Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Vrancic, Mihovil (1507 - ante 1571) [1529]: Carmina in actis Tomicianis (1529-1530), versio electronica, 258 versus, ed. Zygmunt Celichowski [genus: poesis - epigramma; poesis - elegia] [numerus verborum] [vrancic-m-tomiciana.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
258. Alia querela Ungariae adversus Austriam
O coelum, o terra, o fulgentia lumina solis, O Phoebe, o celsi sidera clara poli, Cum vestrae tot jam ducuntur saecula vitae A nati mundi principio atque Chao, Ecquem vidistis tam longo tempore tantis Cladibus oppressum seditione sinum, Ecquem tot quondam populis opibusque superbum (Hei mihi!) vidistis tam subito ruere? Si mihi causa mali tanti foret advena quisquam, Leniri posset forsitan iste dolor. Nunc cum consumunt heu me mea viscera, quaenam, Quae lachrimis nostris esse medela potest? Nam quod quaeso malum, quod non sum experta? bonum, quod Ex tantis quod non perdiderim, superi? Clara viris, armisque potens, opibusque beata, Consiliisque fui tuta feraxque solo. Nunc horum jam ne ipsa quidem vestigia restant, Omnia perdidimus sorte novante fidem, Quoque magis doleam, jam vulgi fabula dicor, Exemplum cunctis jam mea vita dedit. Ad quae me fortuna potens majora reservas? Cuive foves tandem me miseram exitio? Non semel hostiles acies vidi ignibus atque Bacchatas fero per mea regna truci, Funera tot vidi campis heu strata meorum, Direpta et vidi templa domosque deum, Visa (nefas) etiam mihi sunt mea signa per agros Inter se nostros Marte coire gravi Et toties nostros nostro quoque sanguine vultus Conspersos vidi: quicquid erat miserum, Nil grave tam posset fieri, nil denique triste, Cui non succubuit jam mea vita malo. Sed quae tanta fuit tantae mihi causa ruinae, O superi? tantum cur merui exitium? Quo tandem vestras laesi pia numina mentes? Quod nostrum offendit pectora vestra scelus? Sexcenta in nostris regnis immania templa Exstant, quae vestris laudibus usque tonant. Non ego vos templis populi, vestrasve figuras Direptas aris ignibus imposui. Connubia in nostris nullus scelerata sacerdos Exercet regnis, nullaque virgo sacra, Non pietas in vos vel honor, reverentia nulla, Religio aut pulsa est finibus ulla meis,
Vrancic, Mihovil (1507 - ante 1571) [1529]: Carmina in actis Tomicianis (1529-1530), versio electronica, 258 versus, ed. Zygmunt Celichowski [genus: poesis - epigramma; poesis - elegia] [numerus verborum] [vrancic-m-tomiciana.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.