Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1530]: Epistula ad Ianum de Lasco, versio electronica, Verborum 196, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-epist-lasc.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Reverendissime domine, salve!

Magnificus dominus Stanislaus de Lasco, frater Vestrae Reverendae Dominationis, discedens hinc, commendavit mihi iuvenem Witoslawski, quem redemit Constantinopoli, ut eum ducerem mecum Hungariam, inde mitterem ad Vestram Dominationem Reverendissimam. Arbitrabamur enim me ineunte vere in Hungariam rediturum esse, sed continua per tres menses flagitatione nunquam potui missionem impetrare. Nunc itaque, quod certo scio mihi adhuc manendum esse hic aliquot menses, volui dictum iuvenem isthuc mittere per Moldaviam, commendavique interpreti Moldavorum: ex ipso Vestra Reverendissima Dominatio et successum fratris sui et omnem statum meum cognoscet. Hoc autem adfirmo me vestrae familiae addictum et cupidissimum esse, optavique occasionem declarandae huiusce meae voluntatis. Hic ferme nihil novi est, nisi quod iste potentissimus Imperator circumcidit tres liberos solemnibus ludis et commessationibus, affirmaturque certis auctoribus in sequentem aetatem facturum esse novam expeditionem contra Carolum. Magnificus Dominus Gritti ad tres dies paucis comitibus mutatis equis summa celeritate contendit in Hungariam, quam Ferdinandus cum tenere non potest, decrevit evertere. Reverendissimis dominis Gnesnensibus et Plocensibus cupio a Vestra Reverendissima Dominatione, si commodum erit, commendari. Aniano et Caligulae item iucundo ordine.

Deus fortunet omnes cogitationes Vestrae Reverendissimae Dominationis, cui me unice commendo. Constantinopoli, postridie Corporis Christi 1530. Vestrae Reverendissimae Dominationis servitor Tranquillus.
Vade retro


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1530]: Epistula ad Ianum de Lasco, versio electronica, Verborum 196, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [andreis-f-epist-lasc.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.