Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Putsch, Christoph Wilhelm; 1542-1572 (1542-1572) [1568], Brevis et indubitata assertio de iis principibus, qui a Christi nativitate ad haec nostra usque tempora dominio integre potiti sunt civitatis Tridentinae, versio electronica (), 16 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [putsch-c-brevis].
Previous Section

-- --

VIII Paralipomena

(1) Sigillum Civitatis Tridentinae : Montes argentum mihi dant nomenque Tridentum

(2) Johannes Aventinus Historiographorum Princeps Annalium Boiorum Libro Secundo : Tridentum a Strabone Rhaetis, a Ptolemeo Venetiae attribuitur; nunc Noricorum est, avitae Germaniae terminus. Theodericus Rex Gothorum moenibus cinxit contra Boios. In tertium Librum plura consulti differo.

(3) Paulus Iovius Novocomensis Episcopus Nucerinus Historiarum sui temporis Libro quadragesimo secundo Tridentinos sub ditione Caesaris, et non Episcopi eius Urbis constitutos esse apertè testatur.

(4) Johannes Sleidanus Commentariorum Libro XIV: Tridentum est in Alpibus ad Athesim flumen Ferdinandeae ditionis oppidum, a Venetijs iter tridui, Verona non bidui.

(5) Omnes denique (excoepto uno atque altero extero adulatore) nostrae, et superioris memoriae rerum Historicarum gravissimi Scriptores, quotquot editis lucubrationibus innotuerunt, videreque contigit, unanimiter contestantur: Tridentinam Civitatem

-- --

non per se peculiarem Principatum a Provincia Tirolensi certis limitibus separatam, sed Germaniae adeòque Comitatui Tirolensi incorporatam esse Urbem, cuius Dominus sit legitimus hic Princeps, qui totum et integrum Principatum Tirolensem plena potestate moderatur.

(6) Porro habeo Bernhardi Episcopi Tridentini literas lingua germanica scriptas, quarum Principium est: Bernhardt von Gottes gnaden Bischoue zu Triendt (et in calce) Datum Triendt in unserem Schloß Boni Consilii am drey und zwanzigsten Tag Martij anno Domini etc.

(7) Ex his verbis luculenter constat civitatem Tridentinam Principi Tirolensi, et non episcopo eius Urbis paruisse, quia Praesul aliàs siquid iuris in obtinuenda integra Urbis possessione habere potuisset in hunc modum literas subsignavisset: Datum in civitate nostra Tridentina; quemadmodum hoc ipso tempore Divus Caesar Maximilianus re ipsa atque priorum temporum Comitatus Tirolensis Principes legitimo iure freti fecerunt. Voluit igitur Antistes hac scribendi formula subindicare, Civitatem per se non ad se, suosque successores spectare, sed Castrum solummodò Boni Consilii. Haec autem omnia in superioribus (ùt spero) manifesta reddita sunt, modò attentè accuratèque perlecta sint.

Finis.

Previous Section


Putsch, Christoph Wilhelm; 1542-1572 (1542-1572) [1568], Brevis et indubitata assertio de iis principibus, qui a Christi nativitate ad haec nostra usque tempora dominio integre potiti sunt civitatis Tridentinae, versio electronica (), 16 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [putsch-c-brevis].
Powered by PhiloLogic