Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1532, Venecija; Bec; Bec; Bec; Venecija; Venecija; Venecija; Trogir; Rab; Sarvar; Venecija; Trogir; Bakar; Sarvar; Trogir; Sarvar; Trogir; Venecija; Trogir]: Epistolae ad Thomam Nadasdinum, versio electronica, Verborum 5603 (pro tem), ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-epist-nadasd.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Illustrissime et Magnifice domine domine Comes etc. S.

Etsi ueneram huc media quidem et aspera hyeme haud certe dubia mei non ingrati animi significatione ut pro uirili mea parte uestris periculis praesens adessem, meumque sanguinem et uitam etiam (si res ita postularet) profunderem: tamen quod res uestras pace composita uideo in tuto esse collocatas, nec amplius cuiusque opera egere, tantum abest ut me facti mei atque consilij peniteat, ut etiam uehementissime gaudeam illuxisse istis reliquijs insperatam lucem et salutem: pro quibus uos quidem aut undique circumsessos ab hoste prępotenti atque barbaro, et qui in uniuersum sitiat sanguinem Christianorum omnium, pugnare usque ad extremum necesse esset (muscam uidelicet contra elephantum) aut alia quoppiam uia saluti consulere, quum ad paucos redacti sitis, nemine res uestras iuuante, sed micis quodammodo attritis qui maxime vestram salutem curare deberent, deserti et relicti. Sed alias tempus erit de his querendi: nunc solemur nostram infęlicitatem hac presenti commoditate, si maiore parte regni nobis depulsis et eiectis in his saltem reliquiis datur in pace consistere, neque de summa rei periclitari. Ego in tua domo magnis utor commodis et precipue domini Georgii paterna quadam indulgentia: multum ex ancipiti m recreor, accedente quotidie pristino robore atqitute. Nec aliud expecto, nisi tuum fęlicem reditum, ut vestris istic compositis ex sententia rebus (quoad eius fieri potest) Hungarię parta pace quasi triumphatis hostibus e vestigio ad intermissa mea studia reuertar paceque hac fruar et quam dominus deus Christus nobis reliquit.

Tu interim pancratice viuas, et celeriter ad nos redeas. Ex tua arce Saruar, 28 Aprilis 1553. Tuus obsequentissimus Tranquillus

-- --

Tranquillus

Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1532, Venecija; Bec; Bec; Bec; Venecija; Venecija; Venecija; Trogir; Rab; Sarvar; Venecija; Trogir; Bakar; Sarvar; Trogir; Sarvar; Trogir; Venecija; Trogir]: Epistolae ad Thomam Nadasdinum, versio electronica, Verborum 5603 (pro tem), ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-epist-nadasd.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.