Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Perceval Ivanov iz Ferma (c. 1312) [1312]: Prohemium statutorum Spalati, versio electronica, 1216 verborum, 44 versus, ed. J. J. Hanel [genus: prosa oratio – praefatio; poesis - carmen] [numerus verborum] [perceval-prohem.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Sciendum est igitur, quod ciuitas Spalatina traxit originem a famosa et nobili ciuitate Salona. Nam Spalatum secundum ueram ethimologiam et interpretationem nominis ipsius ciuitatis dicitur proprie Spalatum, id est Salonę palatium lętum uel Salonę palatium latum a Diocliciano imperatore mirabiliter fabricatum. Et ideo dictus dominus Perceualus fecit uersum in sigillo ciuitatis Spalati: Palatium lętum, Spalatum Salonę quietum. Post destructionem autem Salonę principes, comites, barones, milites et alij nobiles dictę ciuitatis Salonę in insulis fugientes accesserunt prudenter ad palatium Spalatinum et ibi postmodum habitauerunt. Ex quibus Salonitanis ciuibus nati sunt Deo auctore successiuis temporibus nobiles Spalatini. Et ideo uero sunt nobiles et uera fama nobilitatis eorum, quum ortum a nobilibus habuerunt, sicut Veneti, Paduani et alij quam plures nobiles habuerunt eorum antiquam originem a Troyanis et alijs nobilibus huius orbis.

Vade retro

Vade porro


Perceval Ivanov iz Ferma (c. 1312) [1312]: Prohemium statutorum Spalati, versio electronica, 1216 verborum, 44 versus, ed. J. J. Hanel [genus: prosa oratio – praefatio; poesis - carmen] [numerus verborum] [perceval-prohem.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.