Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1532, Venecija; Bec; Bec; Bec; Venecija; Venecija; Venecija; Trogir; Rab; Sarvar; Venecija; Trogir; Bakar; Sarvar; Trogir; Sarvar; Trogir; Venecija; Trogir]: Epistolae ad Thomam Nadasdinum, versio electronica, Verborum 5603 (pro tem), ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-epist-nadasd.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

quod scripsisti cogitare te uelle aut Tragurium esse uenturum, aut me ad arcem Stenisynak ad te accersiturum, et ego quum statuissem ad festum Ascensionis Domini Venetias petere, ac post festum decimo illius die redire in patriam, eram ualde solicitus ut hunc animum primo quoque tempore declararem, ne tu huius inscius, aut me accersires ad se, aut venires Tragurium. Itaque anxie quesiui si quis nauigaturus esset Bucharim uersus. nemo fuit Tragurii, Jadram profectus sum, itidem non erat Jadre. Cepi tandem iter versus Bucharim, ut ipse mearum litterarum tabellarium essem. Sed in itinere aduersis tempestatibus multos dies detentus fui, hasque litteras cuidam mercatori Pharensi commisi ut Petro denti redderet, is enim mercator Bucharim petit. Sed diu ex hac insula propter uentos contrarios non potest discedere. Rogo quam primum significes an accersas me, an venias ad nos, ne ego petam Venetias. Si neutrum feceris, effice apud Antonium Sarkan, ut pensionem sequentis anni mittat ad me Venetias. quemadmodum illi scripsi, erit enim opus mihi illa pecunia. Miror quod nullam fecisti mencionem de illo medicamento; non putes nugas, illud quoque mecum feram Venetias uel si uolueris ad te ipsum. Gelatina ueris aduentu regelata et destructa est. Polipos distraximus, quia diu nihil respondebas. hic annus ut in aliis, sic in prouentu

-- --

piscium fuit infelicissimus quamquam retia sero mergamus tamen uix tantum piscium capimus, quod satis ad esum esset. quicqud me uoles facere, extemplo scribe et uale feliciter.

Ex insula Arba. XI. Martij 1550.. Tranquillus
Illustrissimo Domino Domino Thome Nadasdino Iudici curie RegiÄ™ Maiestatis et capitaneo regni Hungarie generali etc. domino et patrono meo semper obseruandissimo
Vade retro

Vade porro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1532, Venecija; Bec; Bec; Bec; Venecija; Venecija; Venecija; Trogir; Rab; Sarvar; Venecija; Trogir; Bakar; Sarvar; Trogir; Sarvar; Trogir; Venecija; Trogir]: Epistolae ad Thomam Nadasdinum, versio electronica, Verborum 5603 (pro tem), ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-epist-nadasd.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.