Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1530]: Epistula ad Ianum de Lasco, versio electronica, Verborum 196, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-epist-lasc.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Magnificus dominus Stanislaus de Lasco, frater Vestrae Reverendae Dominationis,
discedens hinc, commendavit mihi iuvenem Witoslawski, quem redemit
Constantinopoli, ut eum ducerem mecum Hungariam, inde mitterem ad Vestram
Dominationem Reverendissimam. Arbitrabamur enim me ineunte vere in Hungariam
rediturum esse, sed continua per tres menses flagitatione nunquam potui
missionem impetrare. Nunc itaque, quod certo scio mihi adhuc manendum esse hic
aliquot menses, volui dictum iuvenem isthuc mittere per Moldaviam, commendavique
interpreti Moldavorum: ex ipso Vestra Reverendissima Dominatio et successum
fratris sui et omnem statum meum cognoscet. Hoc autem adfirmo me vestrae
familiae addictum et cupidissimum esse, optavique occasionem declarandae huiusce
meae voluntatis. Hic ferme nihil novi est, nisi quod iste potentissimus
Imperator circumcidit tres liberos solemnibus ludis et
commessationibus, affirmaturque certis auctoribus in sequentem aetatem facturum
esse novam expeditionem contra Carolum. Magnificus Dominus Gritti ad tres dies
paucis comitibus mutatis equis summa celeritate contendit in Hungariam, quam
Ferdinandus cum tenere non potest, decrevit evertere. Reverendissimis dominis
Gnesnensibus et Plocensibus cupio a Vestra Reverendissima Dominatione, si
commodum erit, commendari. Aniano et Caligulae item iucundo ordine.
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1530]: Epistula ad Ianum de Lasco, versio electronica, Verborum 196, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-epist-lasc.xml].
|