Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1532, Venecija; Bec; Bec; Bec; Venecija; Venecija; Venecija; Trogir; Rab; Sarvar; Venecija; Trogir; Bakar; Sarvar; Trogir; Sarvar; Trogir; Venecija; Trogir]: Epistolae ad Thomam Nadasdinum, versio electronica, Verborum 5603 (pro tem), ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-epist-nadasd.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Miror de eliberatione sororii spem refrixisse, quum omnino iam transactum esse oportuit, quemadomodum ferebatur. Litterę mee, quas ad te per manus Christophori Milich factoris Fucerorum superioribus diebus dederam,

-- 49 --

a tabellario regis Polonie fuerant Cracouiam negligentia ipsius tabellarii portate, deinde iterum huc, nec multo ante quam istas leges ad te uenisse puto. Pupilli bonę memorie Joannis Jacobi de Cruce plurimum sese tibi commendant, sunt in extrema egestate, quicquid illis reliqui fuit, pater in longa egritudine consumpsit, egrotus enim in lecto decubuit annum integrum. Tanta es animi magnitudine ut liberalitatis tui nullum modum reperiam, sed certe in his pupillis iuuandis etiam cęlum merebere. Ad nos aut ipse uenias, aut me istuc accersas, utrum feceris gratissimum erit. sed multo esset iucundius ut tu nos inuiseres, uestigiisque tuis nostram patriam illustrares, et nos uicissim te piscatione oblectaremus. Nihil noui est alicuius momenti, nisi quod Galli et Angli non dubiam inter se pacem habent.

Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1532, Venecija; Bec; Bec; Bec; Venecija; Venecija; Venecija; Trogir; Rab; Sarvar; Venecija; Trogir; Bakar; Sarvar; Trogir; Sarvar; Trogir; Venecija; Trogir]: Epistolae ad Thomam Nadasdinum, versio electronica, Verborum 5603 (pro tem), ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-epist-nadasd.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.