Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vrancic, Mihovil (1507 - ante 1571) [1529]: Carmina in actis Tomicianis (1529-1530), versio electronica, 258 versus, ed. Zygmunt Celichowski [genus: poesis - epigramma; poesis - elegia] [numerus verborum] [vrancic-m-tomiciana.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

258. Alia querela Ungariae adversus Austriam
O coelum, o terra, o fulgentia lumina solis,
O Phoebe, o celsi sidera clara poli,
Cum vestrae tot jam ducuntur saecula vitae
A nati mundi principio atque Chao,
Ecquem vidistis tam longo tempore tantis
Cladibus oppressum seditione sinum,
Ecquem tot quondam populis opibusque superbum
(Hei mihi!) vidistis tam subito ruere?
Si mihi causa mali tanti foret advena quisquam,
Leniri posset forsitan iste dolor.
Nunc cum consumunt heu me mea viscera, quaenam,
Quae lachrimis nostris esse medela potest?
Nam quod quaeso malum, quod non sum experta? bonum, quod
Ex tantis quod non perdiderim, superi?
Clara viris, armisque potens, opibusque beata,
Consiliisque fui tuta feraxque solo.
Nunc horum jam ne ipsa quidem vestigia restant,
Omnia perdidimus sorte novante fidem,
Quoque magis doleam, jam vulgi fabula dicor,
Exemplum cunctis jam mea vita dedit.
Ad quae me fortuna potens majora reservas?
Cuive foves tandem me miseram exitio?
Non semel hostiles acies vidi ignibus atque
Bacchatas fero per mea regna truci,
Funera tot vidi campis heu strata meorum,
Direpta et vidi templa domosque deum,
Visa (nefas) etiam mihi sunt mea signa per agros
Inter se nostros Marte coire gravi
Et toties nostros nostro quoque sanguine vultus
Conspersos vidi: quicquid erat miserum,
Nil grave tam posset fieri, nil denique triste,
Cui non succubuit jam mea vita malo.
Sed quae tanta fuit tantae mihi causa ruinae,
O superi? tantum cur merui exitium?
Quo tandem vestras laesi pia numina mentes?
Quod nostrum offendit pectora vestra scelus?
Sexcenta in nostris regnis immania templa
Exstant, quae vestris laudibus usque tonant.
Non ego vos templis populi, vestrasve figuras
Direptas aris ignibus imposui.
Connubia in nostris nullus scelerata sacerdos
Exercet regnis, nullaque virgo sacra,
Non pietas in vos vel honor, reverentia nulla,
Religio aut pulsa est finibus ulla meis,

-- 11-202 --


Non ego vicinis indicere bella cupivi,
Oppressis magnis cladibus ante satis,
Non ego vicinum regem detrudere regnis
Optavi contra fasque nefasque suis,
Non ego germanos armavi in proelia fratres,
Non suasi, ut bellet cum genero ipse socer.
Haec nunc pro tali pietate reponitis? hisne
Immeritam placuit fluctibus obruere?
Quis me pro Christo est majora pericula passus?
Aut cujus toties imbuit arva cruor?
Thurcicus ille furor, cumjam sua sub juga tantos
Misisset populos, servitio et premeret
In me, quae quantum restabam sola, ruebat
Faucibus et nostris ponere frena volens.
Obstiti et opposui tanquam mea tergora murum
Nec sivi rabiem longius ire suam,
A qua tot jam sum misere vexata per annos,
Nec data pax ulla est, nec mora, nec requies.
Utque Atlas coelum valida cervice ferebat,
Sic ego perpetuo barbara tela tuli.
Nec fuit inventus qui pro me hoc munus obiret
Alcides nec qui fasce levaret eo.
Sola repugnabam, traxi tot sola labores,
Sed victa non (mihi credite) cadam sola.
Pascere crudelis parto fortuna triumpho,
Pascere, nec telis perfida parce tuis.
Vicisti (fateor), vicisti, quid mea cessat
Tertia Parcarum rumpere fila soror?
Vel potius, si rursus habes, o Diva, regressus
(Ut perhibent), si nec perpetuo una manes,
Respice nos alacri vultu risuque benigno,
Omnipotens, mersae porrige, quaeso, manum.
Sola homines summo deturbas culmine rerum,
In solio rursus sola locare potes.
Sed quid ego incassum Fortunae accepta potenti
Haec refero? vel quo denique vana feror?
Vos, o vos proceres (nequeo jam vera tacere)
Hujus vos estis causa caputque mali,
Vestra meos manibus lacerat discordia vultus,
Et mihi jam toties vestra soluta fides.
Huc dudum proceres video vos tendere cunctos,
Una ut vobiscum funditus inteream.
Nec vos clara movent majorum facta parentum,
Nec vos nobilitas, nec movet ipse pudor,
Jam vos nec superos ullos credo esse putatis,
Infera nec Ditis credere regna fore.
O divum decorisque sui decorisque suorum
Obliti, o famae gens inimica suae,
Quae Furiae tanto vla quae vos turbine Dirae
Transversos agunt in mea damna, duces?
Quo pietas in nos, quo nostri cura recessit?
Quis per vos linquor praeda cibusque feris?
Quae mea vel mi vos injuria fecit iniquos?
Cur tantis vestris distrahor aut odiis?
In quo me tandem sensistis dicite avaram?
Aut potius quid non largiter exhibui?
Non vobis auri, non vobis copia deerat
Argenti, pinguis fertilitasque soli.
Vos nec equos estis peregrinis ducere regnis
Assueti, aut validos vestra ad aratra boves,
Vos fontes gelidos habuistis, flumina, montes,
Planicies, silvas, oppida, castra, lacus.
Cum vobis nil deest, vos vobis (hei mihi) deestis,
Vos vestri gladii vestraque dextra necat.
nam quae tanta fuit vobis heu dira cupido
Nostra peregrino subdere colla duci?
Matthias quicquid magno sudore recepit,
Externos vidi perdere id omne duces.
Mathiae(!) similem Matthiam reddere qui scit,
Quaerite vel bello consiliove gravi.
Quaerere non opus est longe. Rex ipse Joannes,
Quem vos deseritis, credite, talis erit.
Cui si depones nomen venerabile Jani,
Mathias(!) proles ipse erit Uniadis,
Et bene si memini, talis fortuna secuta est
Illum, ut post magnum referat imperium.
Sic spero exhaustis post tandem mille periclis,
Hostibus hic victis, Ungara sceptra reget.
Hunc mea progenies, hunc vobis sumito regem,
Desere vicini tecta cruenta ducis.
Hic libertati vos optat reddere, at ille
Vestra in servili ponere colla jugo,
Hic vobis parcens externo milite bellat,
Vos ille inter vos stringere tela jubet.
Ne vestras in vos assuescite vertere vires.
Projice tela manu mox mea progenies
Et venias veniam peccati exposcere tanti
(Rex est hic mitis), ne dubita, dabitur.
Mitte meos ad me, Fernande, remitte volentes,
Cur retines nugis viscera nostra tuis?
Nil agis, invite, qui frena imponere tentas,
Altera jam quaeras, altera regna tibi.
Desine jam tandem, jam desine velle quod optas,
Nil agis, invite, quod petis, alter habet.

-- 12-412 --

Vade retro

Vade porro


Vrancic, Mihovil (1507 - ante 1571) [1529]: Carmina in actis Tomicianis (1529-1530), versio electronica, 258 versus, ed. Zygmunt Celichowski [genus: poesis - epigramma; poesis - elegia] [numerus verborum] [vrancic-m-tomiciana.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.