Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1533, Pecuh]: Stephanus Brodericus episcopus Sirmiensis Clementi papae VII, versio electronica, Verborum 239, ed. Bessenyei Jozsef [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epist-1533-05-08.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
XIV/11
Feci
Vestram Sanctitatem sepe certiorem de rebus nostris Hungaricis per litteras ad dominos
Casalios 33 scriptas et ex Posonio, quo pacis faciende causa conveneramus, ac
novissime hinc ex Quinqueecclesiis his diebus proximis. Neque nunc aliud scribere
possum, nisi rem Christianam eo esse deductam – cuiuscunque culpa id acciderit – ut
de regno Hungariae, quod paulo ante vidimus florentissimum ac inter Christiana regna
potentissimum, coram Thurcarum imperatore disceptetur et utrique regi illius arbitrio
sit standum. Adhuc nihil intelligimus, quid de nobis sit decretum. Quicquid erit, conabor
Vestram Sanctitatem facere certiorem statim. Ego sub mirabili sidere sum natus:
occupato per Thurcas episcopatu Sirmiensi, quem mihi divus rex Ludovicus cum cancellariatu
dederat, nunc episcopatum Quinqueecclesiensem teneo et ipsum Thurcis ad
|
Vade retro
|
Brodaric, Stjepan (1490-1539) [1533, Pecuh]: Stephanus Brodericus episcopus Sirmiensis Clementi papae VII, versio electronica, Verborum 239, ed. Bessenyei Jozsef [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [brodaric-s-epist-1533-05-08.xml].
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.