisi velit funditus et se et sua omnia ruere, quam mentem Deus optimus illi adimat. Rebus igitur nostris compositis restant negocia fidei ac religionis, ad quae componenda Vestram Sanctitatem totis viribus adniti decet, nisi velit reliquum etiam Christianum orbem paulatim a Sacrosancta Sede Apostolica et a se deficere. Id enim futurum manifeste video, nisi Vestra Sanctitas vel concilio faciendo vel aliquo alio modo quamprimum subveniat. Iam scita Lutheri et eorum, qui eum sequuntur, sensim totam fere Hungariam pervadunt, in aliquibus vero locis – maxime serenissimo adhuc Ferdinando regi parentibus – ceperunt omnia iuxta illius dogma fieri et predicari. Sacerdotes palam uxores ducunt, indulgentiae, dispensationes et alia huiusmodi, quae aliquando in precio fuerunt, contemptui habentur. Nec scimus nos, qui Sedis Apostolice sumus observantes, quid ad talia respondere, vel quo pacto illorum opinionem refellere. Nam si dicamus sanctuis esse et Deo acceptius sacerdotes (quod fere ubique fit) scorta, quam uxores habere (ut longe turpiora taceantur), nescimus, quam pie id asseverare possimus. Non defuerunt superioribus mensibus, id quod mihi certo constat, qui nomine Sanctitatis Vestrae indulgentias et dispensationes hic in Hungariae circumferrent, et non aliter, quam quaevis vilissimae merces vendi solent, nundinarentur, nostris talia page non deridentibus solum, sed et palam detestantibus. Quidnam et istis respondeamus? cum iam omnibus sit illud in ore: Gratis accepistis, gratis date! Quod si vim eis et incendia minemur, quid minus Christianum, quam protinus ad haec recurrere? Principes etiam nostri non ita facile ad vim talibus inferrendam induci possunt, quod et ipsi intelligere ceperunt multa esse in usum Christianum recepta, quae vel aboleri vel certe immutari deberent. Omnes intelligunt concilio esse opus et multarum rerum restauratione. Taceo de hiis, quae de abusibus Sedis Romanae ubique predicantur, ommitto, quae de tanta beneficiorum, aliorum super alia congerie, de nulla animarum, sed tantum de proventuum et corporis cura iactantur. Praeterea neminem pene esse in toto Christiano orbe antistitem in tot opulentissimis et Craesi divitiis equantibus ecclesiis, qui verbum Dei, ad quod episcopi et sacerdotes sunt ordinati, doceat. Charta me deficeret, si vellem vel partem eorum, quae nobis et maxime Sedi Apostolicae objiciuntur, recensere. Igitur amore Dei omnipotentis Vestra Sanctitas cum suo cardineo senatu aliquam rationem inire velit alicuius medellae ad talia ulcera sananda adhibendae, quae nisi antidoto quopiam quamprimum sanentur, erumpent, mihi crede, Beatissime Pater, nec ultra obducta teneri poterunt, vereor, ne cum totali diviciarum nostrarum ruina. Melius esset mea quidem et multorum bonorum, cum quibus ista soleo interdum mussitare, sententia partem cędere volentes, quam ut totum nolentibus et invitis eripiatur. Quod Hungaria dogma Lutheri nondum palam recęperit, Vestra Sanctitas et Sedes Apostolica nulli hoc debet, nisi nostro Serenissimo Principi et eius modestiae et bonitati, qui licet a Sede Apostolica repudiatus et ab ea indignissime habitus, dat tamen omnem operam, ne quid in regno suo innovetur, sed et ipse concilium suspirat. Vereor et illud, ne, dum Sedes Apostolica differt, principes ipsi vel simul, vel quisque in suo regno concilium faciant, quod multi et viri quidem catholici non cessant auribus principum assidue instillare. De hiis volui pro mea in Sedem Apostolicam fide ac devotione, in Vestram autem Sanctitatem singulari observantia et animi deditissimi propensitate Vestram Sanctitatem humiliter admonere.

Vade retro

Vade porro


Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1533, Budim]: Stephanus Brodericus episcopus Sirmiensis Clementi papae VII, versio electronica, Verborum 722, ed. Bessenyei Jozsef [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epist-1533-08-01.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.