Niger, Toma [1532, Venecija]: Epistula ad Clementem VII, versio electronica, verborum 279, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - epistula] [numerus verborum] [niger-t-epist-clem-1532.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Dum Venetias me contulissem Clisii, per Beatitudinem Tuam hucusque conservati
et nunc prorsus peccatis nostris pereuntis ac pereclitantis, causa eiusdem a
faucibus orci eripiendi perseverarem, laetatus sum in hic, quae dicta sunt mihi,
immo omnibus passim nunciata et manifestata, Tuam videlicet (ut par erat)
Sanctitatem et ad Ungariam nepotem suum cardinalem legatum a latere cum pecuniis
destinasse ad conducenda tot milia hominum, et non parvam classem praeparasse
et in dies ac horas praeparare contra imminentes impetus et innumerabiles
exercitus terra marique immanium Turcarum praeparatos iam et in aciem constitutos
ad devorandam et prorsus abolendam rem publicam christianam (ut ipsi
ariolantur et firmiter tenent), quod Dii, praecor, omen in ipsos convertant.
Quibus stantibus ut stant, opere pretium sum arbitratus offerre Sanctitati Tuae
in hac causa reliquias senectutis meae, quo vel mihi ut martiri indigno cita mors
veniat, vel Sanctitati Tuae suisque ovibus victoria laeta, cum in senibus ex periculo
multarum rerum et conscientia anteactae vitae prudentia pariter et audacia
vigeat. Quare Tuae Sanctitatis intererit uti et abuti opercula mea, quantulacumque
est et in Ungaria iam pridem mihi tocies explorata, nomine publico et ubique
locorum et temporum, praesertim in expeditione maritima et navali proelio ad
excitandos populos christianos ad vendicandam capescendamque rem publicam
christianam et hostes vivificae Crucis delendos et exterminandos, Dei optimi
maximi et vicarii sui auspiciis. Quod felix faustumque sit eidem et ovibus suis.
Quae diu faelix bene valeat in utroque homine, et tandem plena annis vita potiatur
aeterna.
Niger, Toma [1532, Venecija]: Epistula ad Clementem VII, versio electronica, verborum 279, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - epistula] [numerus verborum] [niger-t-epist-clem-1532.xml].
|