Putsch, Christoph Wilhelm; 1542-1572 (1542-1572) [1568], Brevis et indubitata assertio de iis principibus, qui a Christi nativitate ad haec nostra usque tempora dominio integre potiti sunt civitatis Tridentinae, versio electronica (), 16 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [putsch-c-brevis].
(10)
Nos Ernestus Dei gratia Archidux Austriae, Stiriae, Carinthiae et
Carnioliae Comes Tirolis etc. Notum facimus, quod ad nos venerint Honorabiles et
prudentes nostri fideles dilecti Senatus cives et universa Communio
Civitatis -- -- Tridentinae, ut supplicarint nobis, ùt
dignaremur eis confirmare statuta, ordinationes, iura, gratias, immunitates et
laudabiles consuetudines, quibus a praedecessoribus nostris piae memoriae
Comitibus Tirolensibus privilegiati et donati essent. Nos itaque attendentes
eorum petitiones iustas esse et honestas et in memoriam revocantes eorum fidelia
servitia, quae praedecessoribus nostris, nobis atque illustri principi Duci
Friderico fratri nostro dilecto hactenus spontè et impigrè exhibuerunt, atque
praestiterunt, quae in futurum nobis et nostris haeredibus et successoribus
Comitibus Tirolensibus exhibere possunt et debent, ideò ex nostra gratia
accedente consilio nostrorum consiliariorum omnia statuta eorum, iura, gratias,
privilegia et consuetudines, quae hactenus ipsis civibus et civitati Tridentinae
a nostris praedecessoribus Comitibus Tirolensibus bonae memoriae concessa sunt,
gratiose tanquam Advocatus et Defensor dicti Episcopatus Tridentinensis
confirmavimus, atque approbavimus, et confirmamus, approbamus et ratificamus ea
omnia ipsis auctoritate nostra et per praesentes, quae de iure ipsis confirmare
et approbare possumus, eo modo et statuimus, ut ipsi nunc in perpetuum eis
gaudere et frui sine impedimento et contradicto possint et valeant, et
praesertim confirmamus et approbamus eis veterem illorum consuetudinem ut ipsi
eligere habeant saecularem Vicarium, sive potestatem Doctorem Juris civilis,
natum extra Episcopatum -- -- Tridentinum, sed id non
aliter, quam si noster aut nostri Capitanei ibidem consensus accessivit. Qui
Vicarius nobis aut Capitaneo, qui tunc temporis fuerit, nostro nomine corporale
iuramentum ad sancta Evangelia iurare debet, quod nobis fidelis et obediens esse
et recte iudicare velit, quo facto habebit potestatem ius dicendi idque
exequendi iuxta statuta et ordinationes et consuetudines et secundum ius
commune, pauperibus atque divitibus aequaliter iusticiam administrando: et
siquis a dicto Vicario ad nos aut nostrum Capitaneum ibidem intra certum
terminum appellare voluerit, id liberum esse debebit cuilibet, et dictus
Vicarius, qui ex voluntate et consensu nostro aut Capitanei nostri fuerit
electus, non longius in officio residere, sed elapso anno syndicari debet.
Statuimus praeterea, quod cives Tridentini minus Vectigal habere debent et
exinde vias, muros, pontes atque alia incumbentia restaurare, quemadmodum
hactenus ex vetere consuetudine est servatum dolo malo semoto. Sed in praedicta
confirmatione reservamus nobis et fratri nostro Friderico Duci, omnibus nostris
haeredibus et successoribus Comitibus Tirolensibus omnem potestatem, iura et
consuetudines, quae ad nos spectare dignoscuntur, et mandamus ob hoc Capitaneo
nostro nunc existenti, et omnibus sequentibus temporis tractu, praeterea omnibus
Capitanibus, Baronibus, Equitibus, Nobilibus, Praefectis, Iudicibus -- --
atque alijs omnibus nostris officialibus subditis et
fidelibus, quibus hae literae ostensae fuerint, ut praedictis civibus totique
communioni civitatis Tridentinae in dicta nostra confirmatione nullo modo
violetur, nec ullum impedimentum eis in ea fiat, aut per alios fieri admittatur,
sed eos manuteneant, nostroque nomine defendant, haecque est nostra certa
voluntas per praesentes. Dato Bolzani die Jovis ante festum Simonis et Iudae
Apostolorum, anno Christi nato millesimo quadringentesimo decimo
quinto. Et haec quidem sunt verba huius diplomatis fideliter translata.
Putsch, Christoph Wilhelm; 1542-1572 (1542-1572) [1568], Brevis et indubitata assertio de iis principibus, qui a Christi nativitate ad haec nostra usque tempora dominio integre potiti sunt civitatis Tridentinae, versio electronica (), 16 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [putsch-c-brevis].
|